Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uti

Your search found 1990 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 38-55:


38. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea Aegyptiis ac Syriis mercatoribus celebrata. Quamobrem toti prouinciae commune emporium est. Igitur imperator praefectos nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in


39. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quoque hasta, ense, sagittis ad pugnam idoneos, caeterum reliqui instrumenti bellici ignaros atque expertes esse. Proinde Pontificem Romanum, Venetos atque alios principes christianos se adire uelle dicit, oraturus uti regem suum tormentis, ad expugnandas urbes et ad summouendum eminus hostem necessariis, iuuarent. Cardinalis ac imperator cum reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis


40. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse mensem ex quo tria oppida Ciliciae princeps eorum obsideret, Sichinum, Seleuciam et Coricum: quae si cepisset, toto regno esse potiturum affirmant. Et quoniam uiris idoneis et tormentis ad expugnandas urbes opportunis indigebat, orant uti regi socio et Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit.


41. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus,


42. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Sichini instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani milites Coricum obsidebant. Deinde imperator cum reliqua classe ad Sichinum se recepit, copias omnes exponit, ac magistro classis mandat, uti tumultuario apparatu oppidum aggrediatur, experiaturque an absque bombardarum usu oppidum capere posset. Itaque magister cum omnibus classiariis ad oppidum tendit, muros corona circundat, scalis, cratibus et aliis ad oppugnationem necessariis muros subeunt. Praefecti nauium, unusquisque cum


43. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho,


44. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas habeant iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est Lodouico,


45. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum,


46. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in praesens alicuius rei opus esse affirmat. Imperator tamen, inopinata etiam metuens, praeter illas triremes magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna


47. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere


48. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem


49. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore missum esse dicit, uti nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum Cypri polliceri, legatum cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum


50. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas bombardas dedit. Bassa omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens,


51. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Risonum sita, ciuibus frequens, agrum quoque amplum et bene habitatum habet. Hanc Risonii diu bello uexati, propriam sedem relinquentes, in tutiori loco aedificarunt. Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui Illyricis lacum accolentibus dominatur, foederatum et amicum Venetorum, adeat, uiroque suadeat, ut collectis omnibus copiis, tam suis, quam ex ciuitatibus quae Venetis parent aduocatis,


52. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta; imperatores magistrum classis cum expeditione nauicularum, uti cum nostris si quo pacto se coniungere posset, mittunt. Ille tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso flumine ad oppidum tendit.


53. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Scodrae deiecerat, et Laoredanus noua munimenta e terra ac stercore erexerat, nec hanc munitionem bombardae destruere poterant: nam omnia saxa bombardarum mollis materia in se recipiens nihil detrimenti sentiebat. Eunuchus ad Laoredanum mittit, uti oppidum dirutum atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum


54. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

moritur. Stephanus Malipetrus, Mocenici legatus, cum hostis suo discessu secura omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur. Licet nunc


55. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti Mocenicus imperio suo rebus bene ac prospere gestis rei publicae statum firmauit, ita nunc etiam princeps atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.