Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: personas

Your search found 88 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-52:


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

pluribus locis aut personis tribuitur: ut plures homines sunt vocati Herodes, Pharaones, Zachariae, Mariae, Annae, Iosephi, Iesus, etc. Plures item Caesareae, Galiaeae, Bethlehem, et alia loca. ubi videndum diligenter est, ne audito eodem nomine, eundem virum aut locum esse putemus. Personas circumstantia temporis aut negotiorum distinguet: Loca autem, topographia, et rei etiam gestae narratio, aliaeque circumstantiae. 14 Vicissim autem non raro contraria difficultas accidit, ut unicus homo aut locus plura propria nomina obtineat: ut, Abraamus, Esau, Iacob fuerunt


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

Lucae 3 Neri, et in 2 Regum Ioachim. Sic et nomina eorundem locorum plura sunt: ut Ierusalem dicta est etiam Iebus, et Zion, ac civitas vel arx David, Salem: sic et alia multa loca, montes et oppida. Hic igitur cavendum est, ne auditis diversis nominibus propriis, mox putemus etiam diversas personas aut loca indicari. 15 Nomina propria saepe imponuntur vel ab aliquo eventu: vel ut moneant personam cui imponuntur, aut alios: vel Prophetica quadam futurorum praeindicatione: ut nomen Moisis ab eventu, quia ex aquis extractus fuit, aut quia populum extraxit ex servitute:


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 786 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut Quintilianus de Legibus dicit: sed quae pugnare videntur, nostra culpa ac ignorantia talia esse existimantur: quia vel res vel sermonem non intelligimus, vel circumstantias non satis expendimus. Quae igitur in Scripturis inter se videntur esse contraria, non considerantibus causas, personas, tempora, et rationes, haec propter tacitam vel expressam diversitatem, aut causarum, aut rationum, locorum aut temporum, aut personarum, inter se non pugnant. 6 Prima ergo sit praeceptio, ut tum sermonem, tum et res dictorum pugnantium diligenter cognoscamus ac examinemus.


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

est observandum, ubi de tota essentia divinitatis, aut etiam de singulis personis agatur. Hocenim facit tum ad percipiendum sensum loci, tum etiam ad cognitionem rerum ipsarum. Quo vero cerni istud discrimen queat, tenendae sunt appellationes ac nomina, quae vel totam essentiam, vel singulas personas denotare solent. 9 De Deo simpliciter, et absque personarum distinctione sunt haec: Deus noster ignis consumens est Domine Deus noster, quam admirandum est nomen tuum in universa terra: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: Deus qui caelum et terram condidit,


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vult Deus simpliciter fidem haberi, ut sunt Prophetae et Apostoli: aut vero homines, qui fallere et falli possunt. 2 Prodest igitur nosse, Propheticorum librorum scriptores non tam ipsos locutos esse illas Prophetias aut conciones, quam Deum ipsum. Quare sciendum est, Prophetas fuisse personas divinitus ac immediate vocatas ad predicationem doctrinae caelestis, de peccato, et benedicto semine: qui potius (ut dictum est) non illos, sed ipsummet Deum per os eorum locutum esse ad genus humanum eam doctrinam, quam illi inspiratione Spiritus sancti conscripserunt, posteritatique


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

status ac rerum cognitio cuiusvis prophetae, ad intelligendas eius conciones: ac medicaminis adbibiti ratio non aliter perspici expendique potest, nisi perspecto morbo, eiusque omnibus circumstantiis. Oportet igitur pernosse statum Ecclesiae ac reipublicae, religionis morumque, et etiam primarias personas eius temporis: et denique ipsius etiam Prophetae, quoad fieri potest, ingenium, institutionem, mores ac vitam. Crebro enim aliqua dicta in ipsis, ad aliquid eorum respiciunt. 8 Porro pernoscere statum conditionemque rerum ac temporum facile possumus, cum ex historiis praesertim


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

secundum carnem: 2 aliae de novo Testamento, legi successuro. Iterum 3 aliae de depositione prioris populi, 4 aliae de vocatione gentium. 5 Quaedam item de promissionibus ad patres factis, 6 quaedam peculiariter de Christo, 7 aliquae de Ecclesia. 8 Nonnullae contra certas provincias, et 9 certas personas: 10 aliae contra omnes in universum impios. Quibus omnibus solebant, eodem Epiphanio testante, discriminis ergo quasdam notas appingere, quarum aspectu statim admonebantur Lectores, quid quoque loco tractaretur. Cuius diligentiae veterum placuit mentionem facere, quo studiosa iuventus


