Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: gratiam

Your search found 821 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 279-307:


279. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 416 | Paragraph | Section]

Vincula, alapas, probra, sputa, flagella, spinarum aculeos, arundinis ictus, felis pocula, clauos denique et lanceam et per uerberum uulnerumque tormenta mortem ipsam subire dignatus est, ut nos, per peccatum alienatos, per corporis sui sacrificium Deo Patri reconciliaret et in gratiam, quam nobis olim interdictam dolebamus, restitueret. Eramus enim filii irę, et per Christum facti sumus filii Dei. Ab inferis reuocati fuimus ad paradisum, de potestate diaboli redempti beatorum spirituum coepimus esse consortes et, qui de


280. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęsierunt — inquit — eum apprehendere, et exiuit de manibus eorum. Teneri igitur non potuit, nisi cum ipse uoluit. Nemo autem potest tenere Iesum odii facibus ardens. Iccirco est scriptum: Resistit Deus superbis, humilibus autem dat gratiam. Hęc aperte quidem in eum machinabantur, nonnulla autem dolo et simulatione tentantes, ut, siquid a Lege diuersum pręferret, ueluti prophanum accusarent uel, si omnia efficere nollet, quę ipsi exigerent, eum, quasi qui non posset, infirmitatis arguerent.


281. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non tam unguenta redolere, sed, quod multo suauius est, sanctitatem coepit facta Christi discipula, quę serua fuerat diaboli. Et, si tanta peccatrix, dum eam poenitet, ad tantam euecta est gratiam, nemo de Dei miseratione desperet. Iudas uero apostolus cognomento Schariotes: Quare — inquit — hoc unguentum non ueniit trecentis denariis et datum est egenis? Dixit autem hoc — ut Euangelista ait — non quia de egenis


282. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui iudicat* me, Dominus est. Non enim sufficit nostra emundatio, id est a peccatis abstinentia; nisi Christi meritum accesserit, cęleste regnum ingredi non merebimur. Tunc ergo Iesus pedes nostros lauat, cum per passionis suę gratiam nos de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non


283. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

et, quod orauerit, impetret statim. Vnde sequitur: Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Conuersus utique ad poenitentiam confirma cęteros, quorum eris princeps, ut per te confirmati in proposito fidei perseuerent, cum te post tam grande crimen in gratiam receptum uiderint. Petrus autem, cum pro se Dominum orasse audisset, charitatis eius ardore accensus plus pręsumere coepit, quam per se poterat pręstare. Domine — inquit — tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. At ille (ut


284. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

terrenę uanitatis syndone ad Ecclesiam confugiunt; uos fugientes persequimini, uos eos, quantum in uobis est, illi seruire uetatis, qui Filio suo unigenito non pepercit, ut uobis parceret, morti eum obtulit, ut uobis uitam donaret. Hancne tanto benefactori uestro rependitis gratiam, ut ab Ecclesię limine arceatis filios uestros, in qua diuino addicti cultui Deum laudent ab omni iniuria securi, ab omni terrenarum rerum solicitudine soluti? Quid, quęso, faceretis, si pro Christi nomine ad martyrium, ad subeunda tormenta, ad mortem patiendam euntes


285. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

ad subeunda tormenta, ad mortem patiendam euntes cerneretis? Totis, ut equidem reor, uiribus adnixi, ne id facerent, inhiberetis, obliti tantorum in uos beneficiorum, cuius unius dono et ipsi geniti estis et filios suscepistis. Cunque sub maledicto Legis essetis, per Euangelii gratiam uos liberauit, liberatos alit, tuetur, sustentat, ad cęleste regnum possidendum large liberaliterque inuitat. Quisquis igitur filium suum a proposito monachalis professionis auerterit, ipse se Deo, terrę cęlique Domino, a quo omnia bona accepit, aduersarium


286. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

Pilato, coram Herode, quocunque Christus ducitur, impiissimi homines eum sequuntur et accusant, donec reum peragant. Accusari autem se patitur innocens Dominus, ut nostram, qui peccauimus, fragilitatem excuset et excusatos Deo Patri reconciliet ad gratiam, quam amisimus, recuperandam. Herodes autem incredulus eorum, quę de Iesu audierat, et simul accusantium stimulis incitatus, spreuit eum cum suo exercitu. Tales enim serui, qualis dominus. Et ludibrii probrique causa ueste alba induit illum atque ita


287. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens itaque, non inuitus hominem assumis, passionibus te offers, morti te subiicis. Nihil est tua pietate maius, nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad uitam. Mors autem nostra, si pro tui nominis gloria est


288. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

inestimabili salutem non parendo. De tua tamen bonitate confisi ad te confugimus, tuam misericordiam imploramus. Ignosce confitentibus, dimitte supplicantibus et, qui pro peccatis nostris mortem pati uoluisti, eadem pietate suscipe poenitentes et gratiam facere dignare ante te humiliatis, fragilitatis humanę memor, quę nisi tua ope sustentetur, labatur et corruat necesse est. Sed iam redeat, unde digressa est, oratio! Mori debet — inquiunt — quia se Filium Dei fecit.


289. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 500 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed tamen dolemus, clementissime Domine, quod tibi tantę acerbitatis tantique cruciatus causa fuerimus quodque post acceptum etiam beneficium tibi peccare non cessamus. At tu, fragilitatis nostrę memor, ignosce confitentibus, imbecilles adiuua, dimitte, quod peccauimus, et da gratiam, ne peccemus, sed illa constanter assidueque agamus, quę tuę placita sunt maiestati, ut, qui passionum tuarum, quas pro nobis ultro subire uoluisti, memoriam facimus, tuę quoque resurrectionis gloriam consequamur. Post centurionis confessionem subdit Euangelista


290. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

prę se tulerint, nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores. His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea q


291. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

In Exodo populus Deum de monte Synai loquentem auditurus uestimenta sua lauare iubetur. In Leuitico Moyses et Aaron, priusquam ingrediantur tectum foederis ad altareque accedant, implerunt labrum aqua, ut ea suas filiorumque manus ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę **corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita et nos, qui in Adam ex tactu uetitę


292. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

propheta, ut ostenderet animas hoc cibo digne nutritas candorem consecuturas angelicę puritatis. Cęterum sitientes, id est cupidos salutis, uenire ad aquas iubet, quia, qui c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad baptismi gratiam accedunt. Quod per eundem prophetam est prędictum, ubi ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis?


293. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in cęlo. Quęramus, si


294. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt deorum, immo demoniorum. Ad hos itaque spectat, quod alibi ad Christum dicere uidetur propheta: Laudabunt opera tua, et potentiam tuam pręnunciabunt. Magnificentiam maiestatis tuę et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et hoc quidem per gratiam Christi et Spiritus Sancti donum. Ideoque alibi ait: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Quod Esaias admirans: Quam pulchri — inquit — super montes pedes annunciantis et prędicantis pacem, annunciantis bonum,


295. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

obliuione deleatur. Sed nequaquam efficere potuerunt, quod statuerant, et omnis conatus eorum uersus est in contrarium. Quanto enim illi increduli magis cędibus grassabantur, tanto credentium numerus magis crescebat. Vnus occidebatur, et plurimi ad Christum conuersi baptismi gratiam sibi postulabant, non interfectorum sanguine territi, sed ad eadem pro Christo sustinenda supplicia magis animati. Eo demum res peruenit, ut etiam ipsi Cęsares, quibus propositum fuit persequi Christianos usque ad internitionem, mutatis mentibus susceperint


296. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

habet, qui in Scripturis diuinis non litteram, quę occidit, sequitur, sed spiritum, qui uiuificat. Nam in columbę specie Spiritus Sanctus apparuit, dum Iesus baptizatur. De hac amica Salomon in Prouerbiis meminit, cum ait: Mulier gratiosa inueniet gloriam. Gratiam enim Domini in pręsenti seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne


297. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen ei offerre non possumus, nisi amoto malicię lapide, ut fracta cordis duritia mollescamus ad poenitentiam peccatorum, ut euulsa nequitię segete sementis bonę fructus succrescat. Contritionem cordis tui cum respexerit Deus, tunc animum tuum erriget ad spem salutis et simul gratiam conferet, ut per uiam ingrediaris illorum operum, quę te in consortium sustollere queant angelorum. Vnde *corr. ex Luce **corr. ex letabitur ***corr. ex sanctę Mattheus:


298. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

ut saluti legentium consulamus. Exi, peccator, de monumento scelerum tuorum cum timore diuinę iustitię et cum gaudio simul, hoc est, cum spe misericordię. Discipulo Christi, idoneo Dei sacerdoti, nuncia et confitere delicta, quibus Deum offendisti, ut ueniam inuenias et in Dei gratiam restitutus ipsum, cui peccasse te poenitet, uidere merearis. Non ideo confitemur, ut Deus crimina nostra cognoscat — nuda enim et aperta cuncta sunt oculis eius — sed ut misericordiam impetremus, cum scriptum sit: Dic tu prior iniquitates tuas, ut


299. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuentis Domini. Vis et tu ad Saluatorem mundi accedere, mulierum istarum gesta emulare. Quęrentes Dominum gerebant aromata. Tu quoque cum odore uirtutum quęre illum. Tenuerunt pedes eius, et tu humilitatem cordis conserua. Superbis enim resistit Deus, et humilibus dat gratiam. Adorauerunt eum. Tu quoque eum adoras, si mandatis eius obtemperas. Qui diligit me — inquit — mandata mea seruat. Mentitur, qui se Deum diligere dicit, et iussa eius exequi negligit. Qui autem non diligit et adorat, irrisor est, non adorator.


300. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

quare Petro Quęstio datus est apostolorum principatus? Ob hoc, ut ego arbitror, ut discamus deferre senectuti et eorum, a quibus iniuriam accepimus, post reconciliationem offensę obliuisci atque erga illum, cui redire nobiscum in gratiam libuit, officio fungi benignitatis. Quia ergo Petrus reliquos apostolos pręcesserat ętate et negationis culpam poenitentię lachrymis aboleuerat, obtinuit sacerdotii principatum, ut et senior honoraretur et, qui de peccato doluerat, ex isto indultę sibi uenię signo


301. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

alibi dixerat: Pater maior est me. Cęterum secundum illud, quod ait: Ego et Pater unum sumus, aliter erit exponendum. Ascendo ad Patrem meum, cuius ego per naturam Filius sum, et Patrem uestrum, cuius uos filii estis per gratiam, Deum meum, cuius ego Verbum sum, per quod facta sunt omnia, Deum uestrum, a quo et uos per me facti estis et ad beatitudinem cęlestem destinati. Ad eum ascendo humanitate uelatus, a quo nunquam separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non


302. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

nolle credere, quanto plura sui erroris experti sunt argumenta. Quotidie legunt, quę sibi de Messia futuro dicta sunt a prophetis, et eadem secundum Euangelistas in Christo crucifixo impleta fuisse cernunt, et tamen inclinari nulla ratione queunt,* ut ad baptismi salutaris gratiam cum fidei confessione accedant. Qua quidem in re et prophetis suis iniuriam faciunt, quasi qui minus uera prędixerint, et semet in ęternę damnationis baratrum imprudenter pręcipitant. O igitur stulti et tardi corde ad credendum Iudei! Nonne hęc oportuit pati


303. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

hic Dominus eos expectare iubeat Spiritum Sanctum ex alto mittendum, cum in Ioanne sit scriptum: Insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Hoc ita soluendum reor: unum esse Spiritum Sanctum, sed bona eius plurima. Quando ergo insufflauit, tunc gratiam eis contulit remittendi peccata atque retinendi. Sequitur enim: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quando autem de cęlo missus uenit Spiritus Sanctus, donum acceperunt linguarum, diuersi idiomatis gentibus


304. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Nunc dicit: Symon Ioannis, pasce oues meas. Petrus interpretatur cognoscens, quia cognouit peccatum suum, Symon obediens, Ioannes gratia. Obediuit autem poenitentiam agendo, gratiam adeptus est Christum amando. Vel quia Ioannes Symonis est pater, gratia genuit obedientiam, ut pascere* agnos uel oues Domini non meriti pręmium putet, sed gratię donum. Porro contristatus est Petrus, cum tertio interrogaretur. Recordatus est enim, quod, cum promisisset


305. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 673 | Paragraph | SubSect | Section]

autem nihil iuuat lauacrum baptismi. Non abluuntur sordes animę nisi per fidei confessionem, quanuis aliquis milies baptizetur. Credenti uero satis est semel baptizari neque iteratur sacramentum istud. Semel enim Christus passus est, ut nos redimeret. Cuius redemptionis gratiam per fidem baptismumque participamus. Signa autem eos — inquit — qui crediderint, hęc sequentur: In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super ęgros


306. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

ista Christus est. Ego sum ostium — inquit — per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt gratiam credentibus, quam ipsi a Spiritu Sancto acceperunt, gratiam doctrinę, per quam saluentur. Laboris autem huius merces est, ut per portam transeant et Christum imitando in cęlum ascendant, sicut ipse ascendit. Cuius mirandam salutiferamque ascensionem Esaias quoque


307. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

— per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt gratiam credentibus, quam ipsi a Spiritu Sancto acceperunt, gratiam doctrinę, per quam saluentur. Laboris autem huius merces est, ut per portam transeant et Christum imitando in cęlum ascendant, sicut ipse ascendit. Cuius mirandam salutiferamque ascensionem Esaias quoque in spiritu cernens admiratur et cum quodam mentis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.