Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animę

Your search found 320 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 175-209:


175. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

beati et hic inter nos magni pręclarique habeantur. His arę templaque dicata sunt, horum ubique imagines errectę, horum acta dictaque ab omnibus per orbem prędicantur, ab omnibus extolluntur, horum ossa in terra honorantur, in cęlo animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia,


176. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

ad poenitentiam, ipse tandem cordis eius domum ingressus ait: Puella, tibi dico, surge! Et confestim surrexit, quę diu iacuerat in impudicicię coeno. Surrexit, ut Iesum, quem in deliciis amiserat, in amaritudine animę suę quęreret. Cum enim de Alexandria Hierosolymam uenisset, non potuit templum Dei ingredi uique inuisibili inhibita, substitit in limine, miratur, stupet, erubescit et pedem inuita refert. Vbi recognouit sacro aditu


177. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

Quietis mollitiem standi frangebat labor, standi laborem leuabat auiditas deprecandi. Miraculum auxit toto eo tempore nihil gustans, pręterquam Dominicis diebus sacrosanctam eucharistię communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat. Par obsecrandi cura Sisinium, Elpidii abbatis discipulum, commendat. Qui cum annos septem sub illius institutionibus fuisset conuersatus, tandem discedens et in quodam satis


178. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę . Neque cum superbis esse communicandum, quia dicitur: Qui communicauerit superbo, induet superbiam . Neque cum rationis impote ac deliro. Ait enim Scriptura: Cum


179. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum fructum colligebant: solertię, pietatis, humilitatis. Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inuenies


180. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtegmina in alueolis fusi uertantur


181. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtegmina in alueolis fusi uertantur aliarumque neta aut in globum collige aut texenda compone; quę texta sunt, respice,


182. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_470 | Paragraph | SubSect | Section]

onus, per eremum incedens humeris baiulauit. Theosebio forte obuiam factus et, quid ageret, interrogatus, quod uexatorem suum uexaret, respondit. Nisi ergo corpus nostrum fatigatione aliqua agitauerimus, periclitabitur animę fortitudo, quando quidem naturali quodam instinctu duo ista sibi inuicem aduersantur, et alterius uis alterius debilitate constat. Diuus Hieronymus in eo libello, quem ad uirgines Deo sacratas conscripsit,


183. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

uitę merito de cęlo concessum fuit (omne enim donum perfectum desursum est), uti Dominico quoque die percepta spiritali alimonia corporis et sanguinis Christi sine ullo alio cibo reliquum tempus perduraret. Itaque, quod ad animę salutem sumptum erat, illius uirtute etiam caro sustentabatur. Ioannes quoque abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse diximus, ipsam sacrosanctam communionem Dominicis


184. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

aqua usum ostendit. Sic etiam male affecto modicitatem, non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem. Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem


185. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres et sorores inter se quandoque uocarentur. Sarra autem Abrahę ex patre neptis erat,


186. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

in monasterio degens uitę sanctimoniam miraculis probauit, ipse martyrio coronari dignus fuit. Monachum, qui ęger de Scythiotico coenobio ad ciuitatem curationis gratis profectus in multo grauiorem animę suę morbum inciderat castitatem uertens in libidinem, cum puero, quem meretricio coitu sustulerat, reuersum ac in omnium uestrum conspectu scelus publice confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens


187. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_620 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium multitudinem strauit et longiora uitę spacia illi meruit impetrare) docet, quo moerore delicta meditanda confitendaque sint, dum ad ipsum, cui confitebatur, ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę . Et quid huiuscemodi confessionem sequatur, ostendit subiungens: Tu autem erruisti animam meam, ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.


188. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_640 | Paragraph | SubSect | Section]

confirmemus. In Actis Apostolorum legitur de illis, qui primi ipsis euangelizantibus credidere: Erant autem perseuerantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus. Fiebat autem omni animę timor. Sicuti ergo quotidie cęlestem panem hunc illis gustare mos fuit, ita et cęlestium desyderio flagrantes, assidui factores uerbi erant, non auditores tantum, in oratione soliciti, in timore Dei humiles,


189. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

causa cessaret effectus. Ex quo sane datur intelligi ęgritudinem quandoque delicti poenam esse. Quod si per poenitentiam et confessionem deletum fuerit, reliquum est, ut ęger conualescat. Itaque semper curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat sacerdos quam corpori medicus, ut etiam, si alia de causa quam ob delictum male affecti fuerimus et morbus curari nequiuerit, magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit


190. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

uita legimus, cum corpus eius de loco, ubi olim positum fuerat, transferretur, quendam cęcum, cui Audomaro nomen fuit, expetisse, ut uideret sancti ossa, et illico uisum recepisse. Deinde, cum rursum orasset, ut, si ea res animę suę saluti minus conduceret, rediret infirmitas, iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset.


191. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

illustrior fuit. Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse miraculis pollebat, cęcum quendam uenisse legimus opemque implorasse; et ab eodem illi persuasum, ne uisum sibi restitui expeteret, quia eo restituto animę cęcitatem esset passurus; itaque incuratum dimissum. Consolentur se hoc saltem exemplo, qui uidere desierunt, ignari, si sani essent, quam continentes oculos forent habituri. Noluit cęco mederi Vbaldus, ne corpori


192. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

cęcitatem esset passurus; itaque incuratum dimissum. Consolentur se hoc saltem exemplo, qui uidere desierunt, ignari, si sani essent, quam continentes oculos forent habituri. Noluit cęco mederi Vbaldus, ne corpori subueniens animę faceret detrimentum. Et Spem abbatem, uirum sanctimonię fama celebrem, oculis captum fuisse in Dialogo pontificis maximi Gregorii traditum est. Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse


193. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent peccatorum, quę, dum sanus esset, se commisisse aiebat. Ita, quod peccator foret, plurimum angebatur, quod ęger, nihil. Paulus quoque, solitudinis quondam, quę


194. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

Cantuariensis archiepiscopi, memorię proditum est quendam acquirendę ualitudinis gratia ad sepulchrum eius accessisse et uoti compotem factum, dum rediret, secum quęrere coepisse, sanitasne corporis an imbecillitas ad animę salutem magis cessura esset; et rursum sancti aram repetisse orasseque, ut, quod sibi ad beatitudinem adipiscendam accomodatius esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. Virtus ergo — ut


195. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

Petro apostolo, non, ut curaretur, rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent, quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris. Si sic animę curam gesserimus, omnis aduersa corporis ualitudo tolerabilis erit. Quod quidem etiam Elizabeth de Sconaugia, Deo dicatę uirginis, probatur exemplo. Quę (ut Sigebertus scribit) toto corpore hulceribus contabefacto


196. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi obstare, ne mori posset, continuo rogauit abbatem, ut ab oratione cessando permitteret se de corporis carcere quamprimum educi, eo quod ad ęternam beatitudinem se transferendum minime dubitaret. Statim ergo sumpto animę uiatico relictaque carnis sarcina cęlum petiit, quo iam diu peruenire cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur. Iccirco


197. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_493 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Propheta ait, dies mei sicut umbra declinauerunt, et ego sicut foenum arui. Quid, quęso, reliquum est, nisi ut, de qua confictus sum, terra fiam? Soluto autem corpore et terra terrę reddita, quicquid deinde animę erit, ęternum erit. Iustis beatitudo, iniquis deputabitur poena. Vtriusque finis nullus. Cur tandem non resipisco, miser? Cur hoc non saltem, quod superest uitę, sic dirigo, sic exerceo, ut pro breui labore quietem


198. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

Tobias inscribitur, recensentur. Sed nos pro tempore breuiter perstringimus, ut uel hinc cęteri patres discant talium potius institutionum quam multarum opum filios suos relinquere hęredes. Videndum quoque, ut deficienti animę succurrat proprii reatus dolor et culpam prius abluat fletus quam flamma exurat. Ezechias rex morbo correptus, cum mortis suę nuncium accepisset, orauit et fleuit diuinaque miseratione additi fuere uitę eius quindecim


199. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, quando ii, qui supersunt, pro eo, qui defunctus est, orant, ieiunant et in paupere Christum pascunt? Alia uero quęuis memoria non requiescit super mortuum, sed potius in uentos dilapsa euanescit. Quid enim conferunt animę, uel dum effertur funus, ardentes cerei, uel dum conditur cadauer, dealbata sepulchra? Viuorum ista solatia sunt, non suffragia mortuorum. Quam graues autem quamque acerbę purgatorii poenę sint, illo celebri


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

redditur, pluris ęstimat Deus, quam quod ab inuito iuste extorquetur. In hoc obseruatio ęquitatis est, in illo remissionis meritum, ut pauca etiam libenter soluenti multa condonentur. His igitur intimis animę angoribus extrinsecos adde, ardorem utique illum, quo omnis delictorum scoria ita penitus excoqui debet, ut ad nihilum redigatur et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in anima, quod non deletum


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

replebatur, caput indidit suum et lethifero morsu sanguinem suctans adimit spiritum.« Sub hęc uerba miser defecit. Quibus profecto non illi, sed nobis consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio. Et mordebunt uos, ait Dominus.