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

denique de futuro disserunt. Quot rationibus Scriptura de Deo loquatur. Cap. 1. Quatuor significationibus Scriptura de Deo loquitur. 1 Aut enim essentiam eius significat, quam Latine et Substantiam nuncupamus, ut est: Ego sum qui sum. 2 Aut personas, vel secundum Graecos substentias, ut est: Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et Spiritus sancti. 3 Aut operationem, ut scriptum est: Secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et sedere faciens ad


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quia Dii multi, et domini multi, et, Dii estis, et filii excelsi omnes. Reliqua vero sex, nunquam nisi de Deo. dicuntur De Deo haec verba significant, non quod est, sed quia est. Quid enim sit Deus, comprehendi non potest. Quibus modis Deus consequenter significetur. Cum personas, aut operationem, aut collationem eius ad creaturas Scriptura exponit. Nam et cum nominat patrem. licet primus auditus generantem significet: consequenter tamen intelligimus Deum: similiter et quando nominat Filium, vel Spiritum sanctum. Et cum dicit, Omnipotens, licet operationem eius


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a mortalibus nequeat; principaliter sonet, et ex collatione nostra, id quod non sumus, ei qui nos fecit, adsignet: consequenter tamen intelligimus Deum. De significationibus Trinitatis. Cap. III. Duobus modis personas sive subsistentias divinitatis Scriptura significat: principaliter et consequenter. Principaliter, ut cum dicitur: Pater, Filius, Spiritus S. Consequenter per ea, quibus significatur essentia, aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam: et cum dieo,


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme Doctrinam de eorum vita complecteris. 4 Cognomen solent Hebraei plerunque addito nomine patris, aut etiam aut exprimere. Aliquando tamen etiam loci, aut tribus, aut familiae addunt, sicut et Graeci: ut David filius Isai Bethlehemitae, aut Ephratei, de tribu Iuda. Sic et Graeci personas circumscribunt. 5 Multa sunt in Sacris literis nomina Dei, sed pleraque omnia et ad homines perspicientia, seu declarantia, qualem se Deus agnosci haberique ab hominibus velit. Sic dicitur El robustus, Sadai sufficientia, aut (sicut ipsemet declarat Abraamo) merces copiosa


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

superfluum esset. Monebo igitur tantum quaedam de figuratis locutionibus, idque minus notis Latinis auribus. 3 Requirit sane haec lingua, sicut aliae, ut verbis personalibus praeponatur nominativus eiusdem numeri ac personae: sed contra mira est licentia subito mutandi numeros ac personas: ut eadem vel persona, vel eius motus aut actio, iam in prima, iam in secunda aut tertia persona, iam in singulari, iam in plurali proponantur. Genes. 1, Faciamus hominem. et: Dominentur piscibus maris. Psal. 2, Fremuerunt gentes, Disrumpamus vincula eorum, Rex meus es tu,


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

et praedicabo. 4 Cum Hebraei verbum sine subiecto ponunt, tum generaliter ad quoslibet extendunt rem eam, de qua agitur, et tunc commode verba activa in passiva resolvi possunt. Rom. 7, Ego venditus sum sub peccatum. 5 Hebraei igitur plurimum non variata sententia mutant personas, numeros, tempora, et modos. Levit. 25, Et cum vendideris venditionem proximo tuo, aut emeris a populari tuo. Gal. 4, Misit Deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem. Abba pater. Quare non amplius es servus, sed filius. Gal. [4], Vos spirituales restituite talem, considerans,


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 928 | Paragraph | SubSect | Section]

Primum, propter incertitudinem aut casuum, aut numerorum, aut temporum, aut modorum, aut suppositorum. Nam incertum esse solet, ad quod antecedens, aut ad quam rem demonstratam sit relata dictio, aut qualis sit, a quo verbo aut nomine cadat. Frequenter enim contingit, diversos casus et numeros, personas, tempora et modos, atque adeo etiam diversas dictiones eisdem syllabis scribi, et literis: et ex horum omnium occasione in Scripturis interpretandis error contingit, cum intelligitur casus pro casu, genus pro genere, alia persona pro alia, tempus pro tempore, alius modus pro alio, numerus


