Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facultas

Your search found 159 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 84-91:


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, Mat. 5. Nec tamen ociose additur vox Aperire os. significat enim aliquando libere, aperte, plene aut clare loqui. Sic Paulus iubet Ephesios cap. 6, orare pro se, ut sibi detur sermo in apertione oris: id est, plena, libera, clara et efficax docendi aut dicendi ratio et facultas. Eodem sensu et causa orat David Psal. 51, Domine aperi labia mea, et lingua mea annunciat laudem tuam. sicut Latini dicunt, Pleno aut rotundo ore loqui. Et vulgo ad obscure loquentem dicitur, Aperi os: aut, Ille sane aperuit os der hatt dass maul weit genug auffgetan.


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

contra populum, legem ac locum illum. Ubi per legem tota Iudaica religio indicatur: locus vero significat templum, urbem, et terram sanctam. Opus legis esse in alicuius corde scriptum, Romanorum 2 habetur: id est, non tantum noticia ociosa aut speculativa, de qua Iudaei tumebant: sed etiam ipsa facultas ac studium obediendi legi Dei, atque adeo et ipsa obedientia. Dicuntur autem haec ibi conditionaliter non quod reipsa usquam in rerum natura, aut in ullo homine revera extent aut habeantur, nisi quatenus renatis divinitus (ut ita dicam) inchoative inscribuntur. Sed de hoc loco paulo post


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem Satanae transformata: in renatis


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

Deutero. 33. Manus eius est sufficiens, si modo tu opem tuleris ei. Ezek. 7. Et manus populi conturbabuntur. id est, vires, virtus, consilia. Sic Gen. 31. Est fortitudo in manu mea, [?: ] faciendum tibi malum. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum a dominis suis, cum fuerit facultas manui tuae ad sciendum. id est, cum egentem iuvare poteris. Actor. [?: ] Ut facerent, quaecumque manus tua et consilium tuum prius definierat facienda. id est, voluntas et omnipotentia. Vicina huic significatio est, cum ponitur pro regno. Ps. [?: ] . Ponam in mari


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

dum iustitia pacem efficit. De Amalasuinta regina Longobardorum, lepida Historia, et huic instituto conveniens narratur: quod cum post mortem regis carens liberis, prudenter ac graviter regeret regnum, et a subditis magnifieret, tandemque [?: ] a proceribus oblata esset libera facultas eligendi ex proceribus regem, eique nubendi: illam quendam caeteris praestantiorem accersivisse, qui putans se vocari ad aliquod negocium regni, obviam prodeunte ei regina, de equo desilierit, seque incuruârit, osculaturus eius manum. Cui illa subridens responderit, Non manum, sed faciem


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

saepissime aliâs. Sic Psalmo [?: ] , Desiderium peccatorum peribit. Vicina huic significatio est, cum dicitur Perire fuga ab aliquo: quod valde crebrum est. Iob undecimo: Psalmo 147, Effugiam peribit ab eis. Perierat effugium a me: id est, fuga erat irrita, nulla erat occasio aut facultas effugiendi mala. Sic Amos 2, Peribit fuga a veloce. Ieremiae 25, [?: Per--- ] fuga a pastoribus. Perire aliquando idem quod [?: pe--- ] interfici, extremo exitio obrui. Oseae decimo quarto: In gladio pereant parvuli eorum. id est, perdantur, interficiantur.


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

aeternamque salutem. PUPILLUS, eandem vim naturamque in servum sacro obtinet, quam Orphanus. Vide igitur supra, et postea in voce VIDUA, quia orphanus et pupillus saepe viduae adiungitur. PUPILLA oculi, nigrum illud in medio oculi, in quo omnis videndi vis aut facultas consistit, per similitudinem declarat rem preciosissimam, summoque studio custodiendam. Deuteronomii trigesimosecundo: Custodivit Deus Israelem in deserto ut pupillam oculi sui. Psalmo decimoseptimo: Custodi me, [?: ] pupillam oculi tui. Sic Proverbiorum septimo: Custodi


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

afferenda, praesertim iustificationem et adoptionem. Sic etiam credo in Dominica oratione regnum Dei complecti iustificationem, donum Spiritus sancti, et vitam aeternam. Praecedenti enim capite, doctrina pura de hoc regno, et vera agnitio Dei flagitatur. Porro in tertio petitur renovatio, et facultas obediendi, ipsaque obedientia, ac boni eventus piorum conatuum. Hoc regnum Dei non venit cum observatione, seu ita ut facile observari ac cerni queat. de quo in voce Observatio dictum est prolixius. Ad hoc porro regnum non est is idoneus, qui retro respicere solet. Idem est etiam regnum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.