Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pars

Your search found 1928 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 331-364:


331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

quae quidem sola odio digna sunt, secreueris. Eminens enim in nouo homine fortuna inuidiae, humani iuditii maximę corruptrici, est exposita, nec ullis ferme, quantumuis claris uirtutibus, aduersus obtrectatores satis muniri potest. Constituto igitur exequiis die maior pars procerum una cum pontificibus Albam Regiam conueniunt, paratoque funere pompa hunc in modum fit. Primo sacerdotes, omnes quidem de more candidati, manu funale accensum singuli portantes e domo Albensis antistitis progrediuntur. Deinde regii cubicularii cum


332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

condidisse, partim ad austrum concessisse, pulsisque Dacis non solum Transistranas regiones, quas postea illis Hungari eripuerunt, sed totum etiam Illyricum occupasse, suumque nomen regioni indidisse. Magna enim Illyrici pars nunc quoque Raxia appellatur, quandoquidem ab illis nationibus, quae inter Danubium et Rhipheos montes colunt, Romanum etiam imperium una cum ipsa Vrbe olim fuit deletum. Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani


333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

euehitur. Slaueni autem Rhaxanorum ac Gothorum, ut dictum est, progenies anno a Christi natali die circiter sexingentesimo Illyricum inuasere, atque, ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis a Rhaxanorum differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub


334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

supprimitur. Alberthi legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum


335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

qui imperata protinus non fecissent, constituta. Ipse autem adscito expeditionis socio Paulo Cinisio, uiro bellicis artibus insigni, cum manu, quae praesto erat, fugientium uestigiis insistens, hostes ad Scaruisium amnem est consecutus. Caeterum ne quid perturbationi, qua quidem nulla fere pars regni uacua erat, leuibus etiam ex causis deesset ― nam principum furore ac discordia facile inferiorum quies labefactatur ― agrestes quidam, quorum uis magna undique ad signa Stephani confluxerat, praetextu hostium inquirendorum Feduarense irrumpunt monasterium, atque sublatis


336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

nullam paternae fortunae sortem admittuntur. Qui tandem etiam profligatur et capitur. Dum proelio utrique acriter contendunt Coruini enim, qui nondum acie excesserant, uenia fere desperata sese non nisi audacia tutos arbitrabantur, pars autem aduersa non secus ac in transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in fugam sese effusuros duce eorum


337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione quam honesti studio eius sententiam collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano


338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

nec demum in acie hosti oppositi stare assueti. Qui profecto, si in montibus praelium fuisset commissum, eminus fundis hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen traxere, praefecto, quoniam auxilia cataphractorum equitum prope diem uentura expectabat, nequaquam primo permittente, mox uniuersis praelium


339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

mox uniuersis praelium poscentibus non ausus repugnare, in aciem copias eduxit, maxime ne, ut sunt Hungari elatioris spiritus, pugnae subterfugiendae suspitionem Choruatis praeberet. Hungari nimirum et Choruati perpetuas de uirtute controuersias inter se habent. Neque enim Dalmatae, quorum pars potior est Choruatia, ui aut armis coacti, sed cognationis iure in Hungaricam concessere ditionem. Itaque dum tuto consilio, in quo sane uera gloria consistit, temeritas ac auaritia anteferuntur, Choruaticum nomen prope extinctum est. Eximiae


340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

arma, auocasset eum ab hoc incoepto noua Alberthi in Getas expeditio, quos Valacos appellari supra docuimus. Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit. Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in


342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis animaduerso Polonorum hostili animo confugerant,


343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur


344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

superare potuit, sed contra saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum reuersa est, caeteris, regis Matthiae Coruini auspiciis, ductu uero Stephani Botheris, eo praelio interfectis, quo Cereris campum, ager est Albae Iuliae, strages Turcaica nobilitauit. Caeterum Mehmethes cum circiter duobus et triginta annis regnasset, dum


345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et dominum protegit.