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 990 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vocantur passim in sacris Literis. Per se igitur ac veluti ratione essentiae erant idola, ratione accidentis erga Iudaeos erant eorum Dii, ex quibus prorsus pendebant, ideoque dicuntur fuisse ipsorum oculorum: ratione Dei erant abominationes. Ita videmus confluere orationem ex vocabulis diversas personas spectantibus, et in unica re ratione alius personae substantia, et aliorum respectu alia atque alia accidentia considerari possunt ac debent, ad hoc, ut ad verum sensum perveniamus. Cognata hisce est Regula supra in Synecdoche aut Metony. recitata: Laudantur interdum aut


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 993 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

speciem ipsius in monte Synai visam exprimunt. Haec contraria scribendi et loquendi consuetudo perinde est, ac si pictor vel veteres historias factaque pingendo, sui temporis species, vestes et arma illis induat: vel contra novas aut futuras pingendo, veteribus vestimentorum formis et armis personas ornet. Huc referri posset ἀνακεϕαλαίωσις, recapitulatio, cum nova aliqua narraturi priora aut vetera repetunt: de qua forte aliquid in capite de Narrationibus dicetur. DE NARRATIONIBUS.


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad efficaciam sermonis illud quoque valde apte referri potest, quod cum Scriptura de doctrina Christiana, aut etiam virtutibus vel vitiis hominum, poenisque aut beneficiis Dei disserit, valde crebro illam revera generalem thesin ad dicentem aut auditores alligat. Omnia enim vividiora sunt, cum ad personas, et quasi praesentem operosumque actum applicantur. Omnia etiam magis movent, cum nostra fiunt, nobisque applicata, et (ut ita dicam) nostram cutem attingere videntur: sicut solent praecipere Rhetores,


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

ratio etiam est causa, quare poetae et historici efficacius videantur docere, quam philosophi: quorum disputationes quia sunt generales, putantur esse quietiores, et quasi dormitantes, aut mortuae. Non solum autem suas generales disputationes Scriptura efficaciae huius gratia ad personas applicat, idque vel ad loquentes, vel audientes, aut utrosque simul: sed etiam unum aliquem singularem, quasi iam coram adstantem: ut sic singuli ad se sensum applicent, seu singulae illam separatim compellatam personam subeant, aut cogitatione quasi induant, et in se recipiant. omnia enim


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ad nullum principium, medium aut finem temporis alligatus sit, ut qui fuerit aeternus, cuique sint mille anni ut dies unus. Sic verbum Creavit, significat non tantum fecit, sed et ex nihilo fecit, perfecte fecit, simulque omnipotentiam suam in eo opere ostendit. Vox Deus, unam essentiam, tres personas ac eius proprietates complectitur: caelum et terra complectuntur omnia adiuncta, quae licet prima die non sunt plane effecta, in materia tamen ac potentia aderant. Saepe quoque singulae sententiae aliis aut verbo aut participio, aut nomine aliquo inseruntur, ac veluti


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

hasce quinque commoditates aut compendia in discendo etiam alia non pauca, quibus scholastica Theologiae tractatio prae Ecclesiastica aut concionatoria maximo cum auditoris fructu excellit. Ne quis autem haec aliorsum ac dicuntur, accipiat, sciat me ipsa docendi genera non autem personas ac doctores conferre: multo etiam minus Ecclesiasticam dicendi docendique rationem vituperare, quae suas amplissimas laudes, nunc ob angustiam temporis reticendas habet. Necesse est enim, eam ob auditorum ruditatem, talem (ut supra ostendimus) non aliam esse ac fieri: idque adeo, ut si


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare manifestum est, sicut non iudicabimus Deum eos coniungere, quos Ecclesia iuxta temporis qualitatem rationabiliter non iudicat coniungibiles, licet hoc idem alio tempore ante et prius rationabile iudicaverit, ut de prohibitione usque ad septimum gradum, licet etiam circa ipsas personas et qualitatem ipsarum nihil sit innovatum: sic et iudicamus Deum per praecepta aliquando data non aliud praecipere velle, quam quod. Ecclesia iuxta temporis conditiones rationabile iudicaverit verbo vel opere. Forte cogitatis, in his dictis meis hoc dubium remanere, ex quo


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.