Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tota

Your search found 1726 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7-45:


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitas Delmis, in qua est quedam ecclesia, quam beatus Germanus Capuanus episcopus consecrauit, sicut scriptum reperitur in ea, ab occidente Carinthia uersus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatie et Ystrie, ab aquilone uero a ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum cum tota Maronia et Chulmie ducatu. XIV. De aduentu Hungarorum 1His fere temporibus pars aliqua gentis Massagetum egressa de regione sua, que Mageria nuncupatur, uenit in multitudine graui obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

se fragore immersit statimque attoniti naute confusis clamoribus ad armamenta uelorum manus accurrunt apponere anitentes uela deponere, ancoras proicere, ne nauis in asperrima loca, que iam erant proxima, incideret. Sed antequam possent quicquam consulte agere, confestim nauis arrepta in siccum tota illysa est intumescentibusque procellis minutatim quassata est et confracta. Sicque diuino iudicio miserabiles episcopi et omnes, qui cum eis erant, perierunt. 2Tunc ciues urbium predictarum missa relatione ad summum pontificem nuntiauerunt de naufragio episcoporum suorum,


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua parochia a confinio Craine usque Stagnum. In Stagno nichilominus fuit episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

2Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit ergo sua uigilanti industria ecclesiam in temporalibus et spiritualibus subleuare, per totam prouinciam predicando discurrere et sicut bonus pastor super gregis sui custodia tota sollicitudine insistere. Et quia talis erat uir, in magna reuerentia habebatur a regibus et principibus Sclauonie tribuebantque ecclesie sancti Domnii uillas et predia multa facientes confirmationes et priuilegia super nouis collationibus et antiquis. Ipse autem uenerabilis Laurentius non sibi


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

natione Romanum, uirum ualde egregium et omni preditum bonitate. XVII. Qualiter Hungari ceperunt dominium Dalmatie et Chroatie 1Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset. 2Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut pastorem eis concedere dignaretur. Qui eorum petitioni benigne annuens direxit eis Girardum patria Veronensem et curie capellanum. Qui ab eodem summo pontifice consecratus ualde honeste decenterque accessit ad regimen ecclesie Spalatensis. 6Eo tempore Spalatenses et tota pene Dalmatia subiecerunt se Constantinopolitano imperio. Quam ob rem Spalatini ciues ceperunt rogare Girardum archiepiscopum, ut ad urbem regiam proficiscens fidem pro se et pro ciuibus imperatorie celsitudini iureiurando firmaret. Sed cum nollet acquiescere propter papale mandatum ciuesque


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

compos mentis effectus, querelam domino pape de sua expulsione et de Lucari intrusione deposuit. Summus uero pontifex auditis et cognitis cause meritis Lucarum deposuit, Martinum uero ad suam sedem remisit. 8Eo tempore Emanuhel inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat. Recepta etiam


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero Brixiana ex magna parte sui prostrata est multaque hominum multitudo et maxime hereticorum oppressa est et extincta. 13Eodem anno in die assumptionis Dei Genitricis, cum essem Bononie in studio, uidi sanctum Franciscum predicantem in platea ante pallatium publicum, ubi tota pene ciuitas conuenerat. Fuit autem exordium sermonis eius: angeli, homines, demones. De his enim tribus spiritibus rationalibus ita bene et diserte proposuit, ut multis litteratis, qui aderant, fieret admirationi non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conuenerat. Fuit autem exordium sermonis eius: angeli, homines, demones. De his enim tribus spiritibus rationalibus ita bene et diserte proposuit, ut multis litteratis, qui aderant, fieret admirationi non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed quasi contionantis. Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

miseri, uiribus corporeis destituti, repugnare posse confidunt, sed paulo post ad deditionem faciendam intendunt. Verum antequam deliberarent ad plenum, ecce cuneus unus ex fortissimis iuuenibus, alii reptantes manibus, alii per occultas semitas subito castrum inuadunt. Tunc comes Petrus cum tota militia, respicientes in altum, uident suos iam stantes in rupibus manu ad manum cum hostibus dimicare. Et statim comes exclamat: Nunc currite uiri, quoniam uictoriam dedit nobis Deus de inimicis nostris . Ad hanc uocem omnes irrumpunt castrumque per uiolentiam capiunt. Mox uero


