Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: versus

Your search found 493 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-28:


2. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta portum quandam cathenam mire grossitiei ex tredecim tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius


3. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius ingenti gaudio compulsi sunt custodire.


4. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti utique putant per portum spaciari, sed cathena non permittit, nimio dolore comprimuntur. Cupiunt intentum suum efficacitati adimplere, sed dum quadam die, sexto dicti mensis Septembris memoratus Capitaneus clasium obsedentium Iadram versus cathenam cum duabus suis galeis mirifice ornatis se direxit, quam conatus est infringere, clangit altior nola S. Chrysogoni, que ad stornium. Iuuenes et mediocres in multa animositate cordis induunt lucentia arma, ad fretum portus se disponunt, ut defensent cathenam. Ibi


5. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

mirificę exaltationi Sanctę crucis deuotissime decantat, obsidium equoris et cuneus ille in Nonę ciuitate collocatus, qui erat equitum trecentorum et peditum octingentorum ex tota Italia congregatorum, iuxta ecclesiam S. Chrysogoni de fonte fixum construere ceperunt habitaculum versus vrbem et ibi confecerunt contra ciuitatem eorum quam Italici et Longobardi bastidam, Dalmatici et Croati sticatum appellare consueuerunt. Longitudo vero ipsius bastide erat quantum ianua magistra Iadrę ab ecclesia S. Viti recta linea procedendo distat et amplitudo eiusdem quantum


6. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium, qui in dicto castro extiterant, in quo erant viri electi fere sexingenti, inter quos mutuo elegerunt centum et triginta pugillatores excellentiores et probiores aliis, assummunt magno loricas gaudio, cingunt se frameis atque caput tegunt casside et versus inimicos audacter se dirrigunt in multa animositate cordis. Quos Veneti audiunt et gressus eorum sentiunt, parant se ad pugnam. Nunc isti, nunc illi crebra iacula iactant et tela, multi ex Venetis recedunt sauciati, tandem partes vicissim se miscuunt, fit sonitus ensium et tumultus vocum.


7. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicorum iactabat, reliquas vero causa prolixitatis relinquo. Quadam igitur nocte caliginosa in quatuordecimis Kalendas Nouembris mensis ille frater Marinus Minorum ordinis a Magnificentia regali cum prosperitatis augmento est reuersus et Iadram peruenit referens gratiam domini naturalis versus Iadertinos taliter donasse et tanta affectione dilexisse non ut herus, sed discretus pater filium. Et super hiis idem frater Marinus pro parte regis ipsis Iadertinis paginam sua secreta munitam impressione reportauit continentem in effectu, qualiter ipse rex reputat


8. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

monte Sanctorum Cosmę et Damiani ad insulas, vbi nunc cęnobium tenetur, sibi locarunt statum eorumque lembos sub ipso oppido violento lacerto subducere compelluntur. Ad quos galeę Venetorum accedere nequaquam valuerunt. Sed viri inde in terram descendentes versus lembos se disponunt conantes ipsos abstrahere et ex oppido ipsi Iadertini eosdem tuentes. Sic isti, sic illi grauissimos tollerant iactus. Denique Iadertini lassati ipsos lembos reliquerunt, quos aduersarii in mari adduxerunt, tres in sui vsum conuerterunt, vnam et vltimam igni tradiderunt,


9. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

partes, ad quod Iadertini aquiescere non curarunt Existente sole immediate subsequentis diei in medio polo, egregius Delphinus, naturalis dominus Vienensis, qui arcta sanguinis affinitate dicto Lodouico regi fuerat alligatus, cum duabus suis galleis congruenter apparatis, cum quibus versus partes Turchenas cupiebat transfretare, eo quod iussu apostolico erat dux et capitaneus exercitus Christianę gentis, et ad sticatum Venetorum applicauit et ibidem cum Venetis in multorum prolatione sermonum fertur protexisse. Sed ea, que mutuo contulerunt, iudicio lectoris disposuimus


10. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

dicti castri mane mandauit. Clarescenteque die, hoc est secundo Idus Decembris, dicti Veneti parauerunt se ad pugnam et etiam ex opposito aduersarii ordinant acies. Hii, qui ex parte Venetorum affuerant, cingunt quaque ipsum oppidum, iactant missilia, dirigunt se versus menia eiusdem, grande damnum inferunt obstantibus. Adulatoriis sermonibus ac fictitiis ac instabilibus pollicitationibus spondent, ut castrum liberum relinquatur. Ad quas ipsi Iadertini nequaquam adhibent fidem, sed ipsos cum crebrorum percusione saxorum ac sagittarum in


11. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quanto Veneti supereminentiorem assequntur prosperitatem, tanto ipsi asperius contra hostes acuunt vires. Custodes spargunt nocte arctius, ne victus prebeatur inimicis. Sed ut ipsis leuior habeatur custodia, alium sticatum vltra portum Iadrę extensum ab ecclesia Sancti Petri versus ecclesiam Sancti Ioannis siti ad puntam procedendo a parte transuersali plage, quem vigesimo pręfati mensis die fabricare inchoauerunt. In quo duos trabuchos confecerunt, qui vrbem aduersariorum teterrime deuastabant, vnum quidem situm ex austro,


12. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

fabricari quandam cathenam tignorum similis confectionis prioris, sed compositionis debilioris. Qua expleta, ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna


13. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna gallea, in qua constructa erant eminentissima propugnacula, ad dictum Venetorum maranum, locatum in dicta valle S. Iacobi, audacter


14. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini, indictione, quibus superius descripsimus, Veneti, qui cunctas suas vires eructant in hostes, clam due lembulos igne accensos a fretu ecclesię S. Petri fabricati vltra portum cum rabioso flatu venti septentrionalis, qui eadem nocte afflauerat, versus classes inimicorum penes vrbem impulerunt. Quibus aduersarii austerrime aduersantes, cum ipsorum actum detexissent, ut Venetorum delerent intentum, et ipsos lembulos lympha offuscauerunt suosque anquiromagos fortiori ceperunt studio custodire. Sequenti


15. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

cum nouem galleis mirabiliter pręparatis, quarum sex erant tabulis tectę, prout superius expressimus, ac cum quadam turre lignea operata fabricatione in quodam carabo lato fere cubitorum octo, quam Italici burgum seu plathum vocant Mantuanum, pręfixa versus cathenam ad infringendam ipsam se direxit. Quę quidem turris in ipso platho fabricata huius compositionis extitit confecta, nam ipsa turris a planta eiusdem usque ad cacumen commensurando erat longitudo passuum plurium quatuor et quatuor propugnaculorum cum pauimento, vbi


16. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

ac cum aduersariis austerrime certantes. Quos Iadertini ita fortissime plaga percusserunt, quod ibi plurimi naturę debitum persoluerent. Quorum maleficorum carcerationes ipsi Veneti penitus ignorabant. Tunc quidem omnes Venetorum galleę, que sursum tecte fuerant, versus galleas inimicorum rogum porrigunt, ut consuptę nihil damni patiantur. Extitit tunc ibidem pestifer defectus Venetorum. Opponunt se anquiromagi Venetorum, sępissimis mutatim sauciis, inficiunt Iadertinos. Fit murmur, iactus lapidum, fit etiam vtrarumque partium crebris emmissio


17. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

ibidem extitit agon occasione angromagorum Iadrę et taliter Venetis solutis, quod materiam pugnandi sanctam non habuerunt vlterius de abstractione clasium et ipsarum crematione. Et cum Veneti ipsas Iadertinorum galleas in sui vsum conuertere non valuerunt, versus quandam classem, de qua superius propalauimus, remigauerunt. Et ibi sponte Iadertini propter discriminosum eorum certamen consentierunt ipsam ab eorum portu auferre. Amisit itaque idem Capitaneus Petrus Cifranus et alter bastide, Marcus Iustiniano gentis eorum plusquam centum. Ex


18. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

quę nunc viriliter captata est. Illi autem putantes, quod aliquis occupasset aliquam ex turribus Iadrę eorum nomine accelerauerunt nec dato responso ad sticatum ibidemque exposuerunt sicut putauerant intellexisse. Omnes iussu capitanei de bastida insurgunt ad arma, festinanter versus vrbem se dirigunt cum scalis inspicientes, que illarum esset turris, quę capta putabatur, nec inueniebant. Tunc Iadertini, cum hostem sentiunt prope ciuitatem appropinquare, super muros ascendunt, multo cruore Venetos vulnerant, qui ibidem plurimi semiuiui relicti sunt, quod


19. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in terra propugnacula. Iubent tertio Idus Aprilis vltraquam quinquaginta plathos Mantuanos in obsessum ciuitatis peruenire. Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. Quorum versutias ac dolositates hostes intelligentes, constantiores in regis fidelitate permanebant. Nam illa edificia erant


20. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

cum pontibus a parte magni castri imperauit statuere, aliam ex boreali plaga ianuę S. Demetrii iuxta portum, tertiam penes ianuam portus S. Marię et vltimam in arsanam. Cęterum vnum ex prenominatis plathis cum ponte ad portunculam ex parte boreali vrbis sitam iussit pugnare, alium versus ianuam Campi vocatam et medium ipsum iuxta angulum boreale ciuitatis prope monasterium dominarum S. Nicolai mandauit altercari. Reliqui vero plathi cum pontibus siqui aptius potuerunt, commodiorem sibi eligerent locum ad inferendam inimicis asperiorem pugnam et molestiam, et cum omnibus


21. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

giraculorum, arcuum et spingardarum ac aliarum specierum bellicorum armorum in hostes prosiliebant et aliqui lare ianuas cunctas, que erant intrinsecus cementato muro suffulto, cremare frequentabant. Et in tantum pontes magnarum classium et aliquorum plathorum penes littus versus męnia se adheserant, quod eorum pontes, scilicet nauium, altitudinem Iadertinorum edificiorum excedebant, que erant mensure vltra passus duodecim. Quibus Iadertini inspectis non territi valde sunt, sed in multa animositate vultu iocundo ad eorum tuendam patriam viriliter super sua ascendunt


22. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

certabant partes. Sed Spiritus S. virtute mirabiliter obiiciebant nec reliquos sinebant ire męnia violare. Extitit adhuc impius agon ad particulam borealem vrbis Iadre, vbi unus ex plathis cum ponte bellum exercebat. Veneti facibus accensis, omni abiecta formidine, versus ipsum hostiolum causa id igne consumere sepius se disponebant. Quos hostes ita viriliter flagelarunt, quod quamplures absque spiritu in campum se prostrabant. Ex Iadertinis et ibidem multi arduis vulneribus sunt occupati, sed alii eorum supplebant defectum, licet pauci. Altercantur etiam


23. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

septem machine Iadertinorum in hostes, sed laudabilius tangunt inimicos, testimonium reddebatur solum ex trabuchorum tactu. Hoc die plures quam sexaginta ex Uenetorum turba ad superna conuolasse dicuntur et quanto ipsum certamen versus solis occasum procedebat, tanto Veneti maiorem sustinebant conflictum et, cum iam sol minabatur suam lucem claudere, illa maior compacta pugna, de qua iam sepius est in presenti sarcasmos memoratum, cepisset clangere dehortando hostes, omnes aduersarii Iadertinorum fessi et nimio labore


24. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

curamus. Iadertini robustiores efficiuntur, suas probitates coram exercitu illo innumerabili experiuntur. Nam quodam die octauodecimo Iunii quidam ex Iadrensibus armis confibulati penes contra ciuitatem se direxerunt ipsosque ad pugnam ceperunt prouocare. At illi exeunt ex sticato, versus aduersarios concurrunt mixtimque partes certant et, nisi tunc Ungarorum quedam particula, que in ciuitatem Iadre causa recreationis uenerat, suis presidium intulisset, quia celeriter illuc equitauerunt, copiosa gens ex Iadertinorum parte defecisset. Sed quamplures ex Uenetis morti traditi,


25. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ipsius defensionem plusquam sexdecim milia pugiles. Resonat mandato regio tubicula pedestris per urbem, insurgunt Iadertini alacriter, induunt bellica arma, plusquam tria milia hominum cum eorum edificiis precedente vexillo S. Martyris Grisogoni, eorum patroni. Audacter versus bastidam se dirrigunt, in quorum comitiua fere quinquaginta erant Ungari. Reliquę vero acies equitum ipsam contra ciuitatem arctissime cinxerunt. Quibus penes ipsam applicatis, aliqui eius murum absque pauore in ruinam student euertere, aliqui procurant eorum edificia


26. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

quod eidem illi barones, illi regis, patefecerant, cepit suos hortari pugillatores. Et sic iussu capitanei grandis copia virorum ab ipso hostio sticati nimia festinatione est egressa et aliqui sponte per murum eiusdem, quia erat minime altitudinis, fere bini passus, in terram se precipitabant et versus Iadertinos se disponebant. Nullus coadiutor Iadrę eis obstare nititur. Lucide conspicit rex et tota eius turba, nemini imperat ex suis illis fidelibus Iadertinis guttam suffragii prestare, speculatur uniuersus exercitus armis fulgidis decoratus. Nemo properat ipsis succurrere, tanta


27. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

necnon Stephani, Bosnensis bani, Belialis alumni, in multa stupefactione cordis commouentur, amittunt vires, nesciunt quo pergant, cruorem in se non sentiunt et tanto merore punguntur, quod plurimi ciuitatem ingredientes quasi semiuiui comperti sunt. Ipseque multitudinis cuneus Uenetorum versus cattos machinasque et alia Ungarorum et Bosnensium tegimmenta accelerant, student eas frequenter cremare septemque trabuchos ac quatuor spingardos in conspectu regis totiusque suę inumerabilis potentię, quos in obsessum bastidę iussu regio erexerant, nullo precincti timore incenderunt et,


28. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

cunneo obsessum firmant plusquam sexcenti pugilles et, dum ipsi pugillatores festinabantur transfretare ad locum, iuxta cantum vesperorum eiusdem diei tubicen latenter submisso sono per vicos urbis titubat, ne strepitum sentiant inimici, imperatoque fidelibus ciuibus, ut arma amiciant, versus valuas migrantes properent, et ibidem confestim plusquam quadringenti uiri bellicosi cumulantur ciuitatemque egrediuntur et ad illas duas machinas penes fabricam S. Mathei constructas, quas superius patefecimus, suos gressus festinanter dirrigunt. Ibidem


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.