Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: temporis

Your search found 995 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 113-146:


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

fragore funditus concussum reliquas oppressit ruina, ut ex tanto numero, ne una quidem saltem extremum in mortem anhelitum ducens post casum illum sit inuenta. Itaque contusis miserabiliter artubus una omnes tam paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere. Quis hęc audiens non contremisceret, quis prauum animi propositum in melius non commutaret? Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_365 | Paragraph | SubSect | Section]

illum dormire aiebat, modum modestiamque ab eis exigens, sicuti cęteris in rebus, ita etiam in dormiendo. Quod si breuis etiam somni ronchus uiris religiosis uitio datur, quomodo non dabitur nimia dormitio? Cui quantumcunque temporis indultum fuerit, tantum a spiritalium actionum exercitatione computabitur cessatum. Scriptum autem est: Mane semina semen tuum, et uespere ne cesset manus tua!


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_365 | Paragraph | SubSect | Section]

putaretur quam iacuerat. O te felicem, Germane, qui in cinere dormiens in uitam euigilasti sempiternam, ascendens ad illud Christi beatorumque omnium immensum, inęstimabile cęleste diuinumque contubernium! Quam exigui temporis labor quam ingentis iocunditatis tibi peperit quietem! Ad quam perueniendi cupiditate incensus non mediocre ordinis Prędicatorum ornamentum Vincentius diem pene totum sermonibus ad populum faciendis noctem multam


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

refertam pręstitit, ut sola eligi mereretur, quę Deum et hominem pareret et uirgo permaneret. Sic illa igitur sacris uirginibus, sicuti est humilitatis integritatisque et cęterarum uirtutum, ita et bene dispensandi temporis exemplum, ut scilicet nec semper orent, nec semper operentur, nec semper legant, et tamen semper hęc omnia, nequis unquam sit ocio locus. Quoniam multam maliciam (ut Ecclesiasticus inquit) docuit


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum autem temporis ab oblatione missę cessatum erat) proinde petens, ut ipse tandem necessitati suę subueniret. Quo uisu ille admonitus easdem pro sorore supplicationes nullo non die celebrans iterum ipsam uidit, et primum quidem in


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

cęlum ab angelis uectatam tradunt. Quod si (ut aiunt) in corpore, cum Apostolus de se dubitet, quanti illam meriti fuisse dixerim? Mirarer post hęc mori potuisse, si non eodem die semper ad terras relatam dicerent. Tantillum temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_415 | Paragraph | SubSect | Section]

nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non uult operari, nec manducet. Nemo igitur Euangelio seruiens assidue sibi de Euangelio uiuendum putet et, quod prędicationi superest temporis, ocio conterat. ne et petendis elemosinis crebrius insistens non petere, sed exigere uideatur, et corporis quieti indulgens ad socordiam paulatim deuolutus a labore quoque spiritalium actionum animo


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_459 | Paragraph | SubSect | Section]

sententia maximeque obseruanda: Fac aliquid operis semper, ut te semper diabolus inueniat occupatum. Non fuit satis apostolis tantum spiritalia curare negocia: prędicare, orare, legere; siquid supererat temporis, manuum labori impendebant. Lucas Euangelista in Actis Apostolorum testatur Paulum apostolum, cum Corinthi apud Aquilam et Priscillam hospitaretur, sabbatis quidem in synagoga disputare solitum, reliquis uero diebus


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

Cantuariensi archidiacono, de Paulo traditum est, quod a gallicinio usque ad horam quintam operi manuum et inde usque ad horam uespertinam faciendis ad populum sermonibus uacare soli/ tus sit, residuum uero temporis impertierit cibo, somno, precationi; ita nullam horam illi pręterisse immunem expertemque laboris, nisi quam edendi dormiendique necessitas interpellarit. Sed in his omnibus ita eum se gessisse credimus, ut mentem


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_467 | Paragraph | SubSect | Section]

ad tantam morum sanctitudinem deuenit, ut sola prę omnibus eligi meruerit, quę et Saluatorem mundi pareret et post partum uirgo permaneret. Quod si hęc, quę sine peccato concepta omnis prorsus peccati expers fuerit, id temporis, quod orationi lectionique supererat, manuum labore sibi transigendum duxit, quomodo te in ignauia ocii mollitudine quandoque desidentem securam arbitraris, o uirgo, quam in peccatis genuit mater, quam quotidie


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_472 | Paragraph | SubSect | Section]

item presbyter intra saxeam speluncam inclusus et ferreis nexibus manes pedesque reuinctus uixisse perhibetur, ut carcerem simul uinculaque perferret. Hic extremo uitę die confessus est nullum a se temporis momentum, quo non de Deo aliquid cogitaret, prętermissum. Dum igitur corpus uoluntaria castigatione premeretur, spiritus ipse terrenis affectibus liber semper cęlestia meditabatur. Martinus, in Massico, Campanię


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_531 | Paragraph | SubSect | Section]

annos in hac simulatione perdurasset, postremo adiuratus manifestauit se aliquando monachum fuisse, sed libidini deditum annos quindecim in concubinatu perseuerasse tandemque ad poenitentiam conuersum decreuisse tantundem temporis seruire Christo, quantum diabolo seruierat. Atque mox uita functus est et in sanctorum numero habitus. Tali ergo simulatę insanię humiliatione, mundi sapientibus pręferri ac supra cęlum inter angelos meruit


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt, loqui, ut cum propheta dicere possint:


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

cum eremi asperitatibus commutauit et Deum, quem * * corr. ex quę carni seruiendo uehementer offenderat, carnis castigatione placauit. Quadraginta annos in deserto uixit, quę fortasse tantundem temporis in obscoenitatibus uitę consumpserat. Antea se ornauerat, ut hominibus placeret; tunc nuda incessit, ut placeret Deo. Antea lasciuis cantibus et delicatis epulis indulserat; tunc assiduis precationibus quotidianisque


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

cum hęc a nobis tam distent procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque longinqua ut proxima cernit. Deo autem omnia pariter proxima sunt, pariter pręsentia neque locorum intercapedine prępedire neque temporis puncto retineri potest, quin statim ibi sit, ubi uult, et quali forma uideri uoluerit, tali repente et appareat. Denique, omnia potest, per quem facta sunt omnia. Nos profecto (ut in Ecclesiastico scriptum est)


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_422 | Paragraph | SubSect | Section]

SEXVS VIRILIS Aeterna ac cęlestia secum meditando fortissimi Christi milites — ut postremo de martyrii patientia disseramus — omnia tormentorum genera facile contempsere. Non sunt enim condignę passiones huius temporis (ut Apostolus inquit) ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis. Primi Veteris Legis martyres prophetę fuerunt, de quibus Micheas in maxillam percutitur et in carcerem


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ac ne aliquid esse putemus diu uiuere: Si annis multis — inquit — uixerit homo, et in omnibus lętatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum. Qui cum uenerint, uanitatis arguuntur pręterita. Horum meditatione et Helias propheta iam uita defungi optabat dicens: Sufficit mihi, Domine. Tolle animam


131. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

proximiorem pręteriens huc me rogatum uenisti? Cumque ille responderet annos iam quindecim esse, ex quo alter frater diem suum obiisset: Et mihi — inquit — uiginti iam anni sunt, ex quo mortuus mundo sum. Tantum autem temporis exegerat in religione. Itaque nihil mundanum ad se pertinere arbitratus egredi de cęlla noluit, ne rogatus quidem, et rogatus a fratre, atque in tam pręsenti talis iacturę eius periculo. Quia ergo, qua iam morte


132. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

apparuisset et, siquid a Deo uellet, interrogasset, uelle se ex hac uita migrare dixit. Et subsecutus est euentus. Pergant nunc nimis anxii uitę suę amatores medicamentis sustentare sanitatem, morbos depellere et breuissimi temporis spacium totis redimere patrimoniis! Inuenti sunt Dei serui, qui mori optarent, ut in ęternum uiuere citius inciperent. Nam et Columbanus monachus, Columbani abbatis discipulus,


133. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

recognouerit contemplarique incipiet humanę naturę conditionem, iam intra se tacitus dicet: Heu quam magna pars mei in dies minuitur, quam cito ad finem suum ętas properat! Puer eram, et non sentiente me, momento temporis ad pubertatem ueni. Nec scire possum, quando esse coepi, et iam factus sum uir, iamiam canis albicat caput et rugis arata facies cognatam morti senectam indicat. Denique, ut Propheta ait, dies mei sicut umbra


134. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

et uelim-nolim iamiam cadendum est. Quid agis, anima? Quid torpes? Quid ociosa dormitas? Consulere saluti tuę negligis et pernicie tua lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed


135. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

testamenti uice epistolam scripsit, omnes diuitias suas ei relinquens, quę erant: Euangelium, tunica, saccea cuculla, paliolum. Et cum plerique religiosi uiri ad ęgrotantem conuenissent, omnes adiurauit, ut ne puncto quidem temporis post mortem reseruaretur, sed statim se terra operirent, sicut uestitus erat, cum tunica cilicina et cuculla et sago rustico. Cumque iam extremo anhelitu laboraret, apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times?


136. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

declarat. Sermones — inquit — contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit, quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, hoc est, usque ad annos tres cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi dicitur: Et ciuitatem sanctam (hoc est, Ecclesiam) conculcabunt mensibus quadraginta duobus.


137. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit, quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, hoc est, usque ad annos tres cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi dicitur: Et ciuitatem sanctam (hoc est, Ecclesiam) conculcabunt mensibus quadraginta duobus. Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se Deum probet, cum post


138. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_534 | Paragraph | SubSect | Section]

occultum nobis esse Dominus uoluit. Diceret enim quispiam: Hinc ad annos quinquaginta iudicandus sum; cur non interim ocio deliciisque me oblectem iocis risibusque, lusibus uacem, gaudiis pręsentibus non fruar, si tantum temporis ad poenitendum mihi restat? Itaque, dum uitę spacia secum computaret, cupidinibus frena permitteret. Quamobrem hunc secundi aduentus Domini diem ne prophetę quidem deffinire potuerunt, cum cętera omnia deffinissent.


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_555 | Paragraph | SubSect | Section]

pauor nec fugiendo effugere poterunt nec latendo latere. Vnde in Hieremia scriptum est: Terror undique, ait Dominus. Non fugiat* uelox nec saluari se putet fortis. Denique temporis huius calamitatem designans Sophonias propheta: Iuxta est — inquit — dies Domini magnus, iuxta est et uelox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irę dies illa, dies


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

boni, et hoc unum omnium pessimum: nulla unquam neque minuendę neque finiendę tantę acerbitatis expectatio. Quam rem quidam admirantes quęsiere, qua ratione iustum esset, quod criminibus, quę tam breui temporis spacio perpetrantur — breuis enim est uita mortalium super terram — poena constituatur ęterna. Quibus responsum est hoc non tantum diuinę uerum etiam humanę conuenire seueritati atque censurę, ut scelera


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

non tam tempus in peccando spectatur quam pondus. Peccat, qui uno ictu homicidium peragit, peccat, qui tota die uerba blaterat ociosa et absque intermissione garrit atque argutatur. Et cum uterque peccet alterque multum temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

cum uterque peccet alterque multum temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus tamen illius, quem nunquam delictorum poenitet, qui nunquam male agere cessat, tendit in infinitum. Et, ut Gregorius inquit, uellent iniqui semper uiuere, ut semper possint peccare. Ideo iuste


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum illum decessisse. Dum redeunt, Eumorphum extinctum offendunt. Vtriusque exitus eodem temporis puncto contigit, ut talis euentus doceret haud temere uisum eos ad Siciliam euocari, ubi Ethna sicut et infernus igni flagrat inextinguibili. Prosequamur adhuc ignis huius non leuia uisa, ut aliorum casus


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc poscendo ingeminat, animam exalauit. Quam dura igitur et inexorabilis demoniorum improbitas, a quibus non solum pax nulla impetrari potest, sed neque breuissimi temporis inducię. Periisse horam arbitrantur, qua ab inferenda homini molestia forte cessarint. Assiduus itaque et perpetuus eorum, quo damnantur, tortor et carnifex est diabolus, nec solum animas perditas uexans, sed interdum


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nihil penitus in se habebit, quo grauari retardariue aliquando possit. Semper prępes atque agile erit, ut ibi pręsto sit, ubi uoluerit; quasi qui oculis aut cogitatione, cum libitum est, multa terrarum spacia momento temporis percurrat atque adeo ipsas mundi regiones, orientem, occidentem, meridionalem septentrionalemque cęli plagam quam celerrime peruagetur ac lustret. Scriptum est enim: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

tanto secundam tertia superat decore, claritate, amplitudine. Prima quoque in utero habitatio nouem mensium est, secunda in terra, cum longissima, centum annorum est. At uero tertia in cęlo perpetua est et ęterna. Nullo temporis spacio concluditur, nullo annorum numero terminatur. Quę quantum cęteras diuturnitate pręcellit, tantum etiam operis pulchritudine, materię nobilitate, naturę uirtute bonisque omnibus pręcellere


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.