Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: tota Your search found 1726 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1001-1005:1001. Mikac, Nikola. Obsidio Sisciensis domini Micatii... [page 201 | Paragraph | Section]
quicquam sub praetacta paena, quod ad suum reditum usque desiderari debeat, praetermittant, Julii 16. sicuti nulla mora est habita, donec pons nostris secundo in castra infeliciter coactis, ac turpiter spectantibus rite perficeretur, de cujus perfectione dum ociissime certior in Krupa redderetur, tota qua potuit celeritate somno ciboque parcens advolat; nihil magis cupiens, quam ut transito ponte Banum cum suis exiguis copiis adoriatur reliquasque cum illo Stiriacas copias sane conspicuas beneque instructas, neque eo tamen loci
(cum ignoto unquam prius
scilicet vim pecuniae auri et argenti, commeatus tormentorum armorumque fulgentium usurpans. Quo facinore eleatus mox Castella pagos loca excubiarum ad Castrum usque Sisciense extremo modo horribili igne die, nocteque triduo vastat plebeorum amplius quam duo millia, capit oppidum Sisciense cum tota possessione quamvis amplissima, et omni genere alimenti fertili in favillas redigit, nihil penitus remittens quo minus Castro Sisciensi tum igne, tum obsidione ultimum moliatur excidium, ac ut id facilius exequi possit, cunctis horis insultat equitibus admixto pedite praemissis, in porta
clam instituta, et edicta, adeo ferventi animo a paucis militibus ingenti clamore edito (is enim in inopinantem excitatus plurimum rem hostis confundit) invasi ut in ipso fossato (quod pluribus in sepulchrum cessit) sanguinem pluviis admistum calcarent, hostemque madidum (pluerat enim leniter tota fere nocte) sic oppressum cruorem in fossato libare cogerent, reliquos una cum Hrustan Bego fossati Praefecto in turpem fugam ad tentoria usque converterent; fixerat enim hostis in Insula contra portam quatuor ingentia tentoria cum aureis signis in quibus Praesidium equitum ad defendendos
Aegre admodum diem infaustum transigentes prius nocturnam fugam, quam sextae diei lucem expectantes obsidionem gravi cum murmure, comminatione, ac turpi in Praefectos invectione solvunt, amissis plurimis insignitus viris ac in loco obsidionis 75. inventis mortuis, nostris vero tota haec tragaedia ob Christianae Reipublicae defensionem, ac fidem suscepta non nisi tribus in Castro trajectis iisque Deo dicatis.
Reliqua ut proditoris divina ope
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.