Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uti

Your search found 1990 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1523-1586:


1523. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 287 | Paragraph | Section]

signet, quam distet ab alto
6.466  Discedens dorsi punctum quodcumque recurvi;
6.467  Tertia sit spatii, planae quod ab aequore frontis
6.468  Illud idem removet punctum et designat hiatum.
6.469  Aequet uti primam, quoties mensura secunda est,
6.470  Aequet ut hanc, toties repetenda est tertia, pandent
6.471  Quam numeri, geminas liceat si nosse priores.
6.472  At facili ratione licet deprendere primam:


1524. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

secundae, tertiae, ex magnitudine, quae nudo oculo intuenti apparet et quae pendet a sola vi luminis oculum ipsum percellentis. Est admodum probabile alias esse minores, alias majores Sole, et sine ulla certa relatione magnitudinis cum distantiis dispersas esse per illa immensa intervalla, uti planetae nullam habent certam magnitudinum et distantiarum relationem. Dictum est eas esse summi ad confinia mundi; nimirum mundi nobis conspicui. Incertum enim omnino est, quo se protendat mundus, fortasse ultra omnes fixas nobis conspicuas in immensum, si mundi nomine


1525. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

eo respicitur, quae de hoc signo hic habentur. 9 Sol est longe inferior stellis fixis, sed distat plurimum a Terra. Si illa, quam astronomi dicunt parallaxim horizontalem Solis, uti eam nunc plerumque astronomi esse censent, potissimum post observationes Caillii ad Caput Bonae Spei, est proxime secundorum 10 1/2, (on a trouvé, par le dernier passage de Vénus, que cette parallaxe est à-peu-près de huit secondes; ce qui recule le soleil de vingt pour cent), distantia


1526. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ab immani distantiarum discrimine. Nam Sol ita est magnus, ut ejus diameter sit plusquam triplo major quam distantia Lunae a Terra. Nam diameter Solis continet diametros terrestres circiter 95, et distantia media Lunae a Terra 30. Distantia autem Solis a Terra 19644 semidiametrorum terrestrium, uti diximus in adn. 9, continet distantiam Lunae semidiametrorum 60 vicibus 327 circiter. Qui numerus rotunde, ut ajunt, hic exprimitur per illud Tercentum. (Ce calcul est fondé sur l'opinion qu'on avoit de la distance du soleil quand ce poeme fut composé. La distance s'étant trouvée beaucoup


1527. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ipso, barbati. Planetae plerumque non scintillant. Sed tamen, ubi coelum est satis vaporosum, ipsi etiam tremulo quodam lumine subsultant. 16 Jupiter habet, uti diximus, satellites quatuor, Saturnus quinque. Ille et fascias quasdam, ut vittas, ac in iis partes aliquas lucidiores, obscuriores alias videre est; hic annulum latum, quo cingitur in morem coronae ambientis caput. Quae quidem omnia sine telescopiis discernere nequaquam licet. Ad ea ex


1528. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

proxime: Veneris menses septem; sunt autem computando menses alternos, dierum 31 et 30, menses 7 et dies 10, atque idcirco posui orbem prope complet, ut ostenderem tempus esse paullo longius septem mensibus. Tempus, quo spectatori in Sole posito videtur Terra integram periodum absolvisse, est, uti posui, annus integer; is nimirum, quem astronomi periodicum vocant. Is differt paucis minutis ab illo communi, quo utimur terricolae, quem astronomi appellant tropicum; qui quidem ad spectatorem in Sole positum non pertinet. Martis tempus superat annos duos per 44 dies, qui tamen non ita


1529. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

spectati apparebunt in punctis coeli oppositis. Jacebit enim uterque in eadem recta transeunte per Solem inter ipsos situm. At respectu Terrae nodus idem apparebit in diversis coeli partibus, pro diversa positione Terrae respectu ipsius. Si nodus jaceat intra orbem magnum, uti jacent nodi Mercurii et Veneris et quorundam cometarum nodi quidam, tum in motu annuo facto circa ipsum is e Tellure visus apparebit delatus per totum circulum coelestis eclipticae. Et bini nodi ad eundem planetam pertinentes apparebunt jam coeuntes, jam admodum a se invicem remoti.


1530. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

gravitatis omnium trium. Immo vero ne id quidem centrum commune quiescit, sed aliud, quod est commune planetis omnibus et cometis. Verum ea omnia sunt altioris indaginis, nec huc pertinent, ubi hosce motus exprimimus non penitus accurate, ut astronomi solent, sed proxime, uti decet poetam, adhuc tamen aliquanto accuratius quam communes poetae soleant. Porro ejus motus apparens fit semper in orientem sine stationibus et retrogradationibus, quas habent quandoque cometae et planetae.


1531. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

45(44) Innuitur hic causa perturbationum Lunae, quae nimirum est gravitas generalis Newtoniana, quam appellant mutuam generalem attractionem, cujus hae sunt leges: omnia puncta materiae in se mutuo tendunt. Hic nisus non est aliqua physica actio unius puncti in punctum distans, uti videtur exprimere vox attractiones et ut hic, ad rem poetico lepore aspergendam, effertur, sed vel est naturalis quaedam tendentia puncti in punctum, vel est libera lex Auctoris naturae ita pro libito suo decernentis, quod recidit in systema causarum occasionalium. Haec


1532. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

decies decuplo sive centuplo. Ut id exprimatur, concipitur hic ea vis tanquam virtus quaedam egressa e singulis particulis et progrediens motu uniformi. Quo casu eo minor debet esse ejus intensitas, quo per majorem sphaerae superficiem circumquaque diffunditur. Superficies autem sphaerarum, uti geometrae demonstrant, crescunt in illa ipsa ratione duplicata distantiae vel ratione simplici quadrati distantiae. Id revera lumini accidit diffuso a puncto radiante, quod motu uniformi progreditur et ob eam physicam rationem in ipso progressu debilitatur. Hic autem adhibetur ut imago quaedam


1533. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

contractus. Tum mutat etiam formam, mutando illam, quam appellant astronomi eccentricitatem. Qua crescente respectu axis transversi recedit magis a forma circuli. Decrescente vero eadem, accedit ad eam formam. Praeterea mutat orbita et positionem suam, cum axis moveatur, uti diximus in adn. superiore, atque id vertigine trepida, nimirum jam progrediendo, jam regrediendo, sed magis progrediendo. Celeritas quoque Lunae mutatur ob eas vires perturbatrices, et a quadraturis ad syzygias perpetuo augetur, ab his ad quadraturas minuitur per easdem. Ipsum tempus


1534. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

discriminis. Approximationem provexerunt multo ulterius tabulis inde computatis et editis Clerautius, D'Alembertus et Eulerus. Et Clerautius quidem novam suarum editionem parat, in qua post correctiones nonnullas, quas adhibuit, omnino credit errores nunquam ultra unum minutum progressuros, uti ex ipso accepi. Bradlejus quoque eandem exactitudinem invenit in aliis tabulis ex theoria computatis et per observationes correctis. Ubi omnes illae positiones horum trium corporum et orbitae lunaris eodem deveniunt, inaequalitatum ordo idem regreditur, quod quidem non


1535. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sermo inferius in lib. II, adn. 70 (lib. III, adn. 37). Porro mutuam attractionem Terrae, Lunae et Solis expressi per amorem mutuum Vestae, Phoebes et Phoebi mythologia veteri usus de more. Artem autem novam Newtoni appellavi methodum infinitesimalem, uti ab ipso adhibetur, potissimum cum calculo directo et inverso fluxionum ab illo invento, cum quo coincidit differentialis et integralis calculus Leibnitianus. Sed haec innuisse sit satis.


1536. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

habere suum lumen proprium, planetas omnes et cometas reflectere lumen a Sole acceptum. 50(49) Inde facile derivantur omnes tam variae phases Lunae. Sol multo altior ipsa Luna, uti diximus, et ab ipsa admodum remotus illuminat dimidium circiter ejus superficiei, quod idcirco est lucidum; alio dimidio obscuro, nisi quatenus ipsa ejusmodi obscura pars circa novilunia illustratur tenui lumine e Terra reflexo, quod appellatur secundarium Lunae. Ipsa autem Luna sita in


1537. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

5 Secundum rei ejusdem argumentum. Cum Sol deficit etiam totus, apparent planetae omnes, qui sunt supra horizontem et aliquando cometa etiam, qui Soli proximus et ejus luce obrutus delitescebat, tum primum detectus est. Jam vero omnes planetae et cometae fulgent luce Solis, uti vidimus in adn. 48*, lib. I. Igitur Sol pergit tum etiam illos illustrare; adeoque retinet lucem suam. Et idcirco debet aliquid interjectum praeripere nobis ipsius aspectum.


1538. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Primum ex hisce duobus patet, quia juxta num. 29, lib. I. planetae inferiores moventur celerius quam Terra. Quamobrem ipsorum motus spectanti e Terra apparebit factus in eadem directione, in qua revera fit. Quae directio apparebit contraria illi, quae apparet spectanti e Sole; uti, si duo homines spectent motum, qui fiat inter ipsos, in respectu alterius fiet ad dexteram, et respectu alterius ad sinistram. At is motus respectu Solis fit in orientem, juxta num. 27, lib. I. Igitur spectanti e Terra debet fieri in occidentem; nimirum ii planetae tum sunt retrogradi


1539. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Henrico, ab iis clementissime exceptus, ostendi et explicavi ac de eodem argumento dissertationem conscriptam detuli ad ipsam Regiam Societatem. Interea, cum hic error detectus sit multo postea quam hi versus conscripti sint et ipsorum epocha in ipsis versibus habeatur, uti et supra vidimus et mox patebit, nihil mutandum censui, sed monendum tantummodo in adnotationibus rem jam aliter se habere. Porro duplex est ratio discriminis in duratione phaenomeni observati e diversis Terrae locis: prima quidem diversa apparens via Veneris per


1540. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tam immersionis quam emersionis, sed potissimum fine illius et initio hujus. Quae momenta ego quidem nunc arbitror definiri posse intra unum vel alterum secundum. Porro horologia primus perfecit et ad summam aequabilitatem perduxit Grahamus, celeberrimus Londinensis et artifex et observator, uti diximus in adnotatione 4. libri I. Superiores versus conscripseram Arquatae, in oppido sito ad Truenti ripam, quod ad radices Appenini (sic!) jugi occurrit iter facienti Nursia Asculum, ibidem triduo detentus a perenni pluvia, uti narravi in primo opusculo mei voluminis


1541. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Londinensis et artifex et observator, uti diximus in adnotatione 4. libri I. Superiores versus conscripseram Arquatae, in oppido sito ad Truenti ripam, quod ad radices Appenini (sic!) jugi occurrit iter facienti Nursia Asculum, ibidem triduo detentus a perenni pluvia, uti narravi in primo opusculo mei voluminis De litteraria expeditione per pontificiam ditionem. Cum equo veherer secundum ipsius Truenti ripam Asculum versus, ipse fluvius suggessit mihi Peneum, Blandusiam, Hippocrenen, quibus hic ad carmen adornandum et demulcendum lectoris animum sum usus. Et


1542. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

observationem habemus huc usque, sed omnium cometarum, quorum orbitam novimus, conjunctio ejusmodi est celebrata, cum admodum procul distarent a nodis. Verum, quod caput est, si id etiam accideret, non idcirco Sol deficeret et nigranti quodam tanquam velo obtegeretur, uti in ejus eclipsibus fieri cernimus. Nam cometae habent ingentes atmosphaeras et caudas, in quibus refractum et reflexum lumen id efficit, ut pars etiam cometae a Sole aversa multo plus habeat luminis quam superficies Terrae in primo vespertino et ultimo matutino crepusculo.


1543. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

de cometis edita anno 1744. 19 Exclusis reliquis omnibus astris relinquitur sola Luna, cui idcirco tribuenda est causa defectus solaris. Illa nimirum, quae, uti diximus in adn. 50.* * corr. ex 51 lib. I, habet dimidiam superficiem illustratam a Sole, dimidiam vero penitus obscuram et nigram, et quae habet apparentem magnitudinem aequalem magnitudini Solis juxta adn. 13, lib. I. Subit autem singulis mensibus in novilunio inter Solem et


1544. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

versibus exprimitur. 20 Hic jam clarius et directe ostenditur, cur non semper in noviluniis habeatur eclipsis, licet tum semper Luna jaceat inter Terram et Solem; quia nimirum, uti itidem primo libro diximus in adn. 41, ejus orbita est obliqua ad planum eclipticae, quod veluti perforat in binis punctis, quae dicuntur nodi, et diriguntur respectu Terrae ad partes coeli oppositas. Si igitur in ipso novilunio satis distet a nodis, distabit et ab ecliptica hinc vel inde


1545. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tempore respondere eidem parti zodiaci, cui respondet Sol. 22 Confirmatur idem ex eo, quod nunquam eclipses habeantur nisi in fine mensis lunaris, quo tempore Luna e Terra visa, uti primo libro est dictum in adn. 39, jacet ad eandem coeli plagam cum Sole. 23 Ea duo argumenta probant tempore eclipseos Lunam habere eandem longitudinem cum Sole sive


1546. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

aptetur nonnunquam. 8(II 40) Primo quidem pro telescopio dioptrico requiritur lens e vitro puro utrinque redacta ad formam sphaericam politam. Forma sphaericae superficiei inducitur, uti supra etiam innuimus (lib. II) adn. 16, terendo massam vitream ope crassioris pulvisculi et patinae sphaericae metallicae. Ad poliendum autem adhibetur pulvisculus tenuissimus. Porro debet ea lens esse ejusmodi, ut radios ab unico objecti puncto prodeuntes, quos certa


1547. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

imago objecti, licet situ inverso posita. Ea dicitur lens objectiva, quod obvertatur ipsi objecto. In eo fundo apponitur lens altera multo magis convexa inclusa minore tubulo, quae dicitur ocularis; per quam oculus intuetur imaginem illam in fundo depictam, quam videt distinctam et auctam, uti trans lentes satis convexas solemus gemmas insculptas intueri et vetera numismata distincta et aucta. Ut autem ea lens id praestet, apponitur in ea distantia ab imagine vitri objectivi, quam poscit ejus curvatura et oculus spectatoris, nimirum pro iis, qui nec myopes sunt nec presbytae, in


1548. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Sunt et alii usus micrometri, sunt et alia micrometrorum filarium genera, ut ubi adhibentur fila obliqua se decussantia ad angulos semirectos; sunt micrometra ocularia, sed quae dicuntur externa. Et determinant motum regulae deferentis telescopium et propulsae exterius ope cochlearum. Uti et aliud habetur genus micrometri, quod appellatur objectivum, de quo supra in adn. 40(8); quod filaribus micrometris praestat plurimum, ubi quaerantur diametri apparentes vel exiguae distantiae. Sed ista non sunt hujus loci, ubi illud tantummodo versibus est expositum, quod ad rem hic


1549. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

illud punctum axis umbrosi Terrae et illud centrum circuli umbrosi apparentis in disco Lunae, si Luna sit in ipso zenith, ubi videri debet in eadem directione, in qua videretur e centro Terrae. Sed cum illa distat a zenith, parallaxis deprimet nonnihil utriusque puncti locum apparentem, cum, uti supra etiam diximus, parallaxis objecta deprimat. 21(II 53) Exposita jam causa defectus etiam lunaris, ad ejus confirmationem quandam hic additur id, quod attinet ad ea


1550. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

admodum facile. Primo loco proponitur illud, latitudinem loci aequalem esse altitudini poli supra horizontem, qui hic appellatur limes coeli, nimirum nobis conspicui. Idem autem a Latinis dictus est finitor, quod visum finiat. Id theorema notum est ipsis geographiae tyronibus. Latitudo loci est, uti diximus, distantia loci ab aequatore computata in arcu meridiani terrestris. Quae quidem habet eundem graduum numerum, quem in coelo distantia puncti respondentis ipsi loco ad verticem sive zenith ab aequatore coelesti, qui imminet ad perpendiculum aequatori terrestri. Porro tam a zenith ad


1551. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

46(II 78) Quando non habentur binae observationes institutae in binis locis, sed unica in uno loco ignoto, alterius observationis vices supplet calculus ex tabulis astronomicis initus. Cujus ope scire possumus, qua hora loci cujuspiam noti, uti Londini vel Parisiorum, id phaenomenum, quod observatur, debeat accidere. Conferendo enim horam ejusmodi cum hora loci, in quo observatio instituitur, determinatur longitudo ejus loci; cujus latitudine pariter determinata per methodos superius expositas invenitur positio ejus loci ignoti. Et


1552. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

48(II 80) Solis eclipses itidem ad longitudinum determinationem adhibentur, determinando initium, finem, phases. Sed eae adhiberi non possunt eodem modo, quo eclipses Lunae, cum non eodem momento ea accidant pro diversis Terrae locis. Quin immo, uti diximus, alicubi totus Sol deficiat, dum alibi spectatur totus. Quamobrem plurimae requiruntur reductiones ad eam rem. 49(II 81) Innuitur constructio generalis eclipsium


1553. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et tota tegitur a circulo, apparent circa ipsum circulum annuli lucidi et vero etiam colorati. At ii nascuntur ex diffractione radiorum transeuntium per illud tenue foramen relictum in tubi vertice. Ad rem apte repraesentandam oportet admittere radios libere advenientes ad circulum suspensum, uti libere adveniunt radii solares ad Lunam. 9 Eam non posse esse causam annuli, qui apparet in eclipsibus Solis, evincitur illo experimento, de quo adn. 6. Nam per id experimentum


1554. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Nam a superficie Lunae obversa Terrae nulli radii solares deveniunt ad oculum nec vero ulli a spatio, quod magis a Luna distet, cum radii remotiores recta procurrant ulterius adeoque non detorqueantur introrsum ad oculum. Porro pars centesima digiti in distantia adeo enormi ab oculo, uti est Luna, est ita tenuis, ut omnem sensum effugiat. Sunt usque ad Lunam circiter 60 semidiametri terrestres. Quorum singulae continent quamproxime pedes Parisienses 20.000.000, sive partes pollicum centesimas 24.000.000.000. In qua distantia una centesima apparet sub angulo minore duobus


1555. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

pro qua est institutus, ita excellit, ut nihil ulterius desiderari posse videatur. Infinitum esset singulas classes persequi. Satis sit innuisse geometras plane summos Clairautium, D'Alembertum, Fontainium, quorum consuetudine usus sum nuper Parisiis per menses sex cum voluptate summa, uti nunc summam in me hic in Anglia tot doctissimorum hominum humanitatem experior. 36 Perquam exigua particula solaris disci detecta tantum lumen emittit, ut statim evanescat et


1556. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sed adhuc esse aliquanto minorem. At ex monte, qui paullo superet altitudinem unius milliarii, patet prospectus in campos humiles vel in superficiem maris ultra 100 milliaria. Radius autem visualis horizontalis per atmosphaeram fertur ultra milliaria 560. Si altitudo atmosphaerae assumatur, uti plerumque solet, 40 circiter ejusmodi milliariorum, et si consideretur tantummodo pars ejus crassior, quae ultra 12 milliaria non assurgat, adhuc ille radius visualis protenditur ad milliaria 310, nimirum ultra tercentum millia passuum. Quamobrem in casu maxime adverso


1557. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Eam propagationem fieri censent alii per ipsum motum fibrarum rigidarum, alii per fluxum spirituum animalium discurrentium per internos meatus fibrarum. Utramque sententiam expressi. Porro triplici modo objecta externa agunt in nostros sensus: alia per contactum, uti fit in tactu et gustu; quanquam in mea physicae generalis theoria nullus habetur corporum contactus immediatus et mathematicus, sed tantummodo physicus, relicta semper exigua distantia, in qua agit quaedam vis repulsiva, quae idem praestet, quod praestaret immediatus contactus. Alia objecta


1558. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

theoria nullus habetur corporum contactus immediatus et mathematicus, sed tantummodo physicus, relicta semper exigua distantia, in qua agit quaedam vis repulsiva, quae idem praestet, quod praestaret immediatus contactus. Alia objecta externa agunt per undas excitatas in fluido circumjacente, uti fit in auditu, qui sonum excipit per undas in aere excitatas a corporibus sonoris. Alia demum per emissionem particularum, ut in odoratu et visu; quorum primum fere omnes physici, secundum cum Newtono quamplurimi censent percipere substantiam tenuem a rebus emissam, particulas nimirum


1559. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

pallorem illum. Id tempus facile itidem definiri potest ope schematis, quod haud ita difficulter concipitur. Constat id binis circulis concentricis, quorum alter refert sectionem coni umbrae in regione orbitae Lunae, alter sectionem penumbrae. Diameter prioris esset fere tripla diametri Lunae, uti diximus in adn. 34. lib. II(III 2). Intervallum autem inter binos circulos sive distantia limitis penumbrae a limite umbrae esset fere aequalis diametro Lunae. Hoc posterius patet ex adn. superiore 6. Diximus enim ibi angulum, quo continetur


1560. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in singula vel quina minuta. 10 Ejusmodi divisio est similis divisioni circuli notantis horas in horologiis illis, quae habent unicam cuspidem horariam. Quae si majora sint, uti sunt ea, quae in turribus prostant, possunt horarum intervalla facile dividi in dena vel quina minuta, ut eadem cuspis haec etiam indicet, atque id facilius in Italicis horologiis, in quibus dividi solet circulus horarius in horas tantummodo sex. Et ipso aere campano nunquam exhibentur


1561. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

huc pertinet, facile statim haberi possent momenta, quibus inciperet et desineret Luna mergi tam in penumbram quam in umbram. Id, si eclipsis sit satis magna, praestassent quaterni contactus circuli mobilis cum singulis et binis circulis umbrae et penumbrae, bini exteriores et bini interiores, uti satis exprimitur ipsis versibus. 12 Notissima est magni Archimedis sors in obsidione Syracusanae urbis. Qua capta, cum is a milite ipsum non agnoscente confoderetur, dum totus


1562. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

per atmosphaeram Terrae extantem ad margines hemisphaerii ipsius Terrae respicientis Lunam, ubi id refringitur et intorquetur introrsum in ipsam umbram ac devenit ad Lunam. Ea occasione innuitur theoria et causa refractionis. Corpora agunt in lumen et lumen in corpora, uti diximus adn. 4. lib. III(IV). Sed haec actio non est eadem in omnibus corporibus. Ceteris paribus corpora densiora plus agunt, sed pari etiam densitate corpora magis unctuosa et sulphurosa magis agunt in lumen, ut e contrario ipsa citius ab eodem lumine inflammantur.


1563. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

radios colligat; phaenomenum exposuimus lib. II. adn. 41(III 9). Incurvantur enim radii introrsum tam in ingressu quam in egressu ob curvaturae directiones contrarias in forma lenticulari. Porro, ubi radii solares colliguntur in foco lentis, ibi et ignem excitant, uti est vulgo notissimum. Et quidem si lens sit satis magna, fere incredibiles sunt effectus radiorum coeuntium: vegetabilia resolvuntur in cineres, marmora et gemmae calcinantur, metalla liquescunt tempore perquam exiguo. Fallitur enim visus, cum aliquod objectum


1564. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in aere etiam tum, cum aer serenus est. Dilatantur et turgescunt, ubi in nubes coeunt, ac attenuantur, ubi evanescunt. Nam ad reflectendum lumen requiritur certa quaedam crassitudo corpusculi interjecti et lamellae cujuscunque substantiae etiam densissimae. Si certa crassitudine tenuiores sint, uti Newtonus invenit, lumini reflectendo sunt impares. Porro haec intumescentia vaporum, quae ex pluribus causis provenire potest, et ex fermentationibus in primis ac admixtione aliarum substantiarum volatilizatarum et elevatarum in aerem, potest itidem provenire a calore


1565. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

concipiuntur hic etiam bini radii, alter, qui tangit superficiem extimam atmosphaerae terrestris exercentis actionem sensibilem in lumen; alter vero, qui tangit superficiem ipsius Terrae. Ille transit irrefractus, hic vero ita refringitur, ut inclinationem mutet per unum circiter gradum, uti diximus hic adn. 22. Quare si concipiatur hic posterior retro continuatus in ea directione, cum qua exit ex atmosphaera, continebit cum illo priore angulum unius circiter gradus. Cujus nimirum crura interciperent unum gradum peripheriae circuli habentis centrum in vertice anguli ipsius, sive


1566. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

illi radii in distantia Lunae interciperent inter se unum gradum ejus orbitae lunaris, sive unam e 360 partibus ipsius. Sed ipsa orbita continet paullo plus quam 360 semidiametros terrestres, cum distantia Lunae a Terra, quae est semidiameter ejus circuli, sit semidiametrorum terrestrium 60, uti jam toties diximus, et cujusvis circuli peripheria sit paullo major quam tres diametri sive sex semidiametri. Nam ex Archimede continet quamproxime tres diametros et paullo minus quam unam septimam ipsius diametri partem. Sexies autem sexaginta sunt 360. Una igitur ex ejusmodi partibus est


1567. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ambo eandem habent axem, nimirum rectam lineam ductam e centro Solis per centrum Terrae et productam ultra ipsam Terram. Interior terminatur a radiis, qui transierunt per imam partem atmosphaerae terrestris et globum Terrae ipsius tetigerunt ac incurvati per continuam refractionem ingressi sunt, uti diximus, in loca debita umbrae terrestri. Exterior vero terminatur a radiis transeuntibus per summam atmosphaeram, quam ita tetigerunt, ut directionem sui motus servaverint. Qui nimirum sunt omnium proximi ipsi Terrae ex iis radiis, qui nullam refractionem sunt passi.


1568. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

prioris annuli respondet distractioni radiorum inductae ab inaequali refractione; tum et rationem luminis intercepti in itinere per atmosphaeram ad lumen residuum, quod transit. Esset enim intensitas luminis in quovis situ sectionis ad intensitatem luminis solaris in regione Terrae directe, uti est pars residua luminis, quae transit, ad lumen totale, et ut est magnitudo annuli atmosphaerici, qui esset ad sensum constans ob exiguam altitudinem atmosphaerae, cujus omnes circuli sunt fere aequales inter se, ad magnitudinem annuli sectionis computatam ex illa latitudine et ex


1569. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quatuor extabunt supra versus cuspidem hujus novi tertii coni, eo inclusae, et reliquae quinque remanebunt extra ipsum inferius Terram versus. Ac in eadem fere ratione dividetur ab hac nova tertii coni superficie ipsum spatium inclusum inter priores binos conus, per quod distrahitur, uti diximus, lumen in atmosphaera nostra refractum. Jam vero ex hisce binis partibus hujusce spatii illa, quae remaneat infra superficiem coni tertii Terram versus, habebit lumen simplex delatum ex altera tantummodo atmosphaerae parte. Pars reliqua, quae extat supra eandem


1570. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

id habet ex binis partibus oppositis. Revera si iidem numeri retineantur, pars illa intermedia invenitur multo major reliquis binis. At ubi Luna versatur in perigeo * corr. ex tendant et Sol in apogeo, eadem est illis minor. Idcirco aliquando est accurate aequalis. Tum vero, cum illa via sit, uti diximus, fere tripla diametri Lunae, facile illud consequitur, ubi totus Lunae discus desierit ingredi in umbram, tum partem ipsius anteriorem incipere ingredi in conum illum inversum, in quo habetur lumen duplicatum. Et e contrario, cum pars anterior ejus disci incipiet egredi ex umbra, tum


1571. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quae saepe observantur ut illius, quod saepe notavi ego ipse; quod nimirum aliquanto post immersionem totalem incipiat augeri plurimum lumen ipsius Lunae, quae saepe in media eclipsi ita inclarescat, ut etiam ejus maculae discerni possint. Et ea quidem phaenomena haberentur semper, uti theoria requirit, si semper atmosphaera terrestris circumquaque esset serena sine ullis nubibus hinc et inde in illo circulo terrestri, qui terminat hemisphaerium e Luna visum. Sed quoniam saepissime habentur nebulae crassiores, quae plus luminis intercipiant ac nubes, quae illius transitum


1572. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

pars, per quam radii deberent deferri ad ipsam, densis obducta nubibus, omnes radios praeripiat. 43 Ostenditur hic, cur id phaenomenum debeat esse rarissimum: quia nimirum, uti etiam diximus lib. II. adn. 14, non potest in tam ingenti tractu simul ubique coelum esse nubilum. Deest enim fere materies tam multis nubibus simul procreandis et desunt ea, quae ad vapores inflandos requiruntur, qui in nubes dilatentur. Atque idcirco, dum alibi obductum est coelum et imbres


1573. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

papyro pingere, adhuc dominae quae parent oppida Romae, et ad primum illud Terrae deprendere molem, cum peripheria circuli maximi et diametro. Quae quidem cognoscuntur cognito uno gradu, si Terra sit sphaerica et gradus ubique aequales sunt. Sed si gradus in diversis locis diversi inveniantur, uti revera inveniuntur, oportet ipsius Terrae figura recedat a sphaerica magis vel minus, pro majore vel minore graduum inaequalitate. Et eo spectat illud deducere demum non aequam penitus formam. Tum autem figura et magnitudo Terrae determinantur per binos gradus; si ea supponatur elliptica,


1574. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tenuem grati animi significationem tam in epistola nuncupatoria opusculi de Turbine, quod eidem inscripsi, quam in Stayanae Philosophiae voluminibus et in opere de Expeditione litteraria per pontificiam ditionem, cujus, ut paullo superius monui, is primus et auctor fuit et fautor. Ipse enim, uti hic innuo, id ipsum pontifici suggessit, ipse fundum ad expensas necessarias invenit, ipse pecuniam, quotiescunque opus haberem, continuo sumministravit, nullas unquam rationes exquirens, ipse mecum habere voluit commercium litterarum perpetuum, cui bis in hebdomada et observationum seriem


1575. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

transmissorum. Et vero, ut infra videbimus, invenit, ubi laminae sint crassae, omnium colorum fila aliqua tam reflecti quam transmitti et ex utrisque gigni radium allapso similem; sed ubi tenues sint laminae, separari colores. Et ipse colorum series definivit pro variis crassitudinibus, uti superiore numero innuimus. 18 Inde Newtonus deduxit et rationem naturalium colorum; qui quidem colores sunt quaedam externae formae corporum, et internum eorundem textum,


1576. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

30 Lens etiam adhibetur in ejusmodi experimentis, ut paullo infra videbimus ad radios homogeneos colligendos et ab heterogeneis magis separandos. Necessariae sunt autem lentes non ita multum convexae, uti sunt nimirum eae, quae adhibentur pro vitro objectivo telescopii augentis imaginem objecti, quod idcirco apparet propius, vel pro specillis senescentium, quae nos in Italia appellamus di prima vista. Nam in utroque genere curvatura est exigua.


1577. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

vel speculis detorquere, ut libuerit, refringendo vel reflectendo. Nunquam ille radius novis refractionibus discindetur in duos nec unquam mutabit colorem suum. Et quod magis videtur mirum primo aspectu, ad quamcumque superficiem corporis cujuscumque deflectatur, semper retinebit colorem suum, uti supra innuimus adn. 25. et hic exemplis illustratur. Duo tantummodo hic iterum adnotanda: primo quidem, ut experimentum satis bene succedat, necessariam omnino esse accuratissimam exclusionem omnis alterius luminis, praeter illum radium simplicem, circa quem observatio


1578. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

constat immediate ex observationibus et experimentis, de quibus infra. Redire autem post intervalla temporis aequalia colligi potest ex eo, quod per medium homogeneum lumen debeat moveri uniformiter. Ejusmodi vicissitudinem binarum proprietatum omnino haberi immediate, uti diximus, evincunt experimenta. Quae autem sit earum causa physica, incertum est. Plures innuo, quarum nonnullas Newtonus profert, ut hypotheses quasdam, ad satisfaciendum iis, qui non possunt in animum sibi inducere, ut aliquod factum in physica admettant, quin aliquam ejus


1579. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

undis fluidi elastici ut sonum, tum quia puto omnino lumen consistere in progressu particularum emissarum, non in undis ejusmodi, tum quia in theoria undarum non nisi infelicissimam rationem reddi arbitror hujusce proprietatis luminis. Sed quaecumque sit causa, effectus, uti diximus, immediate ostenditur ab observationibus, quae exhibent binas hasce dispositiones, cum quarum altera lumen facilius reflectitur, cum altera facilius transmittitur per superficiem dirimentem bina media heterogenea. Porro notandum illud facilius, quod itidem expressi semper in versu,


1580. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

albus. Illud autem hic notandum in primis, quod color compositus, qui oritur ex radiis transmissis per certum vitrorum circulum, at exceptis in charta illa ulteriore, observatur admodum diversus ab eo, qui efformatur in charta citeriore ab iis, qui inde reflectuntur, uti patet debere omnino contingere. Praeterea notandum et illud: dum lamina a margine, ubi ob hiatum amplissimum est maxime crassa, attenuatur perpetuo in accessu ad centrum, debent oriri certae quaedam series colorum compositorum tam ex radiis transmissis quam ex reflexis.


1581. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

radiis transmissis quam ex reflexis. Quae series debent respondere illis principiis, quae praemisimus, ita ut illi determinati colores sibi succedant, quos requirit illa attenuatio continua et qui calculo inito definiri possunt. Et quidem res ita succedit. Newtonus enim eas series computavit, uti supra diximus adn. 16. et P. Benvenutus calculum ex correcta constructione restituit. Ac ipsi calculo inveniuntur conformes illae series, quae in ejusmodi experimento observantur, quod quidem omnem hanc theoriam confirmat mirum in modum.


1582. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

simul ingressa primam superficiem alia mutabunt dispositionem vicium numero pari, alia impare; illa habebunt in fine laminae dispositionem eandem quam in ingressu, haec oppositam. Adeoque omnium colorum fila alia transmittentur per secundam superficiem, et alia regredientur reflexa, uti proposueramus. Inde autem fit, ut radius delatus ad secundam superficiem crassioris laminae, ut laminae vitri, ex qua constant specula vel quae applicatur fenestris, dividatur in duos similes ingresso et constantes iisdem colorum speciebus, quorum alter transmittitur, et alter


1583. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

infinita in quavis linea, et lineae numero infinitae in quavis superficie, et superficies numero infinitae in toto spatio solido. Inde autem facile deducitur esse infinities improbabilem, et quidem infinitate ordinis secundi, occursum cujusvis puncti materiae cum alio quovis. Quam ob causam, uti alibi fusius exposui, quodvis corpus trans aliud quodvis transiret liberrime sine ullo verae compenetrationis periculo, si nullae adessent vires agentes etiam in aliqua distantia, quarum inaequalitas perturbaret ejusmodi motum, vel si tanta imprimi posset velocitas, quanta satis esset ad


1584. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tenuibus ac particulis corporum oportet praeterea considerare naturam atmosphaerae terrestris, per quam transeunt radii, qui ad Lunam abeunt. Atmosphaera est referta vaporibus, qui, si satis intumescant ob aliquam e rationibus hic propositis, aucta jam mole reflectunt, uti de crassis laminis diximus adn. 60, omne colorum genus. Hinc ipsi atmosphaerae tollitur pelluciditas vel penitus, ut per nubes, vel magna ex parte, ut per nebulam. Ubi moles vaporum satis imminuitur, incipiunt libere transire primi omnium radii rubei, caeteris adhuc


1585. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

76 Aqua, marina potissimum densior et salinis particulis plena, longe plura luci obstacula praebet quam aer. Hinc coelum nunquam solemus videre viride. Si vapores sunt crassiores, reflectitur omne radiorum genus, et habentur nubes ac nebulae vel caligo, uti diximus. Si sunt tenuiores, praevalent in reflexo lumine plurimum radii violacei. Et idcirco coelum apparet caeruleum, et quidem quandoque colore admodum saturo. At multi etiam ex violaceis pergunt transmitti et, si iter non sit ita longum, per atmosphaeram, multi adhuc habentur in radio


1586. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

e transmissis interdiu flavescit vel ad aureum colorem accedit. Si autem multo longius sit iter, ut jam exiguus supersit violaceorum numerus, tum vero directus radius rubescit plurimum. Quam ob causam primo mane vel summo vespere aliquando rubentem admodum videmus Solem vel Lunam. Nam, uti superius etiam monuimus lib. IV(V). adn. 26, quo Sol est obliquior, eo est longior via radii per atmosphaeram. Et quidem ea Sole in horizonte sito est quamplurimis vicibus longior quam eodem sito prope zenith. Interdiu, ex. gr. ex mille rubeis et mille violaceis


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.