Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: utilitatis

Your search found 98 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 28-34:


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum,


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet,


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est, nec fortes uiros decet aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane testantur morum eius gentis periti meliorem ac sapientiorem, et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit,


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.