Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: temporum

Your search found 244 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 142-178:


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sive de physicis, sive de logicis, quae licet magis iam sint compositae cum aliis rebus ac circumstantiis, habentque suas materias, subiecta et causas, eoque maiorem sententiarum copiam recipiant, tamen cum tantum in genere ac thesi tractentur, adhuc multis circumstantiis personarum, locorum ac temporum carent. Ultimae sunt in externis aut temporariis, quae de singulis individuis agunt: ut sunt orationes forenses, epistolae, iudicia et consilia de singularibus casibus, vel iuridicis litium, vel medicis morborum. Ubi quidem multae sunt circumstantiae variarum rerum: sed non


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

plures, et contra tractentur, plura sunt, quae ad sententiarum ordinem recte referri queant: sicut et in capite De brevitate adhuc plura. Cohaerentia membra ac sententiae, quae ob similitudinem quandam connexionemque sensuum deberent secundum Latinam consuetudinem simili quadam forma temporum, modorum, et aliarum etiam proprietatum efferri, aliquando mire a sese mutuo variant, ut supra in constructione Verbi exposui, ut propemodum earum connexionem agnoscere nequeas. Sententia sequens, non semper simpliciter dependet ex antecedente, sed ab aliqua subintellecta: ut


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maturae aetatis a Mose, Aharone et principibus Israeliticis, actus fuit 603550. Sed tamen aliquid plus est in illis repetitionibus, quam in hac summa. Causa, quare ita diducant unam orationem in plures, est ea quoque fortassis praeter alias, quod destituantur ea commoditate temporum, modorum et coniunctionum, quam Latina Graecaque lingua habent. Atque adeo tam longas sententias in unam periodum, aut colon, perinde apte ac perspicue, ut illae, concludere non possunt. Hebraei cum struunt periodum, quoniam in priore parte, plura cola, eaque saepe longius a


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

auditorum utilitas postularit, res gestae explicantur. Utroque usus est Matthaeus. Verbis utitur, quibus in historia uti convenit, simplicibus, planis, propriis, et minime obscuris, cumque lenitate quadam aequabili profluentibus. Ut enim in rerum tractatione operosas rerum, personarum, temporum locorumque descriptiones, causarum item discussiones elaboratas, et alia his similia historiae ornamenta in profanis historiis sparsim magno cum splendore adhibita, nihil moratur Matthaeus: ita in verborum compositione phaleras et exornationes Rhetoricas, picturata verba et splendida non


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

ut videlicet ab omnibus intelligi posset, nec indigeret aliquo expositore, quem melius singulae aliquae Ecclesiae inter suos doctores habere possent, quam tota gens late dispersa. Verum quid hoc argumeuto ineptius? quasi spiritus Sanctus linguarum donator non possit pro necessitate rerum, temporum et auditorum stylum variare. Contra vero multae sunt causae, quae probant ac evincunt, esse alicuius Apostoli, idque eximii, ac potis simum Pauli. Primum enim testatur Eusebius lib. 3. cap. 38, Clementem Romanum ac comitem Pauli aliquot sententias inde in suam ad


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

cupressi viburnis. Sic rustici omnia urbana secundum suas res ac noticias, cives contra examinare solent: sic Iurisp. Theologica ex iure, Theologi contra eorum quaestiones ex Theologia iudicare conantur. Atque in hoc genere foedissime peccaverunt Sophistae, tametsi etiam ferme omnium temporum Theologi: qui cum initio ex erudita Grammatica, Dialectica et Rhetorica, reliquaque Philosophia, aliquam cognitionem naturae sermonis, rationis disserendi et rerum communium percipere debuissent, ut aliquid adiumenti ad intelligendum sermonem et cogitandum in hac professione haberent,


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

oriri ex defectu humiditatis, et abundantia caloris: contra septentrionalia ex defectu caloris, et abundantia humiditatis. Quare septentrionalibus ridiculae videri queant illae amplissimae descriptiones per Metaphoras, Allegorias aut similitudines factae felicissimorum Meschiae temporum: quod tunc passim in desertis erunt scaturigines aquarum, stagna, et pinus ac abietes. Talium enim rerum nimia copia est in hisce locis: at in illis summa (ut dixi) inopia. Haec igitur diversitas naturae illarum regionum a nostris innumera Scripturae loca ac dicta mirifice illustrat.