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

ecclesia sepultus nocte sequenti eiulare auditus est et, quod arderet, grauiter lamentari. Mane adaperta sepultura uestimenta, cum quibus positus fuerat, inuenerunt, corpus nusquam comparuit. Hinc consyderandum, qualiter animę illorum torqueantur in inferno, quorum corpora a demonum iniuriis ne in ecclesia quidem condita tuta esse possunt. Nam in Sabinorum quoque prouincia monialem quandam fuisse traditum


203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_615 | Paragraph | SubSect | Section]

At ubi in uiro Deum agnouit, gloriatus est dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Contempsit exteriorem corporis lęsionem, dum ex pręsentia Dei intus in mente exultat dumque animę salute lętatur, non sensit detrimentum. Sed quanto magis tunc exultasset, si claram, non adumbratam faciem Dei uidisset et salutem tam animę quam corporis perpetuam perennemque fuisset assecutus.


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_615 | Paragraph | SubSect | Section]

exteriorem corporis lęsionem, dum ex pręsentia Dei intus in mente exultat dumque animę salute lętatur, non sensit detrimentum. Sed quanto magis tunc exultasset, si claram, non adumbratam faciem Dei uidisset et salutem tam animę quam corporis perpetuam perennemque fuisset assecutus. Moysi Dominum in flamma rubi apparuisse legimus atque ad se accedenti dixisse: Non appropies huc! Solue calciamentum de pedibus tuis! Locus


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_621 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ultimum usque Iudicii diem et bonis differri dixerunt paradisum et infernum malis. Quod si ita esset, profecto plus glorię cadauera sanctorum, nunc suaui odore fragrantia, nunc ingenti luce conspicua haberent quam ipsę animę nescio ubi neque quo ueterno consopitę. Diui quoque Hieronymi corpus, cum spiritum reddidisset, subita lux circumfulsit, uisi sunt angeli et Christi uox audita, quę illum ad possidendum cęleste regnum inuitaret.


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

Seueri martyrum; Decimi Leonis, papę; Amatoris, Antisiodorensis episcopi, Germani, Capuani episcopi, Onophrii solitarii in Aegypto, Speciosi in monte Cassino monachi compluriumque aliorum, quos enumerare longum esset, felices animę, quo die corpora sua reliquerunt, eo ad cęlum tolli uisę sunt et, dum tollerentur, melos interdum lętantium angelorum auditum; Deo uolente felicitatis, ad quam euocabantur, testimonium in terra residere, ne alios


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

procederet virtus? Monachus quidam, cum mortem obiisset, a Mutio abbate interrogatus, uelletne ad uitam, quam reliquerat, redire, se cum Christo esse malle respondit nec amplius locutus est. Cum Christo igitur beatorum animę sunt, non cum sopore, quo uerius illi dormiunt, qui beatitudinem earum ad diem Iudicii differri somniant. Alexio Romę defuncto uox cęlestis insonuit: »Quęrite uirum, qui oret pro Roma!«


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet immortali, ut tandiu sine alimento uiuat et terrenum adhuc in tam sublime feratur. Sed cur tandem solutam animam Deo reddidit? Ne scilicet animę perpetuę beatitudini impedimento esset, cuius alternam aliquatenus non impedierat. Margaritę uirginis capiti, dum ipsa grauibus afficeretur poenis nec interim cessaret confiteri Christum, cunctis, qui aderant,


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

obitus sui annum ad aliud sepulchrum transponeretur, integrum inuentum est ineffabilique odore fragrans, quin etiam, quod multo mirabilius est, in uocem prorupit dicens: »Sit gloria nomini Domini!« Ex quo apparet, quanta sit animę eius cum Deo uiuentis beatitudo, cuius mortuum etiam corpusculum Deo laudes gratesque ageret. Pręterea tactu eius multi, qui morbo affecti fuerant, protinus conualuerunt. Et, si cadauera sanctarum animarum sic separata


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.