Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: laudibus

Your search found 310 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 97-101:


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

duntaxat tanti regis, uerum in gloriam quoque successisse. Quin etiam regni sui principio Hungarorum imperium regis ignauia minui, praeter quam quod turpe erat, parum etiam sibi tutum inter efferas gentes fore censebat. Qui senatorum gloriae cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc maxime laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas maxime abundat, facile precio parari


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat?


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes exercet. Hae


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.