Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propositum

Your search found 332 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 15-22:


15. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

magisque minutis rebus, de quibus a turba secreti cum sapientibus disserendum esset — sed secundum pinguiorem crassioremque rationem, quae etiam in populo non ignaua possit uersari. Est enim propositum nostrum praecepta tradere, quibus, ut ceteris perturbationibus, ita et consolatione, quando res postulabit, auditoris animum afficere possimus, ac laborantibus succurrere eorumque aegritudinem quam commodissime leuare.


16. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad haec singula facilem nobis forsan aditum consolationis definitio praestabit. Proinde primum quid ipsa sit consolatio uideamus. Est igitur consolatio (quatenus ad propositum negotium spectat) amicis dictis uel factis maerentis animi refocillatio quaedam. Maeret autem animus praesentis mali opinione: praesentis, inquam, non re tantum uerum


17. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed in re aperta sine uitio immorari non potest. Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam praesens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. Ad alia ergo, quae magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista aegritudo mortalium pectora perturbet, consideremus. I 4 Qui facilius et qui


18. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sciant. Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrae omnes?


19. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

subtiliora dialectica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est praesentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum satis idonea, ad quod propositum praesens iste labor noster pergit. Hi sunt igitur loci praecipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quae mitigare anxietates molestiasque animi ualent.


20. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

rationem non posse a consolatore praecipue post acceptum damnum adhiberi quandoquidem illum, qui iacturam est passurus, ea multo ante ratione se ita comparasse oportet ut, cum aduersa euenerint, non ueniant insperata. Nostrum autem propositum est non ea presidia praestare quibus homo munitus omnia fortunae tela constanti animo ualeret excipere; nam id alterius est negotii alteriusque considerationis. Non hoc ergo in hoc opere curamus, uerum illud dumtaxat, quo


21. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

consequar et obtineam? Viuat unusquisque, ualeat, habeat, me maledictis, me iniuriis, me flagellis, me gladiis impetat, loquatur, faciat, comminiscatur quicquid uult; ego tamen propositum meum sequar, nemo me ab eo absterrebit, nemo retardabit, nemo reuocabit. Velatis oculis, adoperto capite, auribus obturatis, scissa ueste, immo, si opus


22. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Velatis oculis, adoperto capite, auribus obturatis, scissa ueste, immo, si opus est, et corpore, uel per sentes, spinas, flumina, ignes, per medios gladios nihilominus transibo. Nullus mihi propositum praemium praeripere poterit, nullus adimere. Video negotiatores per tot et maris et terrae, fluminum, tempestatum, latronum, piratarum, aestuum, imbrium pericula ad


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.