Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propositum

Your search found 332 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 279-285:


279. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

agendam satis est, non ut nostris praeceptis egeant. Neque vero de iis quidquam dicturus sum qui seu nimio litterarum amore (quamquam hi paucissimi, proh dolor! et fuerint, et vero futuri sint) seu negotiorum incertitudinem pertaesi ad otium sapientiae confugerunt: istis propositum suum persequi satis est, nec ultra indigent. Nobis contentio, nobis labor paratur quibus et rempublicam capessere neque iis, quibus reguntur universi, moribus vitam agere est constitutum. Invidos popularium oculos satis per hoc in nos convertimus quod prorsus


280. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

contemptor legum, patriae inimicus habetur, ni suam vivendi rationem sic instituat ut "frons" (quod ait Seneca) "populo conveniat, intus omnia sint dissimilia." Sen. Ep. 1,5,2 Quod nobis in praesens propositum est ut post explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in


281. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vitiis, sive domestica sive sit peregrina, crebris dehortari sermonibus utile fuerit ut, quemadmodum vitae societatem recepit, ita normam quoque vivendi viri (ut sapientissime Plutarchus monuit) amplectatur. Iam maximam, quoad fieri potest, vitae consensionem ut suadeam, propositum non admittit, quippe id alioquin pernecessarium est et esse habetur solentque prudentes viri, ut facilius id assequantur, in levioribus quibusdam mulieri concedere, quae tamen suae in uxorem auctoritati nihil officiant. Id tantum monere me omnino oportet ut, quantum


282. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

moris fastidiosos unquam demonstremus. Hinc coetus et convivia quaeque alia a nostrae condicionis hominibus frequentari viderimus ne nos quidem prorsus oportet aspernari. Sed quod ad convivia attinet, id potissimum quaeri solet: quid tum faciendum sit cum aut vino obrui contra propositum nostrum, aut praesentium omnium indignationem, popularium autem invidiam subire oportet? Fateor equidem nos occasiones eius modi pro facultate vitare oportere; quod si autem fortasse accidat ut abesse nobis non sit integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis


283. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae eosdem articulos Tergesto per Labacum, et viam Metlicensem Carlostadium devehere sibi praefixit. Cum via haec majori ex parte per Comitatum Zagrabiensem decurrat, ille vero nullum prorsus beneficium ex illa habere possit, imo a contrario, si societati illi propositum suum succedat, tota via Carolina, et copiosus, qui se juxta eam sub unica procurandae sibi e beneficio vecturisationis subsistentiae confidentia defixit, populus uno ictu ruinaretur, non videtur comitatus ille ad viam hanc


284. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

specifico exhiberi debeant, honoris testificationes determinare infra sphaeram Legislationis esse videtur. Reliquendum est genio nationali, qui si citius eo inclinaverit, ut par ipsis cum nobilibus honor exhibeatur, lex etiam citius propositum effectum producet. Erunt fortasse, qui Magnates et Nobiles ad suscipiendum hoc vitae institutum diserta lege animandos esse existiment; verum id spiritui Constitutionis nostrae repugnat, et sinistrum pro ipso commercio effectum producere


285. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

cassae hujus onera ad instantaneam, ut §-pho 129. projecti hujus proposuimus, rami Érsekujváriensis restaurationem et aliquot Tibisci gyrorum transsectionem, procurandam; successive item, ut §-pho 105. propositum est, plebis ab onere gratuitorum laborum immunitatem; denique si ad frequentes complurium comitatuum recursus, quibus jam unius fluvii exundationibus obviari, jam alterius cursum regulari, jam hoc vel illud vastius stagnum exsiccari,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.