346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani duas naues a classe auulsas fortiter tuentur; Turcae Venetorum classi illudunt; quattuor triremes Turcaicae a duodecim Venetis opprimuntur. Igitur ex his aliae Venetam triremem inuaserunt, pars alia, numero nauium ac hominum multo maior, Gallicam nauim adorta est. Magna utrinque strages tormentis ac missilibus iam aedita erat, quum quidam Turcarum ― etenim hostibus admoti rem lanceis ac gladiis comminus


347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique


348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos pesti a graui seruitute et


349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere par addidit Alfonsus: nam quum ad capienda regni insignia pontificis Romani indigeret auctoritate ― est enim regnum Neapolitanum, ut etiam bona pars reliquae Italiae, antiquo Caroli Magni instituto, quod luxus et insolentiae sacerdotalis maximum est fomentum, pontifici Romano tributarium, nec sine eius interposita auctoritate rex ibi creari solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens


350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

per securitatem subductis, quum alioqui classici praelium nauale inituri antemnas soleant dimittere, modo sint nauticae rei periti, nec de fuga cogitent. Turcae ubi uident se ab hostibus religatos, fugamque praereptam esse, pars eorum tela in hostes adigere coepit, atque ne saltu ad se irrumperent arcere, pars salute desperata circumspicere qua in hostilem transilirent nauim, ibique pugnando inter hostium corpora ab se occisa caderent. Tandem quinque ex


351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

rei periti, nec de fuga cogitent. Turcae ubi uident se ab hostibus religatos, fugamque praereptam esse, pars eorum tela in hostes adigere coepit, atque ne saltu ad se irrumperent arcere, pars salute desperata circumspicere qua in hostilem transilirent nauim, ibique pugnando inter hostium corpora ab se occisa caderent. Tandem quinque ex Turcis, animaduertentes Christianos segnius prae timore, quem hostium insperata incusserat audacia, decertare, in Venetam


352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam


353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

sublato, acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos


354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque priusquam castra moueret inito suorum numero (ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel


355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent, diutiusque incorruptae durarent, simulque nauticus apparatus occultius


356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

clade accępta domum reuersi sunt. Alii item Turcae, quum aliquot prosperis populationibus Dalmatarum agros incursassent, Valdanum amnem spe praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus


357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus idoneum foret, ad arma conuolasse; quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo


358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis constabat, et sicut numero hominum Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat, statuit Hungaros arte aggredi. Itaque


359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax Deuius, dum hortatur suos castra hostium inuadere, sub ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum


360. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis. Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam sese recipiunt. Ibi Selynes castris positis omnes regionum principes ad se accersiri iubet, quorum magna pars in fidem eius sese permiserunt. Alii Selynis fidei parum credentes ultra Euphratem refugere, atque ad Ismahelem sese contulerunt, rati illum nobilibus uiris profugium esse, utpote beneficiis ac munificentia notissimum, Selynem uero nulla mansuetudine humanitateue praeditum omnia serua et


361. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

latere Arabiae, ex aduerso Memphiticae urbis olim dirutae, paulo supra deltam, in sinistra Nili ripa sursum uersus nauigando, condidere, permissuque Aegyptiorum regum ibi sedes posuere amplexi ingens terrae spatium muris, urbemque binominem appellarunt. Nempe altera eius pars, in qua arx sita est, Babylopolis a Babyloniis, altera a Carrensibus Caërium nuncupata est. Quę quidem urbs seu coeli salubritate, seu soli hubertate, seu in mutandis mercibus solertia adeo opibus ac multitudinis incremento coaluit, ut incolarum frequentia diuitiisque cum


362. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et castella colonis abactis uacua reliquit, permisitque imperium nostrum sine ullo certamine usque ad Valdanum amnem proferri. Transistranae uero Iazigum Hungarorum regiones, Dacis conterminae,


363. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

inopia Turcis altius terram molientibus obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis ducere, quo uis accensi pulueris in liberum coelum effusa euanesceret citra ullam murorum concussionem. Quo ubi puluis accensibilis coniectus atque incensus est, pars haud sane magna muri, sub quo cuniculus actus erat, concussa cum ingenti fragore ac strepitu procidit. Moesos qui antea nunquam cum hoste, excoeptis quibusdam proditoribus, sermonem contulerant, nedum ullam pactionem auribus admiserant, casu eo muri adeo ingens terror incessit, ut de tradenda


364. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

(ea est Tarraconensis Hispaniae ciuitas) et Romanae Ecclesiae cardinalis, absens suffectus est tanta Italorum cardinalium concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi quisque pontificatum ambit. Itaque magna pars eorum maluit suffragio suo externo adesse quam suae gentis competitorem in fastigio sibi negato conspicere. Tanta plane uis inuidiae est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.