Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: temporis

Your search found 995 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5-16:


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare ceperunt. Ibi ergo se collocantes posuerunt habitacula uilia, sicut temporis necessitas cogebat. 3Et sic illa populosa ciuitas Salona, nobilis et antiqua, pro multis peccatis, que in Deum comiserat, ad tantam extitit miseriam deuoluta, ut de illa magna sui populi frequentia non tot remanserant, qui possent illius parui oppidi ambitum ciuibus


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ceperunt multa ciuibus cominari. Et positis castris non longe a ciuitate deuastabant campos predasque, quas poterant, faciebant. Vnde factum est, ut Spalatenses obdurato animo cuncta proponerent sustinere pericula et dampna potius quam iugum susciperent Hungarorum. Cum ergo sic aliquantum temporis pertransisset, intellexerunt tandem per internuntios, homines esse christianos, et quod rex uellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

noluit tamen Iadere consecrari, sed profectus Ragusium consecrationem suscepit ab Andrea archiepiscopo Ragusino et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque. 4Vacante autem tunc temporis ecclesia Spalatensi quidam cardinalis, uir magne auctoritatis et eximie honestatis, per totum regnum Hungarie legationibus officio fungebatur. Hic cum non modicam fecisset moram Spalati residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

neminem eligerent, sed a sede apostolica pastorem ydoneum postularent. Tunc miserunt legatos suos ad curiam, sacerdotem quendam Ionium sacristam et quendam alium. Qui accedentes ad pedes domini Alexandri pape petitionem Spalatensis ecclesie humiliter porexerunt. 2Erat autem tunc temporis magna controuersia inter clericos Callenses Tuscie ciuitatis ex una parte et Raynerium eorum episcopum ex parte altera super quibusdam iuribus ecclesie ipsorum, steterantque ambe partes diu in curia implacabiliter litigantes. Cumque non posset inter eos tumultus huius discordia mitigari,


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt reuersi. 3Post modicum uero temporis Petrus archiepiscopus in Hungariam profectus, nescio qua causa, ad archiepiscopatum Colocensis ecclesie translatus est. Prefuit autem ecclesie Spalatine annis duobus. Huic successit alter Petrus abbas sancti Martini de Pannonia uixitque in pontificatu Spalatine sedis annis quinque.


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

faceret, quod ei suam filiam matrimonio copularet. Sic autem Andreas rex peregrinationis sue completo itinere, ad sua regna reuersus est. Nos uero his breuiter prelibatis ad materiam redeamus. XXVI. De promotione Guncelli 1Erant autem tunc temporis maiores in capitulo Spalatensi Gruptius filius Prodani, archidiaconus, et Cataldus filius Formini et quidam alii pauci. Hos, quia digniores et maturiores erant, ceteri canonici sequebantur. Sed de substituendo pontifice non bene cogitabant hi duo, quia non recte emulationis compede


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus. 4Erat autem tunc temporis Domaldus comes ciuitatis Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit iudicium omnibus iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat. 7Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in auro et argento locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et affabilem exhibebat. Totus enim extolli fauoribus et efferri hauris popularibus cupiebat. Regressus autem Zagrabiam


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et affabilem exhibebat. Totus enim extolli fauoribus et efferri hauris popularibus cupiebat. Regressus autem Zagrabiam misit ad Romanam sedem pro sue postulationis expetendo assensu. Sed tunc temporis mortuo bene memorie Gregorio papa, facta est dissensio inter cardinales ita, ut subrogatio summi pontificis foret ferme biennio protellata. Sic ergo causa electionis ipsius episcopi toto illo tempore indeterminata permansit. XLI. De seditione apud S.


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celebrata, omnes captiui relaxati sunt et discordie procella parum perquieuit. 4Sed non quiescebat soccordia popularis, quin pro reformatione concordie obtrectarent maioribus, relligiosos derisionibus et oblocutionibus insectantes. Recedente uero predicto uiro sancto modica temporis intercapedine mediante, uulnus in antiquum rediit malesana cicatrix. Nam quibusdam modicis offensionum interuenientibus causis, obtectum odium ex fictis cordibus cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in episcopum ecclesie Scardonensis. Qui presentatus archiepiscopo in illis tunc partibus existenti, confirmationem ab eo suscepit secumque duxit ad metropolitanam ecclesiam consecrandum misitque et uocauit suffraganeos, cum quibus eadem erat consecratio celebranda. 19Eo autem temporis articulo infelix Hugrinus graui languore corripitur et ingrauescente paulatim morbi feruore undecimo die ad extrema uite peruenit. Sic autem contigit, ut pridie quam prima uice decoratus pallio, consecrationem eiusdem episcopi celebrare uolebat, cum eodem pallio ad tumulum est delatus et


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.