Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dicunt

Your search found 913 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 542-685:


542. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

de Repetitionibus agetur prolixe. 31 Mutationes subitae personarum, temporum, modorum, et numerorum, non parum obscurant sermonem: sunt autem in Sacris literis creberrimae. 32 Qui scribunt de scientiis, plerunque in genere aut specie de rebus disserunt: quia de individuo dicunt esse tum infinitam disceptationem, tum etiam nullam scientiam aut certitudinem. At disceptatio Sacrarum literarum, mixta est ex individuis et generalibus: omnia autem individua habent circumstantias tum admodum varias, quaeque subinde mutantur: tum etiam plane innumeras, in quas sermo


543. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

et similitudines sumptae sunt, quorumque saepe fit mentio, ignorata, obscurant sermonem. De qua materia proprium ac prolixum Caput in hac parte habebitur. 42 Generales sententiae saepe nimium late aut absolute, aut etiam nimium vehementer pronunciant: ut, Omnia possum in Christo, dicunt Papistae: Igitur quisque potest castum caelibatum praestare. Quicquid ligaveris, etc. item, Quicquid dixerint vobis, facite: Igitur omnes ac in omnibus debent Papae et episcopis obedire, sine omni exceptione, quicquid illi doceant aut praecipiant. Quare restringendae sunt: de


544. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus singulis in hisce universalibus Regulis in proprio tractatu agetur. Quae tractatio una cum praedictis adminiculis a studioso utiliter adhiberi poterit in eruendo vero loci dubii sensu. 19 In pluribus vocibus solet et illa difficultas exoriri, quod admodum crebro Hebraei idem bis dicunt, aliquando prius figurate, postea aperto sermone: aliquando autem tantum paulum variatis verbis, citra figuram. Gen. 39, praefectus carceris non videbat quioquam in manu Ioseph, quandoquidem Deus erat cum illo: nam quid quid ille faciebat, Deus prosperabat, ubi idem est, Deum esse cum


545. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacris literis cum potissimum Deus loquatur, omnia nobis ipsius debent esse rata ac probata, quae ille praecipit, qualiacunque ea demum sint. At in aliis scriptis cum homines loquantur, qui omnes sunt mendaces, sive magni sive parvi sint, nemini prorsus fidendum est: sed considerandum, an id quod dicunt, sit ex verbo Dei desumptum. 14 Secundo, sicut Deus loquens citra omnem dubitationem ac exceptionem audiendus est: ita contra, quae in Sacris impii aut diabolus loquuntur, plane impia sunt: aut etiamsi non omnino sunt impia, tamen audienda non sunt ut Dei dicta: sicut Christus et


546. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt impia, tamen audienda non sunt ut Dei dicta: sicut Christus et Apostoli diabolum etiam vera loquentem obligant, quia nulla plane autoritas esse debet illius hostis et mendacis. Act. 16. Sic in Ecclesia multa ex persona impiorum dicuntur, et in Iobe multa ipse et amiciparum sana dicunt. Quin etiam pii homines multa inepta dicunt: ut Petrus dissuadens Christo passionem, et Philippus volens sibi patrem monstrari: aut etiam Iacobus, persuadens Paulo ut radat caput, et ceremonias ac sacrificium pro se in templo offerri curet, ad peragendam cum illis aliis quatuor


547. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta: sicut Christus et Apostoli diabolum etiam vera loquentem obligant, quia nulla plane autoritas esse debet illius hostis et mendacis. Act. 16. Sic in Ecclesia multa ex persona impiorum dicuntur, et in Iobe multa ipse et amiciparum sana dicunt. Quin etiam pii homines multa inepta dicunt: ut Petrus dissuadens Christo passionem, et Philippus volens sibi patrem monstrari: aut etiam Iacobus, persuadens Paulo ut radat caput, et ceremonias ac sacrificium pro se in templo offerri curet, ad peragendam cum illis aliis quatuor purificationem. Potremo hoc discrimen personarum


548. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section]

inter nos discrimen de causa materiali, seu de eo quod adhibitum, ut proxima causa nos iustificat. Pugna quoque est cum eisdem de causa formali iustificationis. Nos dicimus causam formalem esse, quod illa materia iustitiae ad nos perimputationem transfertur. At Osiandristae Papistae dicunt, illam adhibitionem iustitiae fieri non rationali quadam imputatione, sed reali infusione. Quod vero divi iustitiam obedientiae ac passionis esse causam materialem rectissime dictum esse censeo: est enim id quod ad nos certa ratione translatum, nos facit iustos, sicut color praeparatus


549. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

Augustino, implebitur. Quod diligenter observandum est, contra Pharisaeos nostros, qui piis in hac vita summam quandam perfectionem, et legis impletionem tribuere audent. 18 Vicinum huic est, quod prophetae futuras de Christo prophetias non raro per praeteritum tempus exponant: quod dicunt aliqui certitudinis causa fieri, quod illa ita certo futura sint, ac si iam facta essent. Phalereus dicit, Vehementiae aut efficaciae gratia solere scriptores praeteritum pro praesenti, aut futurum interdum usurpare. De variis modis aut formis prophetiarum, est proprium caput in hisce


550. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

opera singularis cuiusdam sunt dispensationis, alia vero ordinaria. Priora nihil ad nos pertinent, ut quod Iacobus mentiendo ac fallendo patrem, primo genituram fratri eripit: Abraamus filium vult sacrificare, Israelitae spoliant Aegyptios, Petrus occidit Ananiam: sicut praesentes veterum simiae dicunt, se velle 40 diebus ieiunare. Ordinaria quoque mandatorum Dei praecepta non raro ita sunt ad suas circumstantias accommodata, at nobis non facile sint sequenda. Vide Augustinum libro secundo, capite vigesimotertio, contra Gaulentii epistolam. 21 Multa de similitudinibus et


551. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id tantum ad coenam Domini. Quartus locus addebat ἀναγωγην, quae erat interpretatio de caelesti statu. Tu eris sacerdos: id est, pius et beatus in caelo, Deum tanquam sacerdos celebrabis. Erant autem in hac voce, cum dicunt ἀναγωγίαν, pro ἀναγωγην. Significat enim ἀναγωγία, petulantiam, seu feritatem morum: ab ἀναγωγὸς; quod est


552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

easque etiam administrantes res introducunt: atque ita mixtum quid ex corrupta Theologia, philosophia morali et historia habent. 8 Denique (ut alia omittamus) addelectandum non pauca, perinde atque si privilegium ea de re esset irrogatum, comminiscuntur, histrionmque aut ludionum more et agunt et dicunt. Quare plerunque acceptissimas stultae multitudini materias consectantur, ut sunt bellicae aut amatoriae. Philosophi contra, libenter 1 simplici ratione veritatem tradunt: omnia veritati rei, nihil autem [?: au--- ] voluptati tribuentes. 2 Nihil etiam adferentes quod


553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam typi et allegoriae, futura ac meliora significantes, ut historia Isaaci sacrificandi, et postea redivivi, unigeniti Dei filii passionem et resurrectionem significavit. Sic Paulus 1. Cor. 10, dicit omnia illa patrum facta et varios casus, fuisse nostros typos. Et Petrus ac Paulus dicunt, diluvium et maris rubri transitum significasse nostrum baptismum. Christus quoque securitatem ac exitium primi mundi et Sodomitarum, indicat fuisse typum ultimorum temporum ac extremi iudicii. 13 Paulus docet in Galatis historiam Abrahami duas uxores habentis, et filiorum eius,


554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dissidere Evangelistae videntur; ideo videndum est, tum ne id credimus, nosve offendat, tum ut veram eorum concordationem quaeramus. Ex illa ipsa historia transformationis Christi coram tribus discipulis factae, exemplum instituto accommodum sum; potest. Inter Matthaeum et Marcum convenit, dicunt namque Christum post dies sex adduxisse discipulo: in montem. Atqui Lucas ait: Factum est post haec verba diebus fere octo, assumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum. Quid igitur? dissentiuntne? minime. Conciliantur autem hi loci nullo negotio: tum quod Lucas dicat, non simpliciter octo, sed


555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

quae posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum, quae in usum alterius linguae per interpretationem transire non possunt. Et hoc maxime interiectionibus accidit, quae verba potius motum animi significant, quam sententiae contextae ullam particulam. Nam et haec duo talia esse perhibentur. Dicunt enim Racha indignantis esse vocem, Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca, quae notare atque interrogare facilimum est: sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex Hebraea lingua in Graecam verterunt linguam,


556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

et quaerere mendacium. quo ita posito, rectissima locutione sequitur. Et scitote, etc. Gregorius Homil. 2, super Ezechielem. In mente prophetarum ita coniuncta sunt exterioribus interiora, quatenus simulutraque videant, simulque in eis fiat et intus verbum quod audiunt, et foras quod dicunt. Et ideo cum nil praecessit, incipiunt, Et factum est: quia verbum quod foris protulit, illi verbo quod intus audierant, coniunxit. verum est nihilominus, quod Hebraeo more haec comunctio copulativa simpliciter inchoet sententiam, aut etiam abundet, ut alibi de eius significationibus dixi.


557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

haeresim hausit, hominem tantum Christum affirmans. Marcion ex epistola ad Philipp. scilicet, Et habitu inventus ut homo, phantasticum et non verum corpus Christum habuisse affervit. Sabellius eundem esse Patrem et Flium, ex Evangelio Ioannis, Ego et Pater unum sumus. Arriani creaturam Christum dicunt, et Patri inaequalem, ex Ioannis verbis, Pater maior me est. Alii dissimilem Patri, ex illo: De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in caelis, neque Filius, nisi Pater solus. Alii tenebras coaevas Deo dixerunt, quia in Genesi post noctem dies coepta sit. Alii Mathusalem post diluvium


558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 871 | Paragraph | SubSect | Section]

Moyses enim de se ait: Erat Moyses mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Hinc Iohannes dicit: Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus. Hinc Lucas ait: Quod cum ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas, et alius. Quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, nisi seipsum fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium quasi de aliis proferunt. Spiritus ergo sanctus per Moysen locutus est de Moyse. Paulus quoque, quia non de seipso loqueretur, insinuat, dicens: An


559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

nequaquam plorabit, etc. ad Domini adventum referendum est: in quo captivus quondam populus, passione Domini liberatus, habitabit in Hierusalem, in specula videlicet et visione pacis: hoc est, in Ecclesia. Prophetae veri a falsis differunt: quia veri, si quid de suo spiritu dicunt, per spiritum edocti citius illud corrigunt: falsi autem, et falsa denunciant, et in sua falsitate perdurant. Gregor. super Ezech. Homil. 1. Et Hieron. in 4. Comment. in Ezech. cap. 13. Cum Prophetarum, inquit, nomen secundum regulam Scripturarum bonis malisque commune sit, in


560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 898 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, duriter, acerbe. Doces viam Dei in veritate, id est, veraciter. Innumera plane sunt huius generis exempla. 8 Aliquando tamen etiam simpliciter nomen ponitur pro adverbio. Deut. 1. Iudicate iustitiam, id est iuste. Psal. 75, Ego iustitias iudicabo. Sic Latini dicunt: Toruum clamat aut videt: Magnum stridens Aquilone procella: Aeneas se matutinus agebat, id est mane. Esa. 25. et 1. Corinth. 15, Absorpta est mors in victoriam, id est victoriose destructa, perdita aut deleta est. Iohan. 8, Principium quod et loquor vobis: id est, Quod inde a


561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

Deuter. 13, Percuties habitatores urbis illius in ore gladii, id est gladio. Filii hominum aut bovis, pro homines, boves. Exiccavit aquas maris rubri, id est mare rubrum. Sic Homerus saepe βιη, vis Herculis, Achillis, aut Aeneae, pro ipsis ponit. Sic vulgo dicunt, Tua clementia, dignitas, humanitas, praestantia, pro Tu. Maiestas Caesarea aut regia huc adveniet, pro, Ipse rex aut Caesar. Hunc loquendi modum, vocat Erasmus mutationem personae in qualitatem. Tale quid videtur esse similitudo imaginis, iugum oneris, indignatio irae. 20


562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

et periphrases amplecti, sed nos tantum ea nunc vocabimus Epitheta, quae vel sunt adiectiva, vel in adiectiva facile resolvi possunt. Sumuntur vero in Sacris pene poetica quadam licentia, non tantum a causa efficiente aut finali, a materia aut forma, sed etiam ab effectibus: sicut poetae dicunt, Pallidam mortem, caligantes fenestras, caecam et silentem lunam, et lucos silentes. et omnino ab omnigenis circumstantiis. Rapina alicuius dicitur active et passive, quae ei abrepta est, vel quam ipse abripuit, Iud. 8, Det mihi quisque in aurem praedae suae. Isa 3, Rapina pauperis est


563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Rom. 1, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus, segregatus ad Evangelion Dei. Hic tria Epitheta audimus, et mox: De filio suo genito ex semine David, definito filio Domino nostro, etc. et mox: Omnibus existentibus Romae dilectis Dei, vocatis sanctis. 26 Dicunt vero Grammatici, Epitheta aut distinguere, aut minuere, aut augere. Luminaria magna, luminare maius, et luminare minus: tum distinguit ea luminaria ab aliis, tum auget: alterum auget, ac alterum minuit. Verum habent ea innumeros plane usus, praesertim autem ut aliquam rei proprietatem eo


564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

postea etiam proprio Capite agetur. 32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et simul sua veritate suavem, aliquando etiam plus aliquid continent. Periphrasis enim quam nudum nomen plerunque est efficacior. Sic pro olla, dicunt vas figuli: Psal. 2, Tanquam vas figuli confringes eos. Deut. 32, Sanguinem uvae biberunt, id est vinum. Luc. 23, Non bibam de germine vitis, id est de vino. Iohan. 8, Digito Dei daemonia eiicio, id est divina efficacia. Sic filius ovis aut bovis aut hominis, pro homine.


565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 905 | Paragraph | SubSect | Section]

et versiones, aliqui Hebraismi veniunt. Sic tertia Hebraeorum coniugatio in verbis Heaemin et הכזיב hichzib exprimitur in novo Testamento, cum Paulus ac Iohannes dicunt, credentes et incredulos Deum facere mendacem aut veracem, seu illi tribuere laudem veritatis. 2 Quando quidem verbis neutris Hebraei in tertia coniugatione transitive utuntur, ideo fit interdum in novo quoque Testamento, ut ad eorum imitationem neutris pro transitivis scriptores


566. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

nec tamen exaudis. 20 Praeteritum pro futuro creberrime in prophetiis ponitur. Esa. 9, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: pro, nascitur et dabitur. Esa. 60, Venit lux tua, et gloria Domini super te orta est: id est, veniet, et orietur. Causam huius moris loquendi esse dicunt Hebraei Grammatici, quod tam certa ea sint quae praedicuntur, ac si iam facta essent. Annotat hunc Hebraismum Augustinus Epistola 80. Phalereus dicit, vehementiorem esse significationem in praeterito, quam aut in praesenti, aut in futuro. 21 Et vicissim futurum interdum pro


567. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 909 | Paragraph | SubSect | Section]

tentans, id est tentator. Et Gal. 2. de Petro dicitur, κατεγνωσμενος condemnatus, pro, condemnabilis erat. Sic Odyss. γ. τετελεσμενος perfectum, pro perficibile. Latini quoque eadem ratione dicunt, invictus pro invincibilis, laudatus pro laudabilis, indomitum vulgus pro indomabile. Et Virgil. Pictis conspectus in armis, pro conspicibilis aut conspicuus: et horrentia arma pro horribilia. Cicer. in Pisonem: Quis te miserior? quis te damnatior? id est damnabilior. Sed in veteri


568. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 909 | Paragraph | SubSect | Section]

conspicuus: et horrentia arma pro horribilia. Cicer. in Pisonem: Quis te miserior? quis te damnatior? id est damnabilior. Sed in veteri Testamento est usitatius נדרשתי pervestigatus, pro, pervestigabilis, Esa. 55. 1. Sic conspicuus, Rom. 10. 20. ut cum dicunt נרצה nirza, Dilectus pro amabilis. Nechmad נחמד desideratus, pro desiderabilis. Gen. 2, Omnem arborem desideratam. Proverb. 21, Thesaurus desideratus. Sic Psal. 19, Iudicia Domini sunt


569. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

in ignominiam? amatis vanum, quaeritis mendacia? Sic 10. Psal. Quousque Domine stabis procul, etc. 36 Aliquando contra abundant ociose, non tamen sine incommodo: ut cum similitudinis particulae non similitudinem, sed ipsam rei veritatem notant. quod Iudaei dicunt caf vel sicut veritatis. Quare aut abundant, aut vim adserendi habent, aut (ut ita loquar) identitatem notant: ut Deut. 9, In illis autem recol, sicuti omnia verba quae locutus est Dominus, id est, illa ipsa omnia intrant. Iud. 13, Non fecisset nos audire cazoth, sicut haec, id est,


570. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 915 | Paragraph | SubSect | Section]

55. 59, Omnes iustitiae nostrae sicut pannus menstruatae, pro iuste factis. Psal. 49, Os meum loquetur sapientias, et cor meum intelligentias, pro, sapienter et intelligenter dicta. Talis Hebraismus plerunque est significantior: ut cum Latini scelus, pro scelerato homine dicunt: sterquilinium, pro turpi: mastigia, pro digno flagellis: Germani Strikt. 20 Non tantum abstracta efficiunt hunc Hebraismum, sed etiam nomina actionum: ut observatio abominatio, et verbalia, aliaque substantiva. Abominatio, pro re abominabili: emptio argenti, Gen. 17. pro


571. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui, sequitur Deus. Matth. 17, Et obiurgavit illud Iesus, et exiit ab eo daemonium: relativum, Illud, praecedit. Et 26, Qui intingit mecum manum in patina, is me proditurus est: clarius fuisset, Ille me proditurus est, qui intingit mecum, etc. 27 Multa brevissime dicunt: ut sit saepe necesse intelligere relativum una cum verbo substantivo. Rom. 8. Lex spiritus vitae in Christo Iesu: subintellige, Qui Spiritus est in Christo Iesu. Iacob. 2, Fides sine operibus mortua est: pro, quae fides est sine operibus. 28 Ponunt nonnun quam Et


572. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 922 | Paragraph | SubSect | Section]

non obscure subindicant, addentes, sanguis novi Testamenti aut foederis. Sed posteriorem sententiam quasi minus perspicue ante expositam studio Lucas et Paulus in posteriori Sacramenti parte illustrare voluerunt, dum veluti convertentes propositionem, pro, Hic est sanguis novi Testamenti, dicunt, Hoc est novum Testamentum in meo sanguine: quo homines scirent, illa distributione rerum maximarum etiam ingentem rem agi, nempe sanciri ac fieri novum foedus inter Deum ac homines. Nec tamen obluiscuntur illi etiam prioris sententiae, dum ea uno verbo adiiciunt, in meo sanguine: qua voce


573. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 923 | Paragraph | SubSect | Section]

aut propria oratione appensae. 30 Reduplicant voces in eodem membro. Rom. 5, Adhuc existentibus nobis infirmis pro impiis est mortuus: ubi Infirmis et Impiis, eidem ei est. 2. Sam. 1, Mirabilis fuisti, amor tuus supra amorem mulierum. Hanc reduplicationem non cernentes Rabini, dicunt ibi esse duplicem notam femininam, cum sit paragoge in secunda masculina. Vide Pagninum. 31 Talis reduplicatio est etiam illa Paulina, 1. Cor. 5. Nunc autem scribo vobis, ne commisceamini. Si quis cum frater nominetur, sit aut scortator, aut avarus, aut idololatra, aut


574. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 924 | Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 19, Iuvenis ille erat, habens possessiones multas, pro, habebat aut possidebat. 2 Corinth. 5, Deus erat reconcilians mundum, id est, reconciliavit. Marc. 5, Erat Ioannes baptizans in deserto, pro, baptizabat. Est nihilominus haec periphrasis et Graecis ac Latinis usitata. Eruditi dicunt esse Articismum. Plautus in Curculione: Sunt bibentes, pro, bibunt. Ero mors tua, 1. Corinth. 15, id est, perdam te. Tu es spes mea, id est, facis me sperare, aut das rem speratam. Ruina Iudaeorum est, reconciliatio Ethnicorum, id est, reconciliat, aut dat occasionem. Vide infra in Tropis.


575. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 927 | Paragraph | SubSect | Section]

tum stulti dicuntur: prudentes in sua generatione aut suis rebus, et contra stulti in spiritualibus. 28 Valde multa aliquo respectu dicuntur, ut paulo ante dixi. Sic comparatione maioris mali, reste Aristotele, minus pro bono habetur. Sic Samaria est iusta prae Iuda. Sic Germani dicunt: Filia facit matrem probam: dum scilicet filia multo est matre turpior. Hoc modo respectu Christianismi praecipit, ut unusquisque maneat in eo genere vitae, in quo sit conversus: non quod non liceat mutare eam, sed ratione Christianismi nemo debet mutare, quasi Dominus servis aut


576. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

illam. Hanc regulam prolixe in Prima parte in Praepositione Post exposui, et valde multis exemplis etiam aliarum linguarum illustravi. Dictum est etiam aliquid de eadem in Usque et Donec. Qua Regula conciliatur Marci dictum, capite octavo, quod Christus post tres dies resurget, cum aliis, qui dicunt quod tertia die resurrexerit: et dictum Matth. 17, quod Christus post sex dies ascenderit in montem, cum Lucas dicat post dies octo. Matthaeo enim et Marco excludit terminales dies ea Praepositio: Lucae vero includit. vide in Post. Exclusivae particulae, aut etiam sententiae,


577. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est in constructione Nominum et Pronominum. Iud. 4, Et ipsa quidem habitabat sub palma Debora, inter Rama et Bethel, in monte Ephraim. Hic et relativum et verbum vero nominativo praeponitur. Ad anticipationem aliqui referunt, quod praeteritum pro futuro, praesertim prophetae usurpant, cum dicunt id iam factum esse, cum primum postea fieri debet: ut Psal. 22, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. ZEUGMA dicunt esse, quando plurimis nominativis unum verbum, aut pluribus membris unum membrum respondet. Exemplum prioris. Eph.


578. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

nominativo praeponitur. Ad anticipationem aliqui referunt, quod praeteritum pro futuro, praesertim prophetae usurpant, cum dicunt id iam factum esse, cum primum postea fieri debet: ut Psal. 22, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. ZEUGMA dicunt esse, quando plurimis nominativis unum verbum, aut pluribus membris unum membrum respondet. Exemplum prioris. Eph. 4, Omnis amaritudo, ira, indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis. Ubi unicum verbum Tollatur, respondet tot praecedentibus nominativis. Porro tale verbum si est


579. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 936 | Paragraph | SubSect | Section]

Repetit initium per verbum, Et hoc decrevit. Sic mox sequente capite: De idolothytis autem scimus: nam omnes, etc. De esu igitur idolothytorum scimus, etc. Ac plerunque illa media per Parenthesin excludi possent. EPIZEUXIN, praecedentibus similimam figuram, dicunt esse, cum in contextu orationis eadem vox emphaseos gratia iteratur. Consolamini, consolamini popule meus, dicit Dominus vester: Isa. 40 et 55. Ibidem: Elevare, elevare, consurge Ierusalem. Item Isa. 38. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut ego hodie. Talis figura est Schesis


580. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 938 | Paragraph | SubSect | Section]

vel maiorem esse, aut denique pluris faciendam ostendimus, quam alioqui esse videbatur. Ei subiiciunt veluti species quasdam hasce, Interpretationem, incrementum aut auxesin, congeriem, contentionem, comparationem, correctionem et ratiocinationem. INTERPRETATIONEM et Synonymiam esse dicunt, cum eadem res aequivalentibus vocibus aut phrasibus declaratur, aut illustratur. Psal. 35, Age Domine causam meam, cum iis qui mecum contendunt: oppugna impugnantes me. Apprehende clypeum ac scutum, et surge in auxilium meum: profer lanceam, et conclude in occursum


581. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 938 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam saturati estis, iam ditati estis, sine nobis regnum adepti estis. Primus enim gradus est non esse egenum, sed habere necessaria: secundus, esse divitem: tertius, fieri regem, qui est summus gradus terrenorum bonorum. Talem illi sibi statum in Spiritualibus somniabant. Alias auxesin dicunt, cum rem minorem significantiore voce notamus: ut, Occidisti hominem, pro, laesisti. De qua supra in Tropis disserui. CONGERIES Graece συνατροισμὸς dicitur, cum plures voces diversa in specie significantes, sed in genere aliquomodo


582. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 939 | Paragraph | SubSect | Section]

pedum. Sic saepe in Psalmis ingens desiderium opis divinae indicatur per intentum aspectum Dei. Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad te ante matutinum tempus: et, Sicut ablactatus ad matrem suam: item, Defecerunt oculi mei ob expectationem. Metastasin aliqui dicunt esse translationem causae, cum causa, aut etiam culpa ab alia re in aliud transfertur: ut cum Paulus Rom. 7 dixisset, legem augere peccatum: postea ostendit, id vitio nostrae corruptae naturae fieri. Sic Rom. 8. cum dicit eam non posse iustificare. Sic 2. Corinth. 9. dicit culpam


583. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

principissarum caudam vestis sublevant aliquae nobiles aut magnatum filiae, et illarum vicissim aliae. Tali sane quadam specie interdum subserviunt, et (ut ita loquar) pedissequantur aliae sententiae aliis in Sacris literis, de qua sententiarum connexione alibi dixi. AETIOLOGIAM dicunt esse causae redditionem, cum ratio ac causa indicantur dicti aut facti alicuius. Rom. 1, Volui venire docere vos Romanos, quia omnibus id officii debeo, Graecis et Barbaris. Paratus sum vobis evangelizare: non enim pudet me Evangelii. Nam est potentia Dei ad salutem omni credenti. Rom. 3,


584. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

PARADOXUM, absurdum, vocatur proprie sententia aut dogma, a communi hominum opinione alienum: ut sunt dogmata Stoicorum, quae Cicero propriis declamatiunculis tuetur. Vocant tamen Paradoxon etiam figuram, cum aliquis fingit sibi aliquid prorsus praeter opinionem accidere. Aliquando et id dicunt Paradoxon, cum loquens aut scribens aliquid prorsus inexpectatum auditori proponit. Prioris exemplum sit, quod Isa. 5 dicit Deus, sibi plane praeter opinionem accidisse impietatem Iudaeorum. Se enim ab eis expectasse uvas bonas, et eos produxisse acerbas: se expectasse ab eis iustitiam,


585. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

servum iudicare seu condemnare. Alio qui particulares et individuae sententiae in sacris plerunque ad omnes pertinent, iuxta illud: Quod vobis dico, omnibus dico. PERMISSIO, vel concessio, est valde multiplex. Prima, cum iudici aut auditori aliquid expendendum relinquimus: ut cum dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Petrus ad Iudaeos Act. 4, Iudicate vos, an iustum sit coram Deo, vos potius audire quam ipsum? Isa. 5, Iudicate inter me et vineam meam, etc. Secunda est, cum adversario aliquid importune contendenti, aliquo modo concedimus, esse ita ut


586. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 943 | Paragraph | SubSect | Section]

regis Assyriorum. Sic Psal. 2 et 24, verba impiorum, Meschiam oppugnantium recitantur: tametsi potius ipsi loqui inducantur. Disrumpamus. et, Quis est iste rex gloriae? Sic Psalmo 12, Labia nostra a nobis sunt: quis erit noster Dominus? Sic Psal. 3, Multi dicunt animae meae, non est ipsi salus in Deo eius. Col. 2, Ne attigeris, ne gustaveris, ne contrectaveris: ubi Paulus pseudoapostolorum praeceptiunculas aut traditiunculas compendiaria Mimesi exprimit, ac deridet. Hos. 13, Qui sacrificant hominem, vitulum osculabuntur. Sic Ps. 75, Ne


587. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 943 | Paragraph | SubSect | Section]

neque ab ortu, neque ab occasu, neque e deserto: id est, nihil est nobis ex ullo loco periculi. Sunt vero aliquando obscurae quaedam Mimeses, aut etiam tantum allusiones ad aliena dicta, quas animadvertere plurimum facit ad intelligendum verum Scripturae sensum: ut cum Iudaei Ioan. 7 dicunt, Novimus unde hic sit. Christus respondens ait, Et me nostis, et unde sim nostis. quod quidem ille magis tantum per Mimesin quandam aut allusionem ad eorum verba dicit, quam quod ipse sua sponte, suisve verbis asserat, eos vere nosse unde sit. Quod si quis ea accipiat pro simplici


588. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

oculos incurrentes Hypotyposes sunt. Prolixa et memorabilis est illa Hypotyposis Ephes. 4, qua vetus ac novus homo pingitur tum ratione essentiae, tum et ratione fructuum aut effectuum: quorum priore nos exuere tanquam veteris illius serpentis syphar iubet, et novum induere. ANAGOGEN dicunt esse, cum a re inferiore ac veluti terrena ad superiorem et caelestem spiritualemque scriptio, sensus, aut cogitatio ascendit, quasi sursum ad altiora auditorem ducens, ut etymon vocis sonat: ut cum Psal. 19 primum de externis operibus ac regno Dei aut operibus videtur initio


589. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

sit proximus, cui benefaciendum sit: paulo post ostenditur revera, quod nemo vere servare ac benefacere possit humano generi, praeter unicum Meschiam servatorem. Sic saepe a typis ad significata fit progressio. Verum de hac figura alibi accuratius. DIAPHORAN, aut differentiam aliqui dicunt esse, quoties res plane diversae illustri discrimine separantur, et quasi sibi invicem opponuntur: ut, Novit Dominus viam iustorum, ac iter impiorum peribit. Psal. 37, Mutuatur peccator, et non solvit, iustus autem miseretur, et commodat: quoniam benedicentes ei possidebunt


590. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

Genes. 18, Et festinavit ad faciendum vitulum. Ibidem, Vitulum quem fecerat, id est, praeparaverat vel coxerat. Sic praedicare Evangelium omni creaturae, pro, omni homini: vocabulum nempe generalius pro specialiore ponitur. Econtra quoque saepe specialiora pro generalioribus ponuntur: quem tropum dicunt Grammatici esse tum duriorem, tum obscuriorem priore: ut Dies, pro mense, anno, et simpliciter pro tempore. Luc. 23, Porro dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat: id est, accedebat, imminebat, mox subsequi debebat. Matth. 24, Ab arbore fici discite parabolam, id est accipite.


591. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

sciverunt facere rectitudinem. Psal. 35, Surrexerunt contra me testes mendaces, quae non cognovi interrogaverunt me: id est, quae non perpetraram, de iis me accusabant et examinabant. Sic Psal. 7, Ignorantia, pro innocentia aut negatione ponitur. Sic Germani quoque dicunt, Er will nichts darvon wissen: i. fingit se esse innocentem. Tale est et illud Esa. 53, Noticia sui iustificabit multos, id est, noticia fidente, et simul suo merito. Ier. 2, Tenentes legem non noverunt me. Ioan. 16, Haec facient vobis, quia non noverunt patrem neque me: ubi non de


592. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Luc. 2 dicitur, Simeonem non visurum mortem. Sic Christus dicit, Abrahamum vidisse diem suum, id est, sua beneficia maximo Spiritus gaudio precepisse, eisque fruitum esse. Significat etiam Videre, curare, in bonam et malam partem: quomodo et Germani dicunt. Darein setzen ein auch darauf haben / zusehen / etc. Psalm. 9, miserere mei, et vide afflictionem meam de hostibus meis. Psal. 10. Vidisti, quoniam laborem et dolorem tu inspicies, ut reponas in manum tuam. Psal. 119, Vide afflictionem meam, et


593. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo fuisse subornatam technam, ut et potiretur impurus incestator ac adultera suo impio desiderio, et rex ad vulgus excusari posset, quod invitus iuramento et tot procerum iudicio coactus sit, interficiendo Ioannem petitioni filiae satisfacere. Vide nostram glossam super Matth. 14. Sic Germani dicunt, Er tregt laidt und trauret / de alicuius morte. Quae voces cum sint proprie interni affectus aut dolores, externum tamen gestum ac speciem luctus eis denotant. Tale prorsus est illud Virgilianum Aeneid. 2, quod Calchas recusaverit indicare, quem numina poscant ad sacrificium, Vix


594. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

aut moliatur: sicut Davus in Andria gloriatur se dudum olfecisse herum fingere nuptias. Prudentia intelligentium eius abscondetur, Isa. 29: id est, peribit cum res intereunt, absconduntur. Tali tropo Latini dicunt desideratos esse tot milites, pro, interiisse. Sic Christus Mar. 6 inquit, Ne induamini duabus tunicis, id est, non circumferte eas. Correlativa interdum pro se invicem ponuntur, Hebr. 11, Sara accepit vim iaciendi seminis, id est, concipiendi: correspondent enim sibi


595. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

haec absens scribo, ne praesens aspere utar potestate; quam mihi Dominus dedit: id est, ne vos peccando mihi necessariam causam praebeatis severius agendi vobiscum. Exempla iuris. Genes. 3, De omni arbore comedendo come demus: id est, liberum plerunque ius edendi habemus. Lucae 3, dicunt milites poenitentes ad Baptistam: Et nos quid faciemus? id est, quid facere iure debemus aut tenemur? 1. Corinth. 3, Fundamentum nemo potest ponere aliud, praeter id quod positum est, quod est IESUS Christus: loquitur de vero et salutari fundamento structurae aut aedificii: alioqui de


596. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

mediationem sacerdotiumque negligant. Exempla voluntatis autuoti. Proverb. 17, Occurrat tibi ursus orbatus catulis, et non stultus in stultitia sua: id est, illud potius optes fieri quam hoc. Laudet te alius, et non os tuum: id est, illud potius cupias ac velis fieri. Sic Latini dicunt, Vale: id est, cupio te valere, et vivat Arturius, Vivite felices. Ubi illa verba votum notant. Exempla facultatis, quae aliquantulum a praecedentibus differunt. Nam ibi potentiam ferme, ut physici, accipio. 1. Corinth. 2, Spiritualis diiudicat omnia, id est, potest diiudicare


597. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 956 | Paragraph | SubSect | Section]

in sinu, Proverb. Sic 25, Quomodo iustus erit homo cum Deo? Psal. 104, Respicit terram et tremit, tanget montes et fumigant, Psal. 144, est in imperativo, Tange montes, et fumigabunt: id est, qui ita tangere montes queat, ut protinus accendantur et fumigent. Aliqui dicunt poni in talibus locutionibus Dei actionem, pro eius potentia. Rom. 9, Potestati eius quis restitit: id est, quis tesistere queat? Sic et in iure Candicitur, quod verba saepe intelligi debent secundum potentiam, non secundum actum, De hoc Hebraismo dicitur aliquid etiam in verbo Possum.


598. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Allegoria, quod est plerunque prolixior, simplicior, et magis intelligibilis. Denique plerunque rationis speciem obtinet: aliquando tamen Parabola qualemcunque figuratam monitionem denotat: ur, Discite parabolam a ficu. Latini Grammatici Parabolam plerunque breviorem metaphoricum sermonem dicunt esse: ut, Vertere velum, Laterem lavare, etc. 6 Fabula, est narratio ficta, sumpta vel ab inanimatis, vel a plantis, vel a brutis, et per quandam prosopopoeiam sensu ac ratione donatis, qua humanae res pinguntur. Ut cum Iud. 9 arbores volunt regem super se


599. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 968 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

generis aliqua exempla huic Regulae aut admonitioni subiiciam, ut tanto clarius liqueat quod dicitur. Et filius octo dierum circumcidetur in vobis, omnis masculus, Gen. 17, pro, omnis masculus octo dies natus circuncidetur in vobis, aut ex vobis genitus. Palea non datur servis tuis, et lateres dicunt nobis facite, Exod. 5, pro, et dicunt nobis, Facite lateres. Loco ad habitandum te praeparasti, Exod. 15, pro, loco, quem praeparasti ad habitandum te. Manus super thronum Iah, Exod. 17, pro, manus Iah super thronum suum: id est, iuravit Iah Dominus super thronum suum. Qui immolaverit


600. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 968 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

admonitioni subiiciam, ut tanto clarius liqueat quod dicitur. Et filius octo dierum circumcidetur in vobis, omnis masculus, Gen. 17, pro, omnis masculus octo dies natus circuncidetur in vobis, aut ex vobis genitus. Palea non datur servis tuis, et lateres dicunt nobis facite, Exod. 5, pro, et dicunt nobis, Facite lateres. Loco ad habitandum te praeparasti, Exod. 15, pro, loco, quem praeparasti ad habitandum te. Manus super thronum Iah, Exod. 17, pro, manus Iah super thronum suum: id est, iuravit Iah Dominus super thronum suum. Qui immolaverit diis, occidetur, praeterquam Domino


601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 972 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eorum: id est, certo eam ac severiter in exitium dedit. Sic, Non confundetur, Non pudefacit, Nec ego te damno, etc. Vide Hyperbolen et Miosin. In hunc sensum Theologi solent docere, negativa Dei praecepta vehementiora esse, pluraque complecti affirmativis. Et Dialectici dicunt, negationem potentius tollere, quam affirmationem affirmare. Negatio, sicut et affirmatio, simul etiam suam antithesin complectitur: neque enim possibile est, contraria simul esse vera: quare negans unum contrarium, locum alteri relinquit. Sic in praeceptis Scriptura prohibens


602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Paulo post initium eius disceptationis, Ioan. 6. scriptum est: Murmurabant ergo Iudaei de eo, quia dixerat, Ego sum panis, qui de caelo descendi: et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit iste, De caelo descendi? Hic igitur cum Iudaei dicunt: Quomodo hic dicit, De caelo descendi? non quaerunt de modo loquutionis Christi, quam clare audiebant, non etiam quaerunt, quomodo de caelo descenderit: nam id illi prorsus non credebant: sed simpliciter negant id verum esse quod dicit, quodque ille de caelo descenderit aut venerit.


603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

loquutionis Christi, quam clare audiebant, non etiam quaerunt, quomodo de caelo descenderit: nam id illi prorsus non credebant: sed simpliciter negant id verum esse quod dicit, quodque ille de caelo descenderit aut venerit. Postea quoque cum contra eandem doctrinam Christi pugnantes dicunt: Quomodo hic potest nobis dare carnem suam ad manducandum? non sunt soliciti, nec quaerunt de modo manducandae carnis Christi, quod fore non credebant, et Christo esse plane impossibile sentiebant: sed tantum apud se et inter se Christum eiusque doctrinam non tantum in corde per


604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quomodo ergo stabit regnum eius? pro, certe non consistet regnum eius. Ibidem: Genimina viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? pro, certe non potestis. Sic Matth. 23, Progenies viperarum, quomodo effugere possetis damnationem gehennae? pro certe non effugietis. Sic Ioan. 12 dicunt Iudaei: Nos audimus, quod oporteat Meschiam manere in aeternum. Quomodo tu dicis: Oportet filium hominis exaltari: id est, profecto parum congrua prophetiis dicis. Talia exempla sunt innumera in sacris Literis. Quin et in communi sermone reperiri queant. ut, si aliquis mendico


605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

meam, ausculta vocem clamoris mei, mane exaudi vocem meam. Sed haec ratio indigentium est, ut arctati necessitate terque quaterque idem inculcent ac flagitent. Sic saepe in describenda miseria sua orantes multum immorantur. Huc etiam referri posset, quod saepissime Psalmi idem bis dicunt, et quidem non raro prius figurate, postea proprie. Psal. 7, Parturit iniquitatem, concepit dolorem, et peperit mendacium: foveam paravit, et effodit eam, inciditque in foveam quam fecit. Convertetur labor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.


606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 994 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sic Matth. 24, 25. Act. 21. 2 Thessal. 2. 2 Timoth. 3, 4. Verum apud prophetas multum in praeterito proponuntur. Isa. 51, Quoniam consolatus est Dominus Sion, etc. Eiusdem 60, Surge, exciteris, quoniam venit lux tua, et gloria Domini super te orta est. Causam dicunt esse, quia prophetis tam certa ea fuere, ac si iam facta fuissent, eoque praeterito illas expresserunt. Phalereus dicit praeteritum esse vehementius praesenti aut futuro. Sic Terent. Periisti, pro, peribis. Praeterea prophetant prophetae in alia atque alia forma orationis, saepe


607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 996 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et per Messiam filium Davidis intellexerunt, ut habetur in Midrasc coheleth, et in libro Tanchuma. Adventus primus habetur a Zacharia propheta cap. 9. Exulta valde filia Sionis, Ecce Rex tuus venit, etc. Hic fabulantur Iudaei de Messia filio Ioseph, quem dicunt in certamine Gog et Magog interficiendum esse, quem primum Messiam affirmant. Alterum filium Davidis appellant, qui suscitabit primum Messiam, et Israelem redimet, illique regnum restituet, secundum figmentum suum. Hanc suam imaginationem corroborant in libro Sucha, in capite Abelil Anisa ex


608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cibus, quantumvis per se lautus, insipidus est, et febricitantibus vinum videtur esse amarum: sic laeto omnia videntur laeta et secunda, tristi vero moestoque sunt omnia molesta, omniaque sibi inimica et infesta esse putat. Huc illud Horatii: Format nos natura intus ad omnem motum. Sic Germani dicunt: Felici omnia arridere, das ihn alles anlache: id est, quod omnia videantur eum blande excipere eive blandiri. Quin et in communi sermone valde tristes dicunt, videri sibi omnia adversa esse, et infesta. Sic desperabunda conscientia putat caelum et terram adversus se pugnare: contra


609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt omnia molesta, omniaque sibi inimica et infesta esse putat. Huc illud Horatii: Format nos natura intus ad omnem motum. Sic Germani dicunt: Felici omnia arridere, das ihn alles anlache: id est, quod omnia videantur eum blande excipere eive blandiri. Quin et in communi sermone valde tristes dicunt, videri sibi omnia adversa esse, et infesta. Sic desperabunda conscientia putat caelum et terram adversus se pugnare: contra tranquilla conscientia, non tantum internam, sed etiam externam pacem sentit, omniaque, etiam ipsam crucem, placide excipit. Sic Ioel. 2 capite, videmus in


610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eritque terra eius in picem ardentem: noctu et interdiu non extinguetur: pro, ita peribunt. Isaiae. 1, Quomodo facta est meretrix civitas fidelis: id est, meretrici similis. Res ponitur pro suo simili. Ponitur et in eo res pro sua similitudine, quod cum aliquem ex aliquo natum esse dicunt, subindicant ei similem esse, quia liberi parentum et effectus suae causae naturam refert. Sic Poetae dicunt aliquem natum esse ex petris, et suxisse eum ubera tygrium: ut Dido Aeneae obiicit. Sic Ezechiel inquit: Pater tuus est Amorraeus, et mater Chetea. Sic et Moyses Deut. 32, De vinea


611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facta est meretrix civitas fidelis: id est, meretrici similis. Res ponitur pro suo simili. Ponitur et in eo res pro sua similitudine, quod cum aliquem ex aliquo natum esse dicunt, subindicant ei similem esse, quia liberi parentum et effectus suae causae naturam refert. Sic Poetae dicunt aliquem natum esse ex petris, et suxisse eum ubera tygrium: ut Dido Aeneae obiicit. Sic Ezechiel inquit: Pater tuus est Amorraeus, et mater Chetea. Sic et Moyses Deut. 32, De vinea Sodomae est vitis eorum, et de arvis Gomorrae uva eorum. Sic Baptista et Christus dicunt: Genimina viperarum:


612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

naturam refert. Sic Poetae dicunt aliquem natum esse ex petris, et suxisse eum ubera tygrium: ut Dido Aeneae obiicit. Sic Ezechiel inquit: Pater tuus est Amorraeus, et mater Chetea. Sic et Moyses Deut. 32, De vinea Sodomae est vitis eorum, et de arvis Gomorrae uva eorum. Sic Baptista et Christus dicunt: Genimina viperarum: id est, similem malitiam, idque inde ex prima conceptione habentes, sicut viperarum foetus. Sic Christus dicit: Vos ex patre diabolo estis: ubi tum simul malitiam aut imaginem diaboli eis obiicit: quia liberi sunt imago parentum: tum etiam eos illam pessimam indolem suam


613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reprehendens ea. Reprehendit autem ea non per se, sed quatenus perperam ab illis exponebantur. Ad hunc Hebraismum referri potest, quod cum Deus promiserit se habitaturum esse in arca, in suo tabernaculo et templo: Salomon tamen 1. Reg. 8, et Esa. 66, ac Stephanus Act. 7 et 17, dicunt Deum non habitare in manufactis templis, nempe sic ut opinantur homines, ut vel tota ipsius substantia comprehendatur eo aedificio, vel etiam ut ea domo ac cultu per se delectetur Dominus, veluti ex opere operato: sed habitat tamen ibi, et capitur eo aedificio ac cultu, quatenus vera fides


614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Iehova, Ecce inimici tui tollentur. Illam vocem (Inimici) emphaseos gratia, et veluti aculei infigendi gratia iterat. Sic et Psalm. 93, Magnificentiam induit induit Dominus. Psal. 94. Quamdiu improbi Domine? quamdiu improbi exultabunt? simili ferme ratione Grammatici et Rhetores dicunt Homerum Iliad. 2, ter nomen Nerei repetiisse, cum postea esset eum perpetuo taciturus. Nonnunquam addendi adiectivi, epitheti, adverbii, aut circumscriptionis alicuius gratia, repetitur nomen substantivum. Verbum torrens kison, torrens vetustatis. Invocantibus invocantibus in veritate.


615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

modo contra ad oratoriam grandiloquentiam extollitur, modo denique utrumque in unum commiscens medium quiddam efficit, aut certe alternatim, prout auditoris utilitas postulat, tum res tum sermonis genus commutat. In grandi idea sermonis ponit Hermogenes primum dignitatem: eam vero dicunt aestimari magnitudine rerum ac sententiarum, cum de rebus divinis, de regnis ac politiis, de bellis ac exercitibus, de magnis urbibus ac regionibus sermo est. Hîc vero non tantum grandes, sed et plane caelestes res tractantur, nempe de Deo, de eius omnipotentia, sapientia, iustitia ac


616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

et adamantina corda hominum: et rursus etiam refovens ac recreans animam lassam. tametsi illud simul ad rerum ipsarum vel salutarium vel etiam atrocium, quae dicuntur, et coniunctam quoque Spiritus efficaciam pertineat. Sic et Pauli sermo gravis et validus esse dicitur. Quarto loco, dicunt orationem grandem simul debere esse splendidam, ut et verborum luminibus, et sententiarum figurarumque fulgoribus luceat, et quasi oculos auditorum perstringat. Sententias multas gravissimasque nullum scriptum perinde habet, ut Sacrum volumen, utpote quod totum de summo officio


617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes: eum mitto libentius, quam magistris artis Rhetoricae vacare praecipio: si tamen ii qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse vel dicere veraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter dicunt, suaviter, qui sapienter, salubriter audiuntur: propter quod non ait Scriptura, Multitudo eloquentium: sed, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria: ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suavitate, vel suavi salubri


618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

membris fortissimis falsitatem. Unum autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectat. Hactenus Augustini sententia de Sacro stylo. DE SIMPLICITATE SERMONIS SACRI Multi dicunt sermonem sacrum esse simplicem, nec tamen declarant, quid simplicitatem eam vocent. Quare nos aliquid de ea re annotabimus. Simplex igitur sermo alias rudis, rusticus et ferme ineptus dicitur, quali homines prorsus imperiti, ut sunt rustici ac pastores, utuntur. Alias non admodum copiosus


619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

infernus cum suis poenis, et similia innumera. Haec etiam grandem orationem efficiunt: et non raro sunt istae duae virtutes dicendi coniunctae. Horum, quomodo efficacem faciant sermonem, aliqua exempla proponam. Cum Hebraei aut etiam aliae gentes ac linguae volunt rem exaggerare, dicunt esse divinam, Dei, aut a Deo, ut civitas Dei, hortus Dei, quercus Dei, mons Dei, regio Sodomaeorum ante devastationem erat sicut hortus Dei, Hîc aliud est ipsa res primaria, quae primum exponenda venit, nempe regio Sodomaeorum: aliudque adhibetur expositioni, nempe hortus Dei: poterat


620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

bonas vel malas in actu motuve proponat, vel etiam eas per suos potentissimos effectus depingat. Ad acrimoniam aut efficacitatem orationis, illud quoque vel in primis eruditi referunt, ut sit potentibus argumentis referta. argumenta enim arma neruosque orationis esse, recte Rhetores dicunt: praesertim vero Epicheremata huc referunt, quae dicunt esse syllogismos habentes maiorem ac minorem confirmatas. Hoc vero genere laudis excellit Scriptura, praesertim novi Testamenti, ac in primis Pauli, qui non solum refertus est manifestis rationibus aut probationibus, sed saepe etiam


621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

per suos potentissimos effectus depingat. Ad acrimoniam aut efficacitatem orationis, illud quoque vel in primis eruditi referunt, ut sit potentibus argumentis referta. argumenta enim arma neruosque orationis esse, recte Rhetores dicunt: praesertim vero Epicheremata huc referunt, quae dicunt esse syllogismos habentes maiorem ac minorem confirmatas. Hoc vero genere laudis excellit Scriptura, praesertim novi Testamenti, ac in primis Pauli, qui non solum refertus est manifestis rationibus aut probationibus, sed saepe etiam singula eius verba, sua eaque praevalida Enthymemata


622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1045 | Paragraph | SubSect | Section]

varietate ac utilitate alibi prolixe disservi. Plurimae sane sunt non minus efficaces et significanter propositae, quam illa adeo celebrata apud Homerum, Nireus adduxit tres naves, Nireus filius Aglaiae, et Chorropi regis. Nireus quo non formosior alter, etc. quam veteres Rhetores dicunt adeo potentem esse, ut paucis verbis eum Homerus non minus celebrem reddiderit, quam vel Achillem vel Ulyssem, qui omnibus pene versibus ab eo praedicantur. Quinto, multum per alia indicat res alias, ut per nomenclaturam rerum subito ab Adamo creaturis omnibus impositam eius


623. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

secus se habere quam humanam. Et quomodo hoc? ego dicam. Illic enim in humana sapientia omne studium concinnandis verbis adhibitum est: hîc vero prorsus aliter: Nullus Scripturae sermo de pulchritudine vel compositione verborum. habent enim domesticam gratiam effulgentem et pulchritudinem, quae dicunt, et illic post longam et indicibilem nugacitatem vix dignae aliquae sententiae venantibus occurrunt: hîc autem, ut scitis, etiam parva dictio saepe totum nobis sermonem contexit: propterea et heri, quamvis initia lectionis attigerimus, quia tamen tantum invenimus sensuum thesaurum, non


624. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

Non enim possumus, quae vidimus et quae audivimus, non loqui. Summa brevitas inest huic dicto, qua illi tamen ingentem rerum copiam complectuntur. primum enim, quod non simpliciter nec acerbe recusant obedientiam, sed eis reverenter deferunt iudicium, dicentes, Vos iudicate: ostendunt, ac veluti dicunt, se eos agnoscere pro suis dominis ac gubernatoribus, seque eorum auditores ac subditos esse: secundo se paratos esse obedire illis in omnibus rectis ac possibilibus: tertio in hac re se non posse obedire illis, quia id mandatum sit simpliciter contra Dei mandatum et suam conscientiam.


625. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

sit cibum sumere. Sic et Latini luctum, aut ieiunium Virgilius describit:
It scissa veste Latinus
Coniugis attonitus fatis, urbisque ruina,
Caniciem immundo perfusam pulvere turpans
Multaque se incusat. Nec recte sentiunt, mea sententia, ii, qui dicunt antiquis nihil aliud fuisse ieiunium, quam temperantem ac sobriam vitam. Ieiunaverunt enim quibusdam diebus Moses, Elias, Daniel, Christus, Apostoli, qui hauddubie semper sobrie ac temperanter vixerunt. Quanquam facile est videre ex 2. Sam. 1, Daniel. 10, Ionae 3, ieiunium longe durius


626. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam violenter suorum operum merita dignitatemque extruere conantur. Ut est etiam illud Isaiae: Desinite malefacere, et discite benefacere. Post quod dictum mox sequitur promissio mundationis a peccatis. Respondeo: Est quidem valde usitata, sed nimium rustica fallacia in ratiocinando, quod dicunt: Hoc sequitur aut secutum est post illud, igitur propter illud. Igitur hoc est causa, illud effectus. ut clamitant nunc Papistae, et olim gentiles. Ex quo istud Evangelio per orbem terrarum divulgatum et sparsum est, innumera mala sunt exorta, bella, fames, pestes, etc. Igitur


627. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesuitas (ut superius indicavi) in suo Catechismo non puduit ponere sex expiationes peccatorum, nempe hasce: Sacramentum poenitentiae aut absolutionum sacerdotis, eleemosynam, condonationem offensae, correctionem fratris, abundantiam charitatis, et magnam contritionem. Praeter hosce sex dicunt etiam multos alios modos autuias esse expiandi peccata: inter quas rationes nusquam ponunt, quôd solus Christi sanguis nos mundet ab omnibus peccatis. Quid autem hoc aliud est, quam totum Christum cum sua passione sepelire. Ubi manebit doctrina de unico agno Dei, peccata mundi tollente? ubi


628. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

7, Iudica me Deus secundum iustitiam meam: et Psal. 18, Retribuet mihi Deus secundum iustitiam meam. Ubi non iactat David suam universalem iustitiam, quasi ubique fuerit sine crimine: sed tantum in illa causa regni cum Saule, propter quam eum ille persequebatur: seu ut Theologi dicunt, iustitiam causae, non personae suae celebrat. Iustificari cum revera significet gratis a suis peccatis absolvi, isti eo trahunt, quasi significet reipsa bonis qualitatibus iustum esse. 32 Sic verbum indicare et Iudicium, non raro significat gratuitam liberationem,


629. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter Evangelium in legem, gratiam in opera, et Christum in Moysen cum summa contumelia passionis filii Dei et infinitarum animarum interitu, transformarunt. 36 Contritionem sufficientem, dicunt Papistae, mereri remissionem peccatorum, cum ea nihil aliud sit quam agnitio sui morbi, miseriaeque extremae, quam omnes desperati habent. Idem etiam valet saepe vox Humilitas, praesertim Lucae 18. Non igitur significat haec vox simulatam quandam animi demissionem, qua tibi etiam eas dotes


630. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter Papistas, etiam Osiander, Schuencfeldius, et Anabaptistae. Qui error quotidianum Christi beneficium, perpetuamque remissionem peccatorum tollit, et innumera alia incommoda gignit, praesertim quod putamus nos porro nostris operibus legi Dei satisfacere et iustificari posse. Quare Papistae dicunt, sanctos tantum de leviculis quibusdam peccatis dicere, Remitte remitte debita. Prudenter igitur sunt dicta Scripturae intelligenda, partim de imputativa iustitia, partim de inchoatis beneficiis, et simul de quotidiana applicatione: non de quadam semel peracta perfectione in omne futurum


631. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

foventem, suam ac caelestis patris infinitam misericordiam et beneficentiam erga genus humanum declarat. Quorum omnium et aliorum natura expensa, facit non raro sermonem dilucidiorem. Multae voces ac locutiones a foro et politia sumptae sunt, aut eo alludunt, aut de eis rebus aliquid dicunt, quare tum morem forensem, politiarumque leges ac formas, tum et phrases vocesque earum nosse utile est: ut quomodo imperitus, praesertim reus, soleat ibi esse trepidus et consilii inops, quomodo contra accusator sit audax, vehemens, infestus ac crudelis, et etiam calumniator: quomodo


632. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1118 | Paragraph | SubSect | Section]

persona variant. nam et solent nonnihil accommodari nomina propria ad prolationis facilitatem, ut Samuel pro Saul me el, quae fuit propria etymologia. et variant aliquando huius vocis Iehova vocales: nam etiam in hirec solet desinere, nempe ידרה Iehovi. Dicunt quoque Grammatici, adeo vicina esse et facile mutari hirec in saegol, quod saegol in hac tertia persona futuri esse debebat, ut ideo etiam fratres vocentur. Sicut illa duo puncta hirec ac saegol fratres inter sese sunt, ita etiam cum pathah. Quod porro pathah haud difficulter in cametz


633. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi passionem annis ferme 276 vixêre, quod iam etiam a Christianis quibusdam malum adseritur: non video quomodo prohibere possimus, quo minus quisque pro libitu sacras Literas fingat atque refingat. Sunt autem qui huic malo dupliciter posse se occurrere putent. Primum est, quod dicunt, veram lectionem diligenter traditam fuisse in Synagoga, eamque permansisse, donec puncta inventa sunt. Alterum est, quod dicunt, novum Testamentum satis dilucidie scriptum esse, ut non valde multum Ecclesia damni pati possit, etiamsi quis vetus Testamentum aliter, atque convenit, legere


634. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

possimus, quo minus quisque pro libitu sacras Literas fingat atque refingat. Sunt autem qui huic malo dupliciter posse se occurrere putent. Primum est, quod dicunt, veram lectionem diligenter traditam fuisse in Synagoga, eamque permansisse, donec puncta inventa sunt. Alterum est, quod dicunt, novum Testamentum satis dilucidie scriptum esse, ut non valde multum Ecclesia damni pati possit, etiamsi quis vetus Testamentum aliter, atque convenit, legere velit. Quorum alterum quam falsum sit, alterum vero etiam impium, suo ordine ostendemus. Nam qui dicunt retentam esse


635. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

Alterum est, quod dicunt, novum Testamentum satis dilucidie scriptum esse, ut non valde multum Ecclesia damni pati possit, etiamsi quis vetus Testamentum aliter, atque convenit, legere velit. Quorum alterum quam falsum sit, alterum vero etiam impium, suo ordine ostendemus. Nam qui dicunt retentam esse lectionem, quae inde usque a Mose per manus tradita sit: non solum non confirmant quicquam, sed et valde inconsiderate loquuntur. Utenim concederemus assidue in eruditorum manibus Biblia versata esse: tamen nulla est tanta memoria, quae in tot myriadibus syllabarum, quae in


636. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

margine, alteram in textu scripserunt. Habent et pervulgatum dictum, nullam esse literam in lege, quin in ea magni montes pendeant: quod eorum nimis religiosam, vel potius superstitiosam diligentiam, in servanda sacrarum Literarum scriptione, satis testari potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et Ecclesiae longe plus obsunt, quam volunt defendere, quam Iudaeis, quos parum caute oppugnant. Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum Testamentum tam clarum scriptum


637. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et Ecclesiae longe plus obsunt, quam volunt defendere, quam Iudaeis, quos parum caute oppugnant. Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum Testamentum tam clarum scriptum esse, tantumque ei authoritatis tribuendum, ut etiamsi vetus pro obscuro incertoque habeatur, tamen Ecclesia piaeque mentes omnes novo satis confirmari possint. Equidem non solum id fateor, sed et summopere Ecclesiae nobisque omnibus felicitatem hanc


638. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

Sunt enim omnino suae historiae ignari, praesertim eius, quae a destructione templi res eorum commemorat. Nec tamen ii omnes contra nos sunt, sed ferme praecipui quique eorum, ut Elias eos citat (qui his temporibus primus pestilentem hanc opinionem innovavit) magis nobiscum, quam contra sentiunt. Dicunt enim esse quidem vocales traditas una cum literis in monte Syna Mosi, verum ab Esra primum in libris notatas: quod probant ex octavo Nehemiae, qui tamen locus nihil ad rem facit. Sunt rursus alii, qui negant in monte Syna data puncta, ut Rabinus Abraham filius Esre, autor libri Elegantiarum,


639. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

data puncta, ut Rabinus Abraham filius Esre, autor libri Elegantiarum, item autor libri Cozar. Verum, ut ante dixi, non est quod eorum authoritate moveamur, cum sint historiae ignari. Ne rationibus quidem eorum movebimur, quia nullius sunt momenti. Quid enim magis ridiculum dici potuit, quam quod dicunt, quia non omnia puncta habent nomina Hebraica (sunt enim quaedam Chaldaica) ideo statuendum, postea esse a Rabinis inventa? Quasi vero eorum Rabini, quos inventores punctorum volunt fuisse, Chaldaice scripserint. Est vero illa eorum chimera longe magis Hebraeo, quam Chaldaeo sermoni cognata.


640. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur concludunt, neque Latinum, neque Graecum interpretem habuisse Biblia punctata: si autem ipsi non habuerunt, nulla fuerunt eorum temporibus adhuc puncta. Hoc ferme est eorum praecipuum, vel et unicum argumentum, ad cuius nos singula membra ordine respondebimus. Primum, quod dicunt de nominibus pro priis, respondemus esse usitatissimum, ut quaevis lingua tum literata, tum illiterata, aliena pro pria nomina ad suarum aurium iudicium ita transformet, ut vix agnoscere possis, sint ńe eadem, aut omnino diversa: idque cum sit notissimum, iam pluribus pro bare omittemus.


641. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1135 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo adversaria: quomodo ergo non haberet ea pro peccatis? An autem Natur und wesen non sunt substantia? Saepissime dicit, totam Natur und wesen hominis esse corruptam. Ergo haec ipsa habet pro illis adversariis ac pestibus, et Dei acerbissimis hostibus. Sic et Smalcaldici articuli dicunt, quod natura sit funditûs corrupta, Dass auch weder haut noch har da gut sei / und dass der ganze Mensch kurtzum muss anders werden. Ergo totum veterem hominem pro imagine satanae, ac peccato originali habent ac condemnant. Philip. exponit in Locis et super Coloss. imaginem


642. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1138 | Paragraph | SubSect | Section]

mali, et origo omnis peccati: quod est hoc ipsum quod vocamus originarium peccatum. Praeterea in homine sunt tantum duo, accidentia et substantia: non etiam aliquod tertium. Alterum igitur horum duorum, aut utrunque est imago satanae, et fons omnis mali seu originale peccatum. Ipsi dicunt, tantum accidentia quaedam esse illa originalem malitiam. Igitur substantia non est illud malum, Igitur substantia est perse bona, et bonas actiones producit. Nam substantia et accidentia differunt. Illa satanae operatio, destruentis hominem, aut est solum quaedam alteratio,


643. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis, aut in homine existentem, et quae insuper sit tam potens ac operosa, ut est istud originarium malum. Sed fingunt nunc quidam duas potentias intellectivas, et duas voluntatis. Unam, quae sit substantialis: alteram, quae dicatur naturalis, et sit accidens. Illam primam seu substantialem dicunt permanere, hasce potentiales et naturales aiunt in primo lapsu amissas esse. Unde vero istam suam novam philosophiam de 4 rationalibus potentiis, deque duplici intellectu ac duplici voluntate probant? Quas tandem vel demonstrationes vel authoritates fide dignorum proferent? Scilicet oportet


644. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

in suam philosophiam turpiter impingere. Si illa originalis pestis aut lerna malorum non est substantia hominis, sed tantum quoddam accidens in homine, sequetur hominis actiones sanas et sanctas esse. Nam illae progrediuntur potissimum a rationali et appetitiva anima, quas omnes docti dicunt esse substantiam hominis. Sequetur etiam illud, originale peccatum ociosum esse: nam actiones, ut dixi, ab anima rationali, quae est substantia primaria, oriuntur, non ab aliquibus accidentibus. Sequetur etiam, ipsum hominem per se malum non esse, sed tantûm quoddam malum accidens adhaerere


645. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

allium alliniat. Sequetur etiam, non esse necesse veterem hominem mori, exui ac sepeliri, et novum condi, generari, aut creari: sed tantum illud pravum accidens elui, tolli, mutari et alterari, ac veluti illud lutum quo homo contaminatus est, ab eo removeri extergendo aut eluendo: quod Sophistae dicunt purgari cor. At Luth. eos accusans super Psal. 51, dicit, non purgari, sed creari novum cor oportere: sicut et Spiritus S. passim in Scripturis loquitur. Dicebat Victorinus in Vinariensi disputatione, declarans originalem corruptionem: Magnes cum natura ferrum


646. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

sola fidunt isti) definiente quid sit permanere aut interire speciem aut rem aliquam, homo in rebus theologicis interiit, et in contrariam speciem est commutatus. Vires enim simul et opus aut functio eius, prorsus in contraria versa sunt. Huc optime quadrant Scripturae testimonia, quae dicunt hominem interiisse, habere oculos non videntes, cor lapideum ac non intelligens: ideoque denuo generandum, creandum, condendum, etc. Hominem ex filio Dei factum, esse filium diaboli: et contra, nunc in renascentia ex filio diaboli regenerari in filium Dei. Porro


647. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1143 | Paragraph | SubSect | Section]

vult Luth. significari a D. Virgine illo dicto, Superbos mente cordis sui: quod nempe ea indicet, mentem cordis esse originem mali, et omnis superbiae etiam contra Deum ipsum. Tota denique Scriptura et omnes saniores Theologi, accusant ipsam animam rationalem, mentem ac cor, eamque dicunt esse fontem omnis mali aut peccati in tota vita: esse illam atrocem bestiam et indomitam feram. Igitur ea ipsa est illud originale aut insitum malum, quod Theologi vocant originale peccatum. Paulus dicit Rom. 8, τὸ φρόνημα τῆς


648. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1143 | Paragraph | SubSect | Section]

aut insitum malum, quod Theologi vocant originale peccatum. Paulus dicit Rom. 8, τὸ φρόνημα τῆς σαρκὸς, esse hostem Dei, et causam mortis: an'non hocidem est, ac esse peccatum? At Phil. ac Victorinus super novum Testam. dicunt, illud φρόνημα aut sensum significare tum intellectum tum voluntatem. Supra indicavi plenius sententiam Philippi de eo loco. Igitur intellectus et voluntas hominis (quae sunt certe substantia animae) sunt peccatum. Formetur integer syllogismus ita:


649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

evidentia argumenta saepe diligens consideratio nativi sermonis sacrarum Literarum in controversis locis pio doctori pro veritate contra errores suppeditet: cuius rei aliqua exempla postea indicabuntur. Nunc tantûm hoc expendamus, cum de liberi arbitrii aut naturae corruptione agitur, adversarii dicunt esse caliginem, esse imbecillitatem, languorem, morbum, aut vulnera saucii peregrinatoris. At Scriptura dicit esse caecitatem, esse mortem ipsam: nec mortem solum illius (ut ita dicam) angelicae vitae viriumque, sed et contrariam priori vitam, aut diabolicas vires, ut Deum eiusque sapientiam


650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

peregrinatoris. At Scriptura dicit esse caecitatem, esse mortem ipsam: nec mortem solum illius (ut ita dicam) angelicae vitae viriumque, sed et contrariam priori vitam, aut diabolicas vires, ut Deum eiusque sapientiam stultam iudicet, extreme oderit ac detestetur. Sic Sophistae aut Sorbonistae dicunt tantum accidentia in corruptione et renovatione mutari. At Scriptura dicit, ipsum totum hominem ac cor eius esse malum ac perversum, esse lapideum et excidendum, ac contra novum divinitus creandum, et homini donandum. Ubi originalis sermonis vocabula accurate expensa, cum omnia sint


651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

leguntur, exponens ostendit, plerasque ex depravatis sacrarum Literarum historiis esse deductas. Ut Ianus a Noah, quia יבוה aut potius יביה Ianiach significat, dabit refrigerium: sicut parentes de Noah sperant, ac dicunt, quod illis praestabit quietem et liberationem a maledictione. Ille bifrons est, ut qui viderit prius et posterius seculum. Convenit etiam, quod in vetustissimo numismate Latinorum in uno latere bifrons Ianus, in altero navis, nempe arca et diluvii monumentum fuit expressa. Sic


652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam alios modeste dicere patiuntur. Non mox, qui rerum bonarum abusum reprehendit, res ipsas damnat: nec qui aliquod summo loco esse non patitur, mox ei etiam debitam laudem detrahit, eamve suo gradu deturbat. Qua stolida simul et impudenti calumnia nos hodie Pontificii hostiliter appetunt, dum dicunt nos divam Virginem aliosve pios homines, et ipsa quoque bona opera vituperare, dum eis locum mediatoris tribui non patimur? Dicet ergo aliquis, quem igitur tu tandem locum, fructum aut utilitatem ex talibus libris petendam, quam etiam operam, studium aut tempus illis tribuendum


653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

ministri Antichristi, Ecclesiam esse supra Scripturam, quia Augustinus dicat contra Epistolam Fundamenti: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret autoritas. Si quaerimus, quid hic vocent Ecclesiam, dicunt synodum. Si porro urgemus quid hic nominent Synodum, dicunt Pontificem eiusque legatos, et reliquos ab ipso in certum locum convocatos. Sic sub nomine ac praetextu Ecclesiae, dogmata, verbum ac decreta impii istius Pontificis, viventis Dei decretis et verbo praeferuntur. An non est hoc sese


654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

Augustinus dicat contra Epistolam Fundamenti: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret autoritas. Si quaerimus, quid hic vocent Ecclesiam, dicunt synodum. Si porro urgemus quid hic nominent Synodum, dicunt Pontificem eiusque legatos, et reliquos ab ipso in certum locum convocatos. Sic sub nomine ac praetextu Ecclesiae, dogmata, verbum ac decreta impii istius Pontificis, viventis Dei decretis et verbo praeferuntur. An non est hoc sese efferre supra viventem et omnipotentem Deum?


655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1178 | Paragraph | SubSect | Section]

est, in eo omnem Dei gloriam cultumque hîc inter homines consistere, si verbum eius servetur, ipse in suo verbo audiatur, et secundum id colatur. At isti primum hoc verbum viventis Dei contemnunt, ut obscurum, ambiguum, mancum, et aliis innumeris defectibus laborans, ut postea audiemus. Dende dicunt Ecclesiam esse supra Scripturam. Tertio contendunt, ipsorum Concilia, id est Papam cum suis coniuratis mancipiis, repraesentare totam Ecclesiam, eorumque sermonem esse unicam et infallibilem vocem Ecclesiae ac Spiritus Sancti. Quarto imperiose pronunciant, Papam esse supra Concilium,


656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

NORMA CONCILII TRIDENTINI, QUAM IN IUDICANDIS CONTROVERsiis sequuntur. NICOLAI CUSANI, POSTQUAM FACTUS EST CARDINAlis, sententia de authoritate Ecclesiae et concilii, supra et contra Scripturam. Dicunt aliqui, praecepto Christi obediendum esse primo loco, deinde Ecclesiae: et si aliud praeceperit Ecclesia quam Christus, non Ecclesiae, sed Christo obediendum. Certe in hoc est omnium praesumptionum initium, quando particulares iudicant suum sensum in divinis praeceptis voluntati divinae


657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

non omnes in ea sede successive praesidentes in sanctitate prima perstiterint. Non tamen hoc cathedrae obfuit, neque obest, ut idem Augustinus in praeallegata Epistola scribit. Veritas enim cathedrae per Christum alligata est, quando dixit, Supra cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, quae dicunt facite: non personis, quia ait, Quae faciunt, facere nolite: credendum est, hanc sedem sacratissimam, quo ad locum etiam inexterminabilem. Et tamen, si caput Roma deficeret, ibi veritas Ecclesiae remanebit, ubi erit principatus et Petri sedes, modo praedicto. Et quia credita est potestas


658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1183 | Paragraph | SubSect | Section]

er die seinen warnet / und ihnen befilt / das sie den Schriftgelehrten und Phariscern gehorsam sind / nicht in einem oder mehr stucken / sonder durchauss in allem was sie ihnen von Ampts wegen vorhielten und gebotten. Scribae et Pharisaei ( sagt er ) qui sederunt super cathedram Mosi, omnia quae dicunt vobis, facite. etc. Omnia, sagt der herr / und nimpt nichts auss (Alles was sie auss Moses stuel oder lehr lereten / sonst sagt er / huetet euch fuer dem saurteig der Phariseer) Aber was sie tun / setz er darzu / das solt ihr tun / dann sie sagen wol / tuns aber selbs nicht.


659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecce potestas ecclesiae magna est supra Scripturam. Alia etiam eiusdem verba sunt quam plurima, quae possumus adducere exempla, sed haec sufficiant, adiecta hac eius conclusione: Igitur authoritas (nota bene) ecclesiae seu sanctae synodi praeferenda est Scripturis. Quomodo ergo dicunt? Nolumus alium iudicem in concilio, praeter verbum Dei, quorsum tendunt haec verba? En habes Christiane lector, ex authentico et ipsi Papae dedicato libro, qui de isto ipso Tridentino conciliabulo scriptus est, horrendas Papistarum blasphemias, quibus diserte asserunt suum


660. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

nec has de lana (ut aiunt) caprina, extremae dementiae esse mihi videntur. Sibyllinos libros (nota) prudentibus viris ad id munus delectis Romani tantum committebant, vulgus ab eorum lectione inhibentes. Et quod nullam velint differentiam fieri, imo omnes aptos indiscriminatim esse dicunt Erasmiani et Lutherani isti, non ad audiendam modo, sed ad tractandam et legendam caelestem philosophiam, committendo illam passim immaturis adolescentulis, levibus mulierculis, crassis senibus, stultis vetulis, Epicureique sensus hominibus, quae vix fidei rudimenta tenent. An putant


661. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

recurrendum esset, sive in decernendis quae ex Scriptura non colligantur, sive in declarandis quae ex Scriptura emergunt, dubiis: ac subinde non esset provisum sufficienter Ecclesiae Dei a suo institutore Christo, in rebus tam magni momenti: id quod nefas est de tanta providentia sentire. Nam quod dicunt, Scripturam seipsam exponere, etsi verum sit in multis locis: possunt tamen se offerre contentiones, in quibus Scripturae loci, quae adduntur ab adversis partibus, sint inaequali nostro, vel aequaliter obscuri: et locus qui adducitur ad expositionem alterius, non semper adeo clarus, ut ob


662. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. fol. 283. Scriptum esse aiunt: Bibite ex hoc omnes. Si hunc sensum esse vis, ut quibus hoc dictum est, non licere putes sacerdotibus aut conficere, aut offerre, aut oblatione facta Christi corpus et sanguinem sumere, nisi sub utraque specie: Dei verbum est, quod obviis (ut dicunt) ulnis reverenter amplectuntur. Sic enim Christus instituit. Sic una sancta, catholica, Apostolica semper observavit Ecclesia: neque faciet unquam, ut istud Christi mutet institutum. Sin autem illud ex his verbis colligere conaris, quod eis tanquam Christi praecepto cuncti compellantur ad


663. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

veritatis testes audire: profecto ipsemet filius Dei summum nefas admisit, qui nobis eis linguis suum verbum tradidit, et genus humanum allocutus est. Sic isti inimici Dei ipsam normam verbi Dei pervertunt, perversamque eius Ecclesiae obtrudunt. In primo decreto quartae sessionis dicunt, in conversis ita prorsus tolli id quod vim rationemque peccati habet, atque ita illos prorsus puros ac innoxios reddi, ut nihil penitus eos amplius ab introitu caeli, remoretur. Cur ergo tales perpetuo ex mandato Christi remissionem peccatorum quaerere et mendicare coguntur? Hoc vero est,


664. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo tandem isti alios salutariter reformabunt, qui semetipsos reformare nequeunt? O sal infatuatum, ad quid tandem es utile? aut quid tandem ex te aliud Christus, caput Ecclesiae suae, faciet, quam quod praedixit, et nunc etiam reipsa opereque tibi praestat? In quinta sessione dicunt, liberum arbitrium non esse extinctum, sed tantum attenuatum. At contra Deus in plurimis Scripturae locis dicit, esse non tantum extinctum ac mortuum ad bonum, sed prorsus etiam factum hostile erga Deum. Cui ergo plus credendum est. Christo aut istis Areopagitis? Plus procul dubio illis,


665. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem numero septimo, remissionem peccatorum esse nostram iustificationem: verum non solam, sed una cum sanctificatione ac renovatione. Contra autem spiritus S. Rom. 3, 4 et 5, clarissime iustificationem in sola remissi one peccatorum collocat. Aliquanto vero post iidem patres in eodem capite dicunt unicam formalem, (haec eorum verba sunt) causam nostrae iustitiae esse renovationem mentis nostrae. Quo plane excludunt remissionem peccatorum ex iustitia peccatoris. Ita enim cum verbo Dei manifestissime pugnant, tum et secum. In eadem sessione numero sexto, dilectionem numerant


666. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

Capite, dilectionem in ipsa demum iustificatione, ut eius causam formalem infundi docent, sibimet foedissime contradicentes, dum dilectionem iam procul iustificationi praeponunt ut causam praeparantem, iam in ea ipsa iustificatione ut eius causam formalem collocant. In eodem decreto dicunt, alium magis, alium minus iustificari. Contra Scriptura affirmat, Christum plene iustificare et servare omnes credentes, nempe vera ac perfecta remissione peccatorum. Asserit etiam imperfectam iustitiam in iudicio Dei non subsistere. Pugnant ergo cum verbo Dei, pugnant et secum. Nam in


667. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

nam paulo post clare ostendunt, bona opera improprie dici nostra merita. Haec enim sunt eorum verba inter alia: Dei tanta est erga homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Denique ne singula huius sessionis propalam impia persequar, anathematizant eos qui dicunt, Christum venisse in hunc mundum ut esset redemptor, et non etiam legislator. At Ioannes contra disertissime legislationem soli Mosi, et gratiam soli Christo adscribit, inquiens: Lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut


668. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

possumus, id proficisci a spiritu satanae: huius enim proprium est, evertere institutionem Christi, non Spiritus sancti. Quid Spiritus sanctus hac de re sentiat, satis in sacris Literis et a se inspiratis literis scripsit: Bibite ex hoc omnes. et id etiam de laicis exposuit 1 Cor. 11. Dicunt se sequi Ecclesiam. O' nefas. Unde probabunt, veram Christi Ecclesiam unquam communionem sub una tantum specie probasse? Num quicquid Constantiensis congregatio affirmavit aut negavit, id mox tota Ecclesia affirmavit aut decrevit? At contra innumera testimonia extant, quod inde a Christi


669. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section]

audent negare, esse ullum divinum mandatum de conmunione sub utraque specie? Atque insuper hoc suum tam horrendum mendacium Spiritui S. et Ecclesiae Christi coram toto mundo attribuere non verentur. Alteram isti dicunt speciem ad salutem Christianis sufficere. At Spiritus sanctus, qui per Paulum loquutus est, qui proculdubio diversus ab hoc Tridentini conciliabuli spiritu fuit, contra affirmat, vel mediocrem abusum huius sacrosancti Sacramenti esse prorsus perniciosum: ut quod Corinthii non satis semet


670. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section]

ac doceat id quod ipsi videtur: totum vero genus humanum tantum audiat, credat et obediat, Hunc hunc audite. Et, Audi filia, et inclina aurem tuam. Solius Dei est, in Religione ordinare ac decernere: Ecclesiae vero, totique generi humano, sola discendi et obediendi necessitas restat. Dicunt illi, Servata sacramenti substantia. Praeclare autem ista mutilatio servat substantiam sacramenti, ut isti impostores in speciem iactant, ut miseros Christi pusillos decipiant. An enim non sunt duae primariae partes substantiae sacramentorum, nempe Elementum et Verbum? quorum utrunque


671. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section]

et truncent, quomodo et vere docere possunt se servare integram substantiam? Verum istam longe desperatissimam coniuratorum Antichristi audaciam nihil pudet, manifeste contra palpabilem veritatem quidvis pronunciare et blaterare. Vae illi, qui se tam crassa impostura decipi patiatur. Dicunt sibi licere ea corrigere ac statuere in hoc sacramento, quae vel hominum saluti, vel huius sacramenti dignitati conveniant. O'sacrilegam audaciam. Num ergo Tridentina cohors melius novit aut instituere potest, quid vel saluti hominum, vel dignitati sacramentorum conveniat: quam


672. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

sacramentorum conveniat: quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est? Dicunt illi, pro varietate temporum, hominum ac locorum. Num ergo Christiana religio adeo incerta et in constans est, ut pro tempore, locis ac hominibus variet? Hoc vero Turcae de suo Alcorano, et Iudaei de suo Thalmud dicere non ausint. Sed audi, Christiane frater, bellas


673. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

et constabiliunt θεόμαχοι isti Gigantes. Apostolus (inquiunt) vocavit se dispensatorem mysteriorum Dei, 1 Cor. 4. Ubi putant illi vocem dispensationis more Aulae ac Cancellariae Romanae aut etiam Canonistarum, intelligendam esse: ut cum illi dicunt, Papa habet potestatem dispensandi contra Apostolum, Evangelistam, et totum vetus Testamentum, id est, pro libitu statuendi et decernendi. De quibus ipsis dispensationibus recte sui proprii Canonistae pronunciant, quod sint potius dissipationes, quam dispensationes. Nihil tale un


674. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

ut pro temporum, hominum ac locorum statu, id est, pro suo habitu, hodie sic, cras aliter, explenitudine potestatis, et scrinio pectoris sui (ubi sunt omnes iniuriae, iura volebam dicere) libere dispenset? Nunc et alteram Scripturae citationem, perinde Curtisanice tractatam, audiamus. Dicunt Paulum esse usum potestate statuendi ac dispensandi in Sacramentis, prout ei visum sit expedire. Item aiunt, Ordinatis nonnullis: quasi Paulus ea quae docet 1 Corinth. 10. et 11. de Sacramento, ordinaverit, et non potius tantum Christi ordinationem recitaverit. Sed arguit in


675. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

regni Christi praecipue culturum quoddam idolum, nomine Maosim. Id et re et sono nominis Papisticam missam exprimit. Eam igitur ille cum suis mancipiis, in praedicta Sessione summis viribus instaurare et erigere conatur, cuius machinas et moles nunc breviter examinabimus. 1 Primum dicunt, Christum obtulisse in Coena suum Corpus et Sanguinem Patri, sub specie Panis et Vini. Unde id (ô bone Deus) habent, aut quo tandem verbo Dei probant? imo etiam cuius tandem authentici patris aut


676. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

figmenti de oblato a Christo Pane et Vino, sed etiam evidentissime a sacrosanctis Evangeliis mendacii redarguantur: clare ostendunt, se non ex norma verbi Dei, sed ex sui mendacis pectoris abominanda libidine ac audacia de tantis controversiis religionis pronunciare. 2 Secundo dicunt, Christum constituisse Apostolos novi Testamenti sacerdotes. Quaerimus hîc iterum, quomodo aut quo verbi Dei testimonio hoc quoque vanissimum commentum probent? Nempe nullo alio, quam sua perfrictissima fronte, et extrema audacia quidlibet asserendi. At nos contra proferimus


677. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consulto ac data opera, non solum sine verbo, sed etiam expresse contra manifestum ac palpabile viventis Dei verbum, suum idolum Maosim aut Missam erigere conari, cum quidem negare non possint, se evidentissime a spiritu Dei, per sacras Literas, coram toto mundo redargui ac confundi. Dicunt illi, Christum obtulisse in sacra Coena Corpus ac Sanguinem suum patri, sub specie Panis et Vini: at manifestissime, ut ostensum est, a sacrosanctis Evangelistis redarguuntur. Dicunt, eum Apostolos instituisse novi testamenti Sacerdotes aut sacrificos: at id tota Scriptura pernegat. Dicunt


678. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non possint, se evidentissime a spiritu Dei, per sacras Literas, coram toto mundo redargui ac confundi. Dicunt illi, Christum obtulisse in sacra Coena Corpus ac Sanguinem suum patri, sub specie Panis et Vini: at manifestissime, ut ostensum est, a sacrosanctis Evangelistis redarguuntur. Dicunt, eum Apostolos instituisse novi testamenti Sacerdotes aut sacrificos: at id tota Scriptura pernegat. Dicunt Christum illis verbis, Hoc facite in meam commemorationem, suam Missam instituisse ac mandasse: at contra tres Evangelistae et D. Paulus eos vel palpabiliter falsati testamenti Iesu


679. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Dicunt illi, Christum obtulisse in sacra Coena Corpus ac Sanguinem suum patri, sub specie Panis et Vini: at manifestissime, ut ostensum est, a sacrosanctis Evangelistis redarguuntur. Dicunt, eum Apostolos instituisse novi testamenti Sacerdotes aut sacrificos: at id tota Scriptura pernegat. Dicunt Christum illis verbis, Hoc facite in meam commemorationem, suam Missam instituisse ac mandasse: at contra tres Evangelistae et D. Paulus eos vel palpabiliter falsati testamenti Iesu Christi coram toto mundo reos


680. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

credant: ac nec forte ipsimet maiori ex parte suam, aut ullam omnino fidem religionemve (si modo eorum vitae, ut certissimo indicio credendum est) norint aut credant. 19 Opus operatum tollit fidem; et omnino omnem scientiam in Sacramenti promissionibus et operibus, ac tota religione. Dicunt vero Papistae, valere Sacramenta et Missas etiam sine bono motu utentis: necesse necessariam veram fidem in percipiente, ad eorum efficaciam. Sic et suas preces ex sola battologia valere sentiunt. Sublata porro inde fide, etiam promissio, cui fides inniti debebat, mortua, aut certe muta est.


681. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliter, itidem, ut supra Cusanum Cardinalem audivimus pro Maiestate decernentem, et saepius repetentem. Quid vero hoc tandem aliud est, quam Scripturam semel ac simul penitus abolere? 40 Christus (dicunt illi) non iussit scribere sacram Scripturam, aut verbum Dei. Quare cum sine eius iusu, hominum arbitrio, novum Testamentum conscriptum sit: quid de eo sentiendum sit, facile est statuere. 41 Ex Ecclesiae veritate, de doctrinae sinceritate: non contra, ex sinceritate doctrinae,


682. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legi. 48 Quot iam seculis iacent Theologicae lectiones in Cathedralibus templis et scholis Papistarum? In Italia clamosi et rixosi monachi, pro verbo Dei ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia? 49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una


683. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod in hoc mundo affligantur boni, et bene habeant mali. Haec bona spe praelucet in posterum bonis, dum vitam aeternam post hanc pollicetur. At reliquae doctrinae nullam indicare causam possunt, cur haec ita eveniant. Multa quidem divinant de immortalitate animae: sed nihil certi constanterque dicunt, multo minus sciunt, quis post mortem tandem hominis status futurus sit. 56 Experientia probat pleraque in sacris Literis tradita: ut sunt poenae impiorum, sceleratorum, persequutorum in hac vita: crux, afflictio, et totus cursus Ecclesiae: Antichristi adventus, quem ita


684. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1212 | Paragraph | Section]

160 ¶ Exod. 2. Apud Iudaeos canis non mutivit ab homine usque ad iumentum. 189 3. Cum venero ad Israelitas, ac dicam, Deus vester misit me ad vos, etc. 363 4. Nonne frater tuus loquendo loquetur? 255 5. Palea non datur nobis, et lateres dicunt nobis, etc. 205 9. Et tu, et servi tui novi quod antequam timeretis, etc. 223 10. Ut enarres in auribus filii tui, etc. 158 11. Apud Israelitas non movebit canis linguam suam, etc. 160 12. Nec os


685. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1216 | Paragraph | Section]

videbitis amplius, donec dicatis: Benedictus, etc. 227 Pharisaee caece, purga prius id quod est intra poculum 171 Progenies viperarum, quomodo effugere possetis damnationem gehennae 213 Scribae et pharisaei, qui sederunt super cathedram Mosi, omnia quae dicunt vobis, etc. 420 23. Vae vobis scribae et pharisaei simulatores, qui, etc. 201 24. Ab arbore fici discite parabolam 184 Amen dico vobis, non transibit generatio haec, etc. 182 Orate ne fiat fuga vestra hyeme aut


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.