Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: iussis

Your search found 77 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-35:


32. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite, inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur. Hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam.


33. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis uoluptatibus prone propenseque blanditur. Ratio autem Euristei, hoc est, Dei iussis obtemperans, transferre nititur corpus nostrum de uitio ad uirtutem, sicut taurus iste de Creta transuectus est ad Peloponessum. Cumque de male ad bonum transitum fecerimus, tunc recte nos ipsos offerimus Deo, quemadmodum Hercules cum tauro obtulisse se dicitur


34. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo


35. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur consilio, non diuino. Nostris ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita et sponte aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris Dei iudicia Deique consilia humanis esse certiora et homines quidem falli decipique posse, Deum nequaquam. POETA: Ita est


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.