Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uti

Your search found 1990 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 109-158:


109. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

ne cuiquam tam fructuosum opus tunc demum exercendum differatur, cum aut nihil aut parum profuturum sit, documento nobis erit Lucia uirgo. Quę cum matrem Euticiam ad erogandas pauperibus facultates hortaretur illaque diceret, uti uitę suę finem expectaret, ipsa postea, quod uellet, de opibus suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, o mater, Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius usum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana


110. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

pudicicia. Mulier Sunamitis transeuntem Heliseum legitur tenuisse et secum panem comedere compulisse tam familiariter, ut deinde non pigeret prophetam ad illam uirumque eius frequenter diuertere, eorum consuetudine uti, cum ipsis una cibum sumere. Multus hospitis aduentus, putas, restinxerit studium erga se eorum? Minime quidem, sed magis inflammauit, ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se


111. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

restitutum receperunt. His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta parandique conuiuii solicitudine ardens nequit facere animo suo satis. Proinde Mariam sororem, uti se adiuuet secumque collaboraret, citat. Itaque, quali cura quantoque affectu hospes honorandus sit, documento nobis est. Nec ideo nos negligentiores esse debemus aduenam aliquem suscipientes, quia seruum, non Dominum


112. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_338 | Paragraph | SubSect | Section]

pessima apud illas inoleuerat nullam in collegium admittendi, quę certum pecunię numerum non afferret. Cuidam ex iis, cuius Deo deuotus animus a tam prophana negociatione abhorrebat, apparuit in somnis Hieronymus iubens, uti cęteris pergeret nunciare, nisi actutum poenitentes ab ea exactione destiterint, ultionem a Deo paratam iam ipsarum capitibus imminere. Cumque hęc in conuentu omnium narrata fuissent, ridiculo excepta sunt existimantibus


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

seruis ipsa solitarię uitę obseruatio, locupletissimus testis est Arsenius. Etenim antequam religionem inisset, rogasse dicitur sibi a Domino reuelari, qua se potissimum ratione saluare posset; et responsum accepisse, uti consortia hominum pręcipueque secularium declinaret. Factus uero monachus inter precandum rursus uocem audiuit dicentis: Arseni, fuge, tace, quiesce; ut scilicet deuitet fuga frequentiam, taciturnitate iactantiam, quiete


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

somniaret. Non tamen minori curę Othilię uirgini uigilias fuisse accepimus. Cui, quanuis monasterii in quodam Bauarię monte siti pręposita esset, pro stragulo ursina pellis, pro puluillo saxum erat. Solebat enim, uti in cęteris religiosę conuersationis laboribus, ita et in hac parte grauius onus sibiipsi quam aliis, quibus pręerat, uirginibus imponere. Super ursi autem pelle cubans magisque uigilię quam somno indulgens, conculcauit


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_376 | Paragraph | Section]

orationibus dandum esse quieti locum. Nequando a missarum auditione orante tunc pro nobis sacerdote res aliqua non ita necessaria nos abducat, meminisse debemus, quod quidam a Martino, Bituricensi monacho, uocatus, uti die Dominico missam una secum audiret, nondum finita, ne tardius negocio tunc urgenti occurreret, abire uoluit. Sed ascenso equo frustraque calcaribus fatigato, ubi bestiam, ut inde se moueret, compellere


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

comprehendi iusserat. Sed qui missi fuerant, orantem inuenientes timuerunt ei manus inferre. Alii deinde missi, cum similiter orantem offendissent, et ipsi animis concidentes nec uim irrogare ausi deprecari hominem coeperunt, uti secum ad cęsarem pergeret. Exoratus perrexit et martyrium passus est. Profecto etiam imperatorem sicuti et imperatoris ministros sola oratione terrere poterat miles Christi, sed pro Christo martyrium pati


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_421 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharao, in aquis baptismi diabolus interiit, credentes uero saluati sunt. Helias quoque propheta cum prophetis idoli Baal contendens coram Achab rege in monte Carmeli, ut eos, qui auersi erant, reuocaret, ita conuenit, uti duos boues in frusta concisos super geminam lignorum struem separatim componerent offerentes holocausta pro se quisque Deo suo. Et cuius Deus ignem mitteret ad perficiendum sacrificium, is esset omnium Deus, aliis diis


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

se omnino corrigi non possit, non ideo desperet, sed senem illum Nicolaum imitetur, qui, cum libidinibus ętatem consumeret et neque anni ad finem uitę uergentes finem turpitudini facere possent, Andreę apostolo supplicauit, uti pro se Deum obsecraret; se enim sceleris conscientia ne orare quidem satis audere. Precibus ergo apostoli placatus Dominus ueniam indulsit. Et ille correctus, peracta semestri poenitentia, hinc decedens misericorditer in


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

pręferretur, non erubuit, dum arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę,


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_378 | Paragraph | Section]

Ibi sibi optimum esse censuit, ubicunque cum illo una esse contigisset. Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Cur etiam sibi unum non poposcit? Quia eodem cum Iesu contubernio uti et nullo prorsus intersepto ab eo seiungi uelle consilium erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus fuerat. Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de illo demon iactauerat ruborem ei pauoremque iniecit et confitentem protinus ad


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_423 | Paragraph | SubSect | Section]

ab illo auribus excepisent, fide certiore testarentur. Siquidem et iis iure suo dicere licebat: Non possumus, quę uidimus et audiuimus non loqui. Quali uero diligentia quantoque studio in docendo uti debeat catholicę professor disciplinę, Paulus apostolus ostendit, dum Timotheum hortatur dicens: Prędica uerbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina. Eundem


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes primus, qui Hormisdę, in summo pontificatu successit, Constantinopolim uersus pergens, cum Corinthum diuertisset, equum ei, a quo commodatum acceperat, restituit. Hoc equo, quod inter manus mansuetior esset, uti solebat uxor eius, qui commodauerat. Post hęc uero, cum illa inscendere uellet, ferocire equus ac ueluti effrenis et indomitus circumagere sese nec omnino pati, ut, cuius dorso pontifex eam sedisset, mulier


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

se odio distractos cognouisset, continuo in gratiam reducere niteretur. Non fuisset, ut opinor, ciuis iste tam religioso solitario comparandus, nisi hoc sibi uirtutis genus adsciuisset, quo ille procul ab hominibus manens uti non poterat. Assidua quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus. Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

et mores execrari ac prorsus neque decipi neque decipere uelle. Aut si alterum necesse fuerit, pati mala quam inferre satius iudicemus. Sustinendo autem, non uindicando iniuriam pax paratur. Vt ergo uera synceraque pace uti fruique possimus, magno atque constanti animo contemnamus insolentium hominum contumelias, probra, maledicta memores a Salomone sapientissimo pręceptum esse: Ne respondeas stulto iuxta stulticiam suam, ne efficiaris


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_444 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput VII / DE CONSORTIO HABENDO FVGIENDOQVE Quoniam uero in uia Dei ambulare uolentibus nobis, id est, pie et innocenter uiuere, multum interest nosse, quorum consuetudine consortioque uti debeamus, hoc nunc docere aggrediemur commemorantes tum eorum, qui male sibi hac in parte consuluerunt, ruinam tum eorum, qui bene, utilitatem atque profectum. Iam prima hominum, quoniam


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_444 | Paragraph | SubSect | Section]

nequaquam miscendos esse sermones cum iis, qui sibi uidentur sapientes et dedignati cum multis, quę uera sunt, sentire captiosis argumentorum sophismatibus peruertere fidelium simplicitatem moliuntur. Foeminarum quoque uti familiaritate quis tuto poterit, si earum aspectus atque conuersatio Sansonem fortissimum compulit ad necem, Dauid sanctissimum ad adulterii homicidiique crimen, Salomonem sapientissimum ad simulacrorum cultum? Ideo ipse in


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est conuersatio. Antonium, abbatem Alexandrinum, dicere solitum ferunt non expedire Christi seruis eorum, qui seculo seruiunt, domos frequentare aut consuetudine uti; sicut enim pisces de aqua eductos continuo languescere et emori solere, ita monachum extra coenobii septa uagantem, si quicquam confabulationi uacuerit alienorum, ad cordis tepiditatem redigi et circa spiritalia exercenda


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_451 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput VIII / DE VESTITV CVLTVQVE CORPORIS Reiectis iam tandem reclamatisque malorum hominum consortiis, postquam collegio nos intulimus bonorum, uti digne cum illis uersari possimus, uideamus, quo indumentorum genere qualiue corporis cultu usi sint, ut eodem et ipsi utamur, nequando cum rubore audiamus: Amice, quomodo hoc intrasti non habens uestem nuptialem?


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersariis comprehendamur. Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret, acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis dignitate pręstitit,


131. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

ferunt, similitudinem exprimentes eorum, quorum nomini dedicatę sunt. Constantinopoli etiam extare eiusdem Virginis effigiem pictam constat, quam ab eodem delineatam ac fabrefactam fama celebrat. Hoc exercitii genere siquis uti uoluerit, illud tantummodo pingendum fingendumue sibi meminerit, quod ad uirtutem capessendam prouocet spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit illicere. Hoc enim opus diaboli, illud Christiani.


132. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

(cuius illic usus nullus erat) scriptionem, a quodam seniorum prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim piissimus simulator habere se fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet, fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium excitauit et quasi mercedis loco cuncta eius


133. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_473 | Paragraph | SubSect | Section]

genere muliebris quoque sexus laude sua non est fraudandus. Elizabeth, Thuringię ducis coniux, regia progenies, cum incolumi sospiteque adhuc marito Christum induisset, in secretiori cubiculo cum ancillis conclusa, uti se flagellorum ictibus onerarent, iubebat. Ita submitti sese et humilitate deiici didicit, experiendo, an patienter ferret uerbera ancillarum suarum tam clari generis foemina. Illa


134. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

uirtus, in templo beati Petri apostoli clausuram subiens herbas cum sale coctas absque alto condimento semper uesperi comedebat. Deinde presbyter factus pristino uictui salem ademit. Et ne hoc quidem tam fatuo cibo quotidie, uti uoluit, sed aut semel aut bis tantum in hebdomada eum sumere aut ad Dominicum usque diem inediam proferre. Postremo, cum in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a


135. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

tantum in hebdomada eum sumere aut ad Dominicum usque diem inediam proferre. Postremo, cum in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a seniore iuberetur modico uino uti propter stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque


136. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

cęlestibus satiatus est, tanto quidem huberius, quanto hic uixerat abstinentius. Sancto Liberali, cuius ossa Taruisii posita honorantur, uitę merito de cęlo concessum fuit (omne enim donum perfectum desursum est), uti Dominico quoque die percepta spiritali alimonia corporis et sanguinis Christi sine ullo alio cibo reliquum tempus perduraret. Itaque, quod ad animę salutem sumptum erat, illius uirtute etiam caro sustentabatur.


137. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

meum, non manducabo carnem in ęternum. Et ad Timotheum: Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Cui propter aduersam ualitudinem modico uino uti pręcipit, eum, dum sanus esset, aqua usum ostendit. Sic etiam male affecto modicitatem, non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari


138. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem. Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę uoluptate. Honoratus, Fundensis monasterii abbas (ut Gregorius refert), puerulus adhuc,


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

illi cibum, fontes potum suppeditabant. Hor etiam abbas, quandiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret. Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil.


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex industria confictis circumuentionibus uti. Et uidetur licuisse, cum eo spectarint, ut poenitudinem ellicerent, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem peccauerant. Vnde toties uexati dicunt: Merito hęc patimur, quia peccauimus in fratrem


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

monstrabant nec tamen obtemperauerunt. Et quoniam non morerentur puerperia, accusatę respondent ipsas Hebreas obstetricandi artem callentes, antequam se ad illas applicuissent, parere solere. Maluerunt mendaciunculo isto uti quam crudeli regi pręstare obsequium. Quamobrem dicit Scriptura: Quia timuerunt obstetrices Deum, ędificauit eis domos . Per quas alii temporalia, alii ęterna bona illis repensa intelligunt. Quicquid tamen


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

anachoreta in quadam Aegypti pręrupte rupis spelunca obtruso * corr. ex obstruso aditu degens, cum foeminis nunquam est locutus, raro cum uiris, ad se tamen intrare permisit neminem. Tribuno roganti, uti se coniugi suę conspiciendum sustineret, non est assensus, sed in quiete se illi appariturum promisit, quod eam pio desyderio affici sciret. Proxima igitur nocte mulier somnians ipsum uidit, quem uigilans nunquam uiderat.


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, ne foeminam aspiceret. Et dum quędam, non sancti uidendi cupiditate, sed magis propositi eius turbandi causa, illi captata occasione repente astitisset, pronus humi corruit uultuque inter palmas collecto tandiu Deum, uti se in tali pudicicię discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morę uicta tedio inde discessit. Ac nequis Christi seruis negocium facere leue crimen putet, fama est mulierem hanc, simul atque de monte


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quem corrumpendum cum uenisset meretrix (acceperat enim sponsionem a quibusdam lasciuis et sui simillimis iuuenibus, si illum ad coeundum secum compulisset), finxit se uia aberasse. Et quoniam iam uesper erat, flens petit, uti nocte illa tecto susciperetur. At ipse animi suspensus aliquandiu stetit. Castitatis periculum denegare, quod petebatur, suadebat, charitas uero cedere cogebatur, nequid foeminę foris manenti aduersi contingeret, cum locus


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

Italiam uastantibus uiduata uiro, cum quo annum tantum uixerat, nulli postea nubere uoluit, licet et ętate integra esset et non illiberali forma. Aegrotanti foedaque corporis scabredine affectę medici consulebant rursum uti marito, alioquin eo morbi genere uel perituram uel, si uixerit, contra sexus sui morem uillosum mentum habituram. At illa neque oris deformitate neque mortis periculo territa propositum dimisit castitatis. Dum autem diem


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_605 | Paragraph | SubSect | Section]

Cassius, Narniensis episcopus, quotidie missam celebrans, eucharistiam sumpturus, crebrio in fletum prorumpebat. Et Dominus cuidam presbytero per uisum apparens: I — ait — nuncia Cassio, uti operi solito constanter incumbat, natali Petri et Pauli apostolorum die accepturus laboris mercedem. Perseuerauit Cassius, et anno demum septimo post, sed ea, qua prędictum fuerat, die uita defunctus pro modicis lachrymis


147. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_621 | Paragraph | SubSect | Section]

exponamus Deo, et cum hic ab eis remittentur nobis peccata nostra, tunc remissa credamus et in cęlo. Porro iis delicta nostra confiteri nos oportere iam tum innuebat Saluator noster, cum leprosis mundatis, uti se sacerdotibus ostenderent, iniunxit. Soluendi quoque ius ad suos duntaxat uicarios, id est, ad eosdem sacerdotes pertinere iam tum significabat, cum eis, ut Lazarum institis et sudario ligatum soluerent et abire sinerent,


148. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia fere, quę ad uirtutem spectant, utrique sexui communia sint, unum tamen earum exemplum promam. Ferunt mulierem quandam peccata sua in uolumine descripta Basilio Magno porrexisse, supplicantem, uti pro eorum remissione Deum deprecaretur. Orauit ille, et omnia deleta apparuere pręter unum cęteris grauius. Cuius causa dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem


149. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Et Spem abbatem, uirum sanctimonię fama celebrem, oculis captum fuisse in Dialogo pontificis maximi Gregorii traditum est. Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse audisseque sibi dictum, uti proxima monasteria inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos rediit, in fratrum coetu psallentem expirasse. Tunc ergo uideri


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_432 | Paragraph | SubSect | Section]

et Martham uxorem eius liberosque eorum Audifax et Abacum, natione Persas, Claudio Augusto Christianos persequente, Romę martyrium passos legimus. Cum enim deos gentilium demonia esse prędicarent et Martha eos hortaretur, uti confidenter pro Christo tormenta exciperent, fustigationem, equuleum, flagella, faces, ungulas pertulerunt. Pręcisis deinde manibus et ad collum alligatis per urbem ducti sunt, acclamante pręcone sic puniendos esse deorum


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

nolentibus, extrema minitaris mori cupientibus. Non est, quod iustorum nece glorieris; eos occidisti, qui occidi optarunt, ut Christo fruerentur. Nihil illis felicius contingere potuit quam te inimico uti. Irascere igitur et, quantum uis, debachari ac sęuire perge, dum magis nocere ignoscendo queas quam puniendo. Hinc quidem Tiburtius et Valerianus, cum ab Almachio, urbano prętore, in uincula


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem tanta uis eis inest, ut tactu ipsorum interdum etiam mortui ad uitam suscitentur. Satis hęc de Veteri Instrumento. Noui quoque exempla inspiciamus! Omnis uirtutis fons atque origo Dominus noster Iesus Christus, uti uiuendo, quomodo uiuere, ita moriendo, quomodo mori debeamus, nos erudiuit. Mortuus est pro salute nostra, ut nec nos pro salute proximorum mori recusemus. Pro inimicis orauit, ut et nos dimittamus, siquid habemus aduersus


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_503 | Paragraph | SubSect | Section]

primo monachus, deinde episcopus, obitum suum in proximo futurum, sibi diuinitus pręnunciatum, Herberto presbytero, quem charissimum habebat, indicauit. Et ille ne in morte quidem amicum deserere cupiens, obsecrare coepit, uti se quoque ea in re comitem assumeret. Tunc episcopus Deum aliquandiu precatus: Herberte — inquit — Dominus noster te uoti tui compotem facit. Proinde prępara te, mecum una discessurus. Itaque anno post,


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

conditio, qui cunctarum oppressi sunt onere calamitatum, quam illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare retinendo cum illis pariter arsuri sunt. Discedite — inquit — a me, maledicti!


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare retinendo cum illis pariter arsuri sunt. Discedite — inquit — a me, maledicti! Quid infelicius quam a Christo discedere? Discedite in


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_606 | Paragraph | SubSect | Section]

ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia *corr. ex quę prima abierunt. Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce noua facio omnia. Et, uti sciamus gratię munera ista esse, non naturę, ait: Ego sitienti dabo de fonte aquę uitę **corr. ex uiuę gratis. Idem in Esaia legimus ac pene iisdem uerbis scriptum: Non esurient


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

dulciore nunc iubilant sono, cum mortis expertes sunt, cum nihil terrenum sapiunt, sed tantum spiritalem diuinamque sapientiam mente concipiunt incorruptibili. O, quantum oblectamentum erit eorum iam consuetudine familiariter uti, quos, tametsi nunquam uiderimus, memoriam tamen ipsorum festis, cerimoniis rituque solenni celebramus. Quid pręterea de societate angelorum dicam? Vnum quandoque sub hominis figura conspexisse


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

beatificarit in cęlo, qui ad consolandum descendere dignatus est in terram? De Musa puellula idem autor Gregorius tradit ei per uisionem nocturnam Dei Genitricem Mariam cum uirginum choro apparuisse atque iniunxisse, uti risu iocisque et omni uanitate abstineret; futurum enim, ut post trigesimum diem suo suarumque uirginum consortio gauderet. Tota itaque immutata est tantoque promisso illecta nihil egit, ob quod eo indigna uideri posset.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.