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Caceta nomine, surgens de consessu curie dedit alapam in faciem presbyteri et alligans eum in conspectu omnium, tradidit ad manus impetitoris sui. 3Et ecce, die tertio in festo omnium sanctorum rumor uenit ad ciuitatem, quod aliqui predones in campum intrassent. Subito autem tota ciuitas ad arma cucurrit. Et uenerunt trans pontem Salone. Descenderunt autem pauci admodum equites Domaldi de Clissa. Et statim multitudo illa in fugam uersa huc illucque dispersa est. Et tunc capti sunt plures de nobilibus et diuitibus ciuitatis, uidelicet Caceta, Duimus Formini, Leonardus


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fauorem impendere, partem uero archidiaconi auctoritatis sue mole deprimere, quantum posset. Hoc enim magis placere sibi uidebatur, si canonici sui dissiderent ab inuicem, quam si forent in unitate concordes. Videns autem archipresbyter, quod Guncellus sue parti accederet, ab archidiacono uero tota mentis esset intentione disiunctus, cepit eum magis ac magis in archidiaconum odiorum facibus inflamare. Ille uero, ut erat facilis ad credendum, et quia rancoris huius scintilla iam in eius erat corde perflata, libenter aures susurrationibus inclinabat. Et sic in archidiaconi periculum facti


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

partem, acerrimam seditionem in totam concitauerat ciuitatem. Canonici pene omnes contra archidiaconum erant. De nobilibus uero ciuitatis hi maxime, qui meliores et discretiores erant et maior pars cleri, archidiacono fauebant. 6Cum ergo propter dissensionis huius materiam tota uideretur ciuitas in seditionem commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod archidiaconus ad curiam proficiscitur,


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad propria remeans posset materiam scandali mitigare. Sed cum uidisset tantam multitudinem zelo nequitie inflammatam contra se uenientem, pauefactus a principio terreri cepit. Quid miri, cum ipse quasi solus esset, aduersariorum uero tam numerosus exercitus, tanti nominis cetus, ut in his solis tota Spalatensis metropolis auctoritas dependeret. Erant enim archiepiscopus, archipresbyter, sacrista, primicerius et alii quam plures litteris muniti, testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

comite Petro Spalatenses prefecerunt sibi in comitem nobilem uirum Gregorium Berberiensem. Hic erat uir potens et diues et in administrandis rebus satis circumspectus et strenuus, ualde siquidem fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet. 2Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iuuenes filios Vitalis. Hi etiam, cum essent ad fatuitatem et superbiam multum precipites, noluerunt dare locum ire, sed procaci ore uerba tumentia responderunt. Sic post uerba tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

comedebant et bibebant securi. At uero eorum inimici manebant inclusi in turri Calende. Factum est autem, ut quadam die, aduesperascente iam hora, cum uiderent quosdam eorum quasi insultando eis prope ciuitatem accedere, magnum sibi oprobrium fieri extimantes, si in conspectu inimicorum suorum tota die manerent inclusi. Exierunt ergo de turri: Iohannes Cegaida, Lampridius filius Duimi cum ceteris complicibus suis, et uenerunt uersus montem, non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Iohanni et eius complicibus adiudicauit, cum ergo ambe partes assidue armate incederent et ex uicinitate ciuitatum sese ad inuicem oculte ac palam crebrius infestarent, ita ut homicidia, rapine, cedes in eos etiam comitterentur, qui neutri parti fautores erant. 8Erat autem tota ciuitas in pessimo statu posita, quia tanta erat disensio, ut fieri solet, quod nullus pene remaneret, qui non pro alterutra parte contenderet. Tunc ceperunt parentes timere pro filiis, pro rebus, pro uita etiam sua. In tantum enim omnes procliui erant ad facinus, ut generalis uideretur


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Comitati sunt eum multi nobiles cognati sui, alios misit communitas pro nuntiis ob honorificentiam persone ipsius. Nauigantes autem non paucis diebus, tandem quinto decimo die mensis Maii ad Spalati portum leti applicuerunt. Ut autem rumor in ciuitate perstrepuit, quod potestas aduenisset, mox tota ciuitas prorupit ad portum factusque est concursus utriusque sexus et etatis uidere cupientium, quem longo desiderio fuerant prestolati. Egressus autem de naui ab uniuersa cleri populique frequentia in magno tripudio et honoris obsequio susceptus est. 4Altera autem die misit


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum enim nihil pecunie in fisco publico reperisset, per sue discretionis industriam cito ipsum abundare fecit absque grauamine alicuius. Siquidem tantam ei gratiam concessit Deus, ut ab omnibus timeretur et audiretur, quasi quidam sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos quasi filios confouere. Sicque breui tempore tota ciuitas ueluti de magnis tenebrarum squaloribus exiens ad


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos quasi filios confouere. Sicque breui tempore tota ciuitas ueluti de magnis tenebrarum squaloribus exiens ad lucem deuenit. 5Tunc illa cruenta et orribilis discordia, quam supra descripsimus, sopita est. Nam filii Vitalis cum parentella Duimi contractis inter se conubiis pacem perpetuam tenuerunt. Sclaui etiam, qui


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uidelicet Tollen de Chulmia et alter Tollen Politianus, qui nunquam poterant cum Spalatensibus pacem habere. 7Per idem tempus, anno domini millesimo CCXXXVIIII die tertio intrante mense Iunio, facta est eclipsis solis mirabilis et terribilis. Totus enim sol obscuratus est et tota serenitas aeris obtenebrata est. Et quasi noctis tempore stelle apparuerunt in celo et quedam maior stella micabat iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc illucque clamando discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas confundet. Nulla ergo sit trepidatio, uiriliter agite et confortamini, quia Deus dabit uictoriam de inimicis suis . Ad hanc uocem omnes exilarati ceperunt commendare se Deo et beato


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

complaceret, statim Almisienses resiliebant, adeo durissimum uidebatur eis a consueta nequitia ex toto cessare. Sed potestas non aliter eorum relaxationi acquiescere uolebat, nisi ex eorum manibus excuteret gladium, quo in insontes latrocinando grassari solebant. Conabatur quippe potestas tota cordis intentione pestem piratice uesanie prorsus extinguere, magnum se Deo prestare obsequium arbitratus, si tante impietati finem imponere potuisset. Inducebat autem eos ad iuste uiuendum, nunc blandis uerbis comonens, nunc terrores incutiens. Ipsi uero, ut peruerse mentis homines, callida


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta quidem sue uite tempora in apricis siluis et amenis pratis cum uxoribus transigentes non de bellorum strepitu cogitare poterant qui non seria sed ludicra cotidie contrectabant.


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in eos et satis uiriliter pugnantes cum eis plurimos trucidauerunt, alios uero urgentes ad pontem in flumen submergi fecerunt. Et positis custodiis ad caput pontis, cum magna exultatione redierunt ad suos. Hungari ergo ex euentu uictorie ualde letificati, quasi iam omnino uictores, abiectis armis tota nocte dormierunt securi. At uero Tartari in pontis capite septem erigentes machinas custodes Hungarorum longius abegerunt, ingentes in eos lapides intorquendo et sagittarum iaculis insistendo. Fugatis ergo custodibus libere et secure alii per pontem, alii per uada aluei transierunt. Et ecce


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

armis accinti in castris laycalibus pernoctando. 11Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla erat pietas parcere prostratis, misereri captiuis, preterire lassos, sed uelud agrestes belue nil nisi humanum sanguinem sitiebant. Tunc uideres omnes uias, cuncta diuerticula densis cadaueribus repleta.


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sub uulnere gementium. Iacebant ex maiori parte letali sompno immobiles, uelud utres flatibus tumefacti. Horror ingens erat prima nocte cernere tam multa cadauera hominum, uelud ligna et lapides ubique iacentium. Sed diebus sequentibus assuetudo mali horrorem in tutelam mutauit. Nonnulli etenim, tota die diffugere non audentes, semetipsos interfectorum sanguine inuoluebant et inter cadauera latitabant et sic uiui a mortuis tutele refugium optinebant. Quid uero commemorem de immani seuitia, quam in ciuitatibus et uillis diebus singulis exercebant? Cum imbellem turbam mulierum, senum et


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla. 15Tunc furor et impietas, ultra quam dici potest, in miseros deseuire cepit. Reuera in Pestio tota se pestis immersit. Ibi diuine ultionis gladius in Christianorum cruore quam maxime debachatus est. Introgressis itaque Tartaris, quid misere plebi restabat consilii, nisi complicare brachia, ponere genua, flectere sub mucrone ceruices? At uero cruenta barbaries non satiabatur inundatione


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

indifferenter utuntur. Et lac concretum cum sanguine potant equino. Habent autem ex diuersis nationibus, quas bellis edomuerunt, multitudinem maximam pugnatorum et precipue Cumanorum, quos ad pugnandum subigunt uiolenter. Si quem uero ex his paululum trepidare conspiciunt nec in mortem sese tota mentis insania precipitare absque ulla cunctatione eius amputant caput. Ipsi Tartari non se libenter morti exponunt, sed si quem eorum in bello mori contingat, statim rapiunt et efferentes in occultissimo loco terre infodiunt complanantes tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

planctus totaque terra moueri a uoce pereuntium uidebatur. Iacuerunt autem omnes in illa prostrati planitie, quemadmodum spicarum manipuli sparsim solent in agro iacere. Et ne cui uideretur, quod cedis huius immanitas spoliorum sit auiditate patrata, nullas ab eis uestes detrahere uoluerunt, sed tota multitudo funeste gentis in circuitu occisorum illorum per contubernia discumbentes ceperunt in magna letitia comedere, choreas ducere, magnosque chachinos ludendo mouere, quasi multum aliquid perpetrassent boni. 2Inde surgentes ceptum iter per Chroatie partes carpebant. Cum


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

3Tatari uero uniuersos, quos in campo reperire poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis diebus elapsis uenit Caydanus cum aliquota parte sui exercitus, quia non erant herbe pro toto equitatu sufficientes, erat enim principium Martii


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ab inuicem corde et corpore disgregati, animosos obruit gladius, timidos uero pusillanimitatis sue obprobrium in despectum deiecit. Sic ergo predictus miles gladiis confossus occubuit et cum eo nobilis uir Theodosius et inter optimos ciues primus hostilibus mactatus est armis, de cuius morte tota ciuitas maximum perpessa est detrimentum. Nonnullis etiam aliis trucidatis infelix dies luctuosa satis nobis et nimis amara transiuit. Neque tunc finem habuit infausta congressio, sed multis postea dampnis et doloribus affecti luximus et uix tandem flamma huius discordie restincta est et


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ceperunt alii murum scandere et religatis ad propugnacula funibus dimittebant se certatim ex menibus et abibant. At uero Veneti uidentes suos hostes in fugam uersos continuo armati de ratibus descendunt et incedentes pedetentim nullamque cedem facientes ex eis permiserunt omnes abire. Et sic tota ciuitas capta est ferme absque ulla strage alterutrius partis. His breuiter prelibatis ad materiam redeamus. XLIII. De bello quod emersit inter Spalatenses et Tragurienses 1Itaque temporibus istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

se electioni nec consentire nec dissentire ad presens. 3Tunc quidam layci, quos inuidie liuor et odii exagitabat insania, hoc audientes exarserunt in iracundiam magnam. Et adeuntes potestatem plurimis eum uerborum aculeis stimulantes incitauerunt dicentes, quod si hoc fieret, tota ciuitas in seditionem comota grande foret periculum incursura. Potestas ergo conuocata multitudine populari edictum proposuit, ut nisi clerus a sua intentione desisteret, uel si archidiaconus electioni insisteret, nullus eis auderet in emptione et uenditione participare nec amicitiis et


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rex dolorem sui cordis callida responsione dissimulans finxit se non multum curare de talibus, remisit eos ad propria. Et quia ecclesia pastore uacabat, petiit, ut eligeretur Hugrinus Cesmensis prepositus in archiepiscopum ecclesie Spalatensis asserens, quod propter ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen. 12Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues uero hec audientes et credentes omnia


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sed aspera cominantes petebant obsides et magnum pecunie quantitatem. Sed cum graue uideretur ciuibus a statu sue cadere libertatis, allegabant priuilegia, quibus eorum ciuitas a tali exactione debebat esse libera et immunis. Ceterum ipsi priuilegiorum lege contempta ad exhibitionem dictarum rerum tota ciues instantia perurgebant. Verum cum Spalatenses omnino facere denegarent, comouit se uniuersus exercitus et prope ciuitatem accessit. Anno Domini millesimo CCXLIIII, quarto Idus Iulii factum est ingens prelium in suburbio Spalatino. Totus namque exercitus, per aties ordinatus, cepit circa


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.