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1105 | Paragraph | SubSect | Section]

et similes, in sacris Literis significet, exposui superius in prima Parte, ubi etiam ostendi abusum earundem vocum, quo eas Theologi corruperunt. Multi alii quoque eruditi ac pii Theologi in praesenti verae religionis illustratione, varias praecipuarum rerum voces ex Sacris vitio temporum aut seductorum in abusum deductas explicaverunt, in pristinum nitorem verumque usum reduxerunt: ut cum pontificii vocem sacram Concupiscentiae intelligunt tantum de inferioribus affectibus praesertim de rebus venereis, eoque peccatum originale tantum ferme ad corpus et ignobiliores


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non tantum erit semen aut filius hominum, sed et filius veri ac vivi Dei, mihi iam descendens de caelo apparuit, vobisque indicare iussit, quod et nunc velit vos liberare ex servitute, ac vobis tum verum Dei cultum dare, tum etiam ipsam terram promissionis: et multo magis olim in plenitudine temporum vos a veris spiritualibus malis et servitute liberabit, et in vera bona aeternamque felicitatem transferet. Sic igitur priorum promissionum consonantia cum hac patefactione, pulcherrime et firmissime hanc expositionem huius mystici nominis et causae, cur id filius Dei


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

perducat: Amen. ADHORTATIO AD STUDIUM SACRArum Literarum. Non tam more, illo quidem honesto ac utili, scholarum, ut quisque initio novi authoris declamationem habeat, nunc ad dicendum adducor, quam extrema prorsus necessitate rei ipsius temporum ac hominum. Cum enim sacrarum Literarum textum exponere instituerim, easque nos filius Dei summa diligentia scrutari iusserit, et in tanta re plerique nimium frigeant ac stertant: quid obsecro magis a me fieri convenit et necessarium est, quam ad earum sedulam lectionem studiosam


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam eo nomine, quod sint idoneae ad redarguendum. Sane illae hoc nomine quoque longissime omnes patres antecellunt, multoque sunt illis utiliores, idque propter plurimas causas: de quarum duabus supra dictum est, quod videlicet et omnis certitudo in eis sita sit, et quod ita apposite ad omnium temporum controversias respondeant. Illud enim iam solum consideretur, quod (ut alia taceam) solae eam authoritatem in Ecclesia Dei obtinuerunt, ut earum testimonium nefas sit reiicere, aut quoquo modo cavillari. At scriptores omnes et licet reiicere, et necessariô saepe, ac in multis reiiciendi


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1167 | Paragraph | Section]

mundi, et quod solus hic liber sacrarum Literarum veram et immotam Dei religionem, sine omni errore ac mendacio, contineat. Sic igitur sacrae Literae, non hominum commenta, sunt sacramentis, miraculis et martyrum sanguine obsignata ac confirmata. Non loquimur autem de miraculis postremorum temporum, quae (teste Paulo) sunt efficax illusio et impostura satanae et Antichristi: 2 Thessasalonicens. secundo. 9 Norma iudicii quiddam publicum et a summa autoritate confirmatum esse debet: sed talis est sola Scriptura. nam patrum scripta sunt singulorum hominum privatae


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

Spiritu sancto per os Prophetarum et Apostolorum dictum, et per manus eorum conscriptum, est vera et plena sapientia ac salutaris doctrina. Contra autem, in omnium aliorum doctorum scriptis constat esse multum straminis ac foeni cumulatum, non parum etiam zizaniae interspersum. Sunt quoque omnium temporum scriptoribus inde ferme a Christo ante nos a maioribus aliqui naevi, aut etiam errata tributa, cum non dubitaretur etiam multo plura in eis remansisse. Nunc igitur qui Scripturae lucernam pedibus omnium Christianorum propositam sequitur, is securo animo et plena fide dicere


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

voluntate ac ordinatione Patris, in sua functione subiectum, ut quaecunque agat aut patiatur, ea ideo patiatur, ut tantum Scriptura impleatur, nec quicquam aliud loquatur aut faciat, quam uti mandatum a Patre acceperit: Ioan. 12. 5 Fingunt illi, sibi ius ac fas esse, pro ratione temporum, hominum et aliarum circumstantiarum, mutare ordinationem sacramentorum, et Scripturam quoque modo sic, modo aliter interpretari: sicut re ipsa modo damnant communionem sub utraque specie, et coniugium sacerdotum, ut horrendas haereses, ac propterea pios homines ferro et flamma


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

ita ut uno tempore secundum currentem universalem ritum exponerentur, mutato ritu iterum sententia mutaretur. (Nota: hoc est, Verbum Dei manet in aeternum.) Christus enim, cui pater regnum caeleste terrenumque tradidit, in utroque praesidens, miro ordine angelorum hominumque mysteria pro temporum varietate dispensat: et quae singulis temporibus congruunt, vel occulta inspiratione, vel evidentiori illustratione suggerit. Quare etiamsi hodie alia fuerit interpretatio Ecclesiae eiusdem praecepti Evangelici, quam aliquando: tamen hic sensus nunc in usu currens, ad regimen


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacramenti Eucharistiae. Cap. 2. Praeterea declarat synodus, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait 1 Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat, cum in multis aliis, tum et in hoc


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est? Dicunt illi, pro varietate temporum, hominum ac locorum. Num ergo Christiana religio adeo incerta et in constans est, ut pro tempore, locis ac hominibus variet? Hoc vero Turcae de suo Alcorano, et Iudaei de suo Thalmud dicere non ausint. Sed audi, Christiane frater, bellas praedicationes, quibus hanc suam


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

dare: et addit, se nulli necessitatem imponere, aut laqueum iniicere velle. An'non est, Christiane lector, praeclara haec Scripturae tractatio, et firma probatio, quod sanctissimo Antichristo, eiusque coniuratis bicornibus, dispensatio in Sacramentis viventis Dei libera sit, ut pro temporum, hominum ac locorum statu, id est, pro suo habitu, hodie sic, cras aliter, explenitudine potestatis, et scrinio pectoris sui (ubi sunt omnes iniuriae, iura volebam dicere) libere dispenset? Nunc et alteram Scripturae citationem, perinde Curtisanice tractatam, audiamus. Dicunt


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et rixosi monachi, pro verbo Dei ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia? 49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

Prolegomena troporum. ibid. Cur et quam multipliciter vocabulorum significata varientur 162 Amphibologia 165 Reciprocae locutiones. ibid. Quomodo cognoscenda sit tropica locutio 166 De vocibus metas locorum aut temporum significantibus 170 Metonymia 181 Synecdoche 187 Coniuncta pro se invicem 188 Coniuncta uno vocabulo, aut etiam phrasi denotata 191 De verbis, quae per suum infinitivum, et soleo, possum, volo, conor, aut permitto, exponenda sunt 193


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1228 | Paragraph | Section]

doctrina ab eorum vita distinguenda 50. ratio. ibid. historiarum gentilium cognitio theologo necessaria 339 ad Historiarum sacrarum lectionem quae necessaria 50. 51 in Historiis patrum quae observanda. ibid. sacris ratio temporum summe habenda. ibid. historiographorum in scribendo modus et ratio 49 Homerus natura poeta 263 Homeri locus 186. sermo in quibus cum Sacris literis possit conferri. ibid. sermo qualis. ibid.


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1233 | Paragraph | Section]

ministerium externum cur institutum 5 ministri ecclesiae in papatu quibus rebus sint obruti 439. in papatu quales 438 miosis 169. auxesi contraria. ibid. miracula Christi a doctrina distinguenda 61. postremorum temporum efficax diaboli illusio 403. 404 in Miraculis Deum aliquando media adhibere 216 miserationis figura 212 misericordiae alicuius quomodo in Scriptura dicantur 322. 323 misericordia quomodo Deus moveri dicatur 199


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1243 | Paragraph | Section]

72 templum Dei quomodo efficiamur. ib. Domini, cur Iudaei contra prophetas clamarint 344 Temporis circumstantia 20 in Temporis descriptione quid observandum 170 tempore nostro sacrarum literarum lux et claritas 4 temporum mutationes usitatae 158. ratio in historiis sacris summe habenda 51 de Temporum supputatione regulae. ibid. circa Tempora Scripturae S. consuetudo 91 Tentatio piorum 221 terra Iudaica aequis


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1243 | Paragraph | Section]

Temporis circumstantia 20 in Temporis descriptione quid observandum 170 tempore nostro sacrarum literarum lux et claritas 4 temporum mutationes usitatae 158. ratio in historiis sacris summe habenda 51 de Temporum supputatione regulae. ibid. circa Tempora Scripturae S. consuetudo 91 Tentatio piorum 221 terra Iudaica aequis portionibus divisa 334. salsuginosa 341 Tertulliani sententia festiva 72


166. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 313 | Paragraph | Section]

Hucusque scripsimus et sollicitavimus necessaria neque praeter pecuniam quippiam nobis miserunt. Dominus custos referet graves castri difficultates, qui ut examinetur petimus, neque nobis post hac credant, nisi ipsemet revidere fecerit. Nostrum est sollicitare ac in tantis temporum fluctuationibus easdem monere sedulo, ