Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: amplius

Your search found 849 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 654-680:


654. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Sane sic politicam quoque quod ad fraudes dolosque quidam traduxerint, non ilico condemnare debemus. Nuper cum insolentes quidam natura iuvenes et communi iuventutis vitio, dicacitati, necdum bene morati ex philosophia rediissent, divulgatus eiusmodi sermo est: non esse amplius illi tradendam iuventutem quippe quae morosos eos obstinatosque efficiat; id autem dudum illi vetustissimisque temporibus est obiectatum quod sordidos efficeret sui sectatores, nempe quia hoc in quibusdam philosophis vitium apparuit. Ita qui personarum defectus sunt, in


655. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

constituerit, accommodatum si non inferiorem nec aliunde nisi e patria aut ad summum Ungaria ducat. At ego multos aetatis nostrae claros viros secus fecisse memoria teneo nec ultra in hoc quam murmur populare offendisse; quorum si quis vestigia vellet aemulari ne illi quidem amplius quidquam posset evenire. Itaque si eiusmodi inde commodum sive ad rei familiaris augmentum, sive etiam ad vitae tranquillitatem consecuturum se intelligat, quod popularis illius odii detrimento longe superius sit, non ausim ego eiusmodi factum improbare.


656. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

istud excrevit ut matronas fere omnes pervaserit, tum proximum est ita illam formare ut se in his modestissimam aeque ac sapientissimam praebeat. Sit suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego


657. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale legislativae potestatis exercitium in primis statim, quae nobis imminent, comitiis reponant, dein vero, ut adumbranda in proximis comitiis constitutio ita praemuniatur, ne status amplius ullo unquam tempore per potestatem executivam inde excludi possint. Ut status his statim, quae imminent, comitiis reale legislationis exercitium resumant, vix aliquid puto obstiturum. Si enim certam, per quam maioris repraesentantum partis voluntas tuto


658. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae velis et, quae sentis, dicere liceat, non erit difficile omnia ea, quae ad excludendos a reali legislationis exercitio status contulisse supra ostendimus, submovere sicque efformandam in his comitiis constitutionem ita praemunire, ut nullus etiam successorum eius eam amplius evertere possit. Si id ipsum pro fundamentali lege declaretur, quod princeps nullam prorsus extra diaetam legem perferre, sed eas tantum, quae in comitiis statuuntur, effectui dare possit: si statuatur ut, si quae tamen seu vero, seu specioso praesentaneae


659. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

debeat: si decernendum in comitiis tributum, praecipuum legislationis obiectum, nonnisi ad proxima usque comitia duraturum declaretur: denique si, quod nos in particulari attinet, eam iniverimus rationem, ut nos indissolubili nexu Hungariae iungamus – non poterit suos amplius limites potestas executiva egredi. Quod autem instrumenta eius attinet: si decretum fuerit, ut supremus regni senatus e repraesentantibus circulorum efformandus ad principem immediate referat; ut id pro crimine falsi habeatur, si caput senatus nomine huius


660. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

seu in loco Academiae publico, sive domi etiam privata singulorum professorum descriptio haec suscipi ac continuari per discipulos valeat, salva semper manente destinatae praelectioni horae integritate. 9. Ex eodem motivo cum pro infima grammatices classe nulla amplius exstarent hactenus praelegi solitorum libellorum exemplaria parte ab una, parte vero ab altera existens hic typographus Trattnerianus eiusmodi mancos quidem, sed qui suppleri facile possint, haberet libros, ut ad usum iuventutis supradictae classis nullo negotio


661. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 5. E converso omnes ii, qui post repetitas localis Jurisdictionis admonitiones, nullum certum alimentationis statum amplexi fuerint, tanquam otiosi et vagi considerentur, exteri autem Judaei nulli amplius ad regnum admittantur. Motivum. Primum membrum est Corollarium praecedentis §-phi , secundi membri ratio in eo consistit, quod non intersit Reipublicae gentem hanc nimium multiplicari: in Hungaria jam nunc


662. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

59. ostensum est, bis jam a domesticis dicasteriis avulsa et ad extraneas jurisdictiones translata fuit, nempe sub Augusta Maria Theresia ad Consilium Commerciale Germanicum, sub Augusto vero Josepho II. ad Directionem Tricesimalem Viennensem: itaque ne id amplius eveniat, Deputatio legem hanc proponendam esse demisse existimavit. § 61. Directio Commercii tantum via Consilii Locumtenentialis exerceri potest: itaque, in quantum res tricesimalis cum objecto hoc


663. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

activum ad regulandum Hungaricum vectigal influxum habeant, ut in ipso vectigali Hungarico talia principia stabiliantur, quae Hungaricum commercium a Germanico dependens efficiant. Si dependentia haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis et in oeconomicis, et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis


664. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuerit; apparuit denique e §-pho 58. quod justitia Augusti Josephi II. in vectigali 1784 aequalia tam pro Hungaria, quam pro Germanicis Provinciis, exteris non prohibitis mercibus portoria defixerit: itaque principium hoc jam ne in quaestionem quidem amplius ab adverso vocari potest. Cum tamen legislatio Hungarica impedire non possit, ne vigentia modo exoticarum mercium portoria in Germanicis Provinciis quoad aliquos articulos subinde diminuantur, quo Regno prospiciatur nihil legislationi reliquum est, quam id


665. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Motiva. Adjacens immediate confinio Carolostadiensi Croaticum Provinciale nullum ferme habet vini sui, cujus copia laborat, distracionis canalem: et tamen ad idem confinium de vino Veneto-Dalmatico pro sexaginta amplius millibus quotannis infertur, quin titulo aliorum articulorum vel quinque millia vicissim e Statu Veneto refluant. Exstans eotum Consilium Croaticum de avertendo hoc totius Monarchiae damno diuturnam cum praefectura confinii hujus habuit concertationem: res


666. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad Szolnok, Muranus et Dravanus pons jam alioquin sub administratione Camerali constituuntur; agitur itaque de Savano tantum et Colapiano, quos Civitates Zagrabiensis et Carlostadiensis haud diu amplius sustinere poterunt, et si quem fortasse adhuc alium in fluviis his pontem commercii cursus successive requirat. Verum donec horum seu sumtuosior reparatio, seu etiam nova constructio necessaria sit, fundus etiam publicus ad talem consistentiam ponendus


667. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tantisper labores plene conquiesci queat. Debuerunt pro expendendis in facie loci eorum opinionibus, pro danda ipsis practica inviatione, pro rectificandis, quae hi proposuerant, sumtuum schematibus, e Departamento Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario


668. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

intermedii hujus hydraularum gradus haec quoque Deputatio agnoscit; licet enim e studio mechanicarum scientiarum capaciora successive individua proditura non dubitet, tarde tamen, aut vix unquam tantus erit horum numerus, ut singulus comitatus talibus, qui nulla amplius directione egeant, subjectis provideri possit. Accedit quod ab eadem proportione, qua capaciora sensim individua prodibunt, labores etiam hydraulicos cum progressu temporis accumulandos esse facile praevideri possit, adeoque insufficientia Departamenti


669. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum puncto, quo minoribus adminus navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in


670. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

plana ad summum pro inviatione aliqua deservire posse: interest tamen ut et haec Regnicolaris Deputatio accipiat, et quia dantur indubie plana, quae Cancellariae exhibita, cum Consilio tamen Locumtenentiali non communicata; vel vero, quae per istud submissa, eidem amplius remissa non fuerunt, interest etiam ut haec ex Archivo Cancellariae communicentur; interest denique ut geometrae et hydraulae publici una cum ipso Hydraulico Departamento adeo Deputationi huic pro hoc actu subordinari debeant, quia sub ipso defluo labore


671. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

numerum restricti sunt. Quis enim est qui pro jure quaestum exercendi aliquid deponere velit, si hunc exercendi facultas cuique alioquin libera est. E converso si mercatorum numerus restringatur, a primis, qui systematicum hunc numerum ingrediuntur, beneficium hoc amplius adimi non potest, adeoque jus hoc in eorum familia haereditarium efficitur. Et cum per id, si haereditaria ejusmodi familia mercaturam suam vendat, jam definitus mercatorum numerus non augeatur, venditio haec facile indulgetur.


672. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alicui mercatori vendere, consumens vero eadem ab hoc debeat comparare. Quoad extraneos fabricantes eadem est ratio, quae quoad quaestores; sicut his §-pho 136. nonnisi quaestus all ingrosso concessus est, ita his quid amplius concedi potest. Fabricantum etiam haereditariarum Germanicarum Provinciarum eadem est, quae mercatorum ratio: adeoque sicut quoad hos praecedenti §-pho reciprocum stabilitum est: ita


673. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus amplius est nundinarum usus, populos factum est. § 142. Sub limitationem nonnisi articuli primae necessitatis cadunt, et hi sunt e victualibus panis, caro bubula, vervecina, et suilla,


674. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fructum capiet. Interest tamen ut iis, qui majores fabricas erigunt, aut commercium exportationis all ingrosso exercent, praeterea aliqui favores concedantur, verum praeter gratuitam concivilitatem nihil est amplius quod Legislatio domesticis ejusmodi quaestoribus aut fabricantibus concedere possit. Nobilitatis enim erga solam duorum actualium intimorum consiliariorum commendationem impetrandae alioquin capaces sunt.


675. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

inter massam circulantis pecuniae et schedarum harum quantitatem proportio observari, quae ad nullum quidem fixum principium reduci, per usum tamen ipsum facile determinari potest. Nimirum interest ut principio haud adeo magna schedarum summa emittatur, sed prouti eas amplius quaeri observatur, ita earum numerus sensim augeatur, donec apparuerit, quod plures jam sint, qui eas in paratam convertere student, quam qui eas quaerunt. Quodsi proportio haec haud multum excedatur, ipse naturalis rerum cursus justum


676. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

qui vero characterem Comitis, Baronis, Consiliarii aut Aulae Familiaris sibi procuraverit, decem pro centum ad eandem cassam dependat. Quotta autem haec etiam in casu illo, quo Princeps concernentem aerarium suum taxam relaxaverit, deponatur. § 6. Nulla amplius in qualicunque nobiliori publico officio constituti vidua pensionem habere possit. E converso consuetae hactenus arhae Cassae Commerciali inferantur, idque ad officia etiam comitatensia et civitatensia extendatur: quoad officia tamen mechanica, uti


677. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cassae huic perinde applicentur. § 8. Denique offerenda etiam hunc in finem per Status et Ordines Regni summa cassae huic inferatur. Motiva. Horum quoque ratio superius jam reddita est: juvat tamen etiam ex his aliqua amplius tantisper explanare. Quare Ad §-phum 1. Fundus hic basim Commercialis Cassae constituet, infert enim annue 180 000 florenorum. Ad §-phum 2. Articulus 29.


678. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit. Quod primum adtinet: in ipsa civilis gubernii idea nullum Legislatione eminentius corpus vel concipi potest.- Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat;


679. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

inficiari non licet, quod et veteri et recentiori instituto sub titulo honorarii, aut subsidii bellici complures ejusmodi ephemerae et spontaneae oblationes in Diaetis ita obligative decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe


680. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

quo majorem summam excitentur, statuendum suadet, ut e hac cassa tantum iis, aut eorum haeredibus, qui pecunias cassae huic illaturi sunt, in casu necessitatis capitalia erga 4 pro 100 mutuari possint. Futurum hac ratione dicit, ut parte ex una capitalistae, non habentes amplius, quo pecunias elocent, eas cassae huic inferre obligentur; parte vero ex alia, ut particulares hae cassae publicis etiam totius Regni necessitatibus succurrere possint. Fusius deinde deducit emolumenta instituti hujus, explicat relationem, que inter particulares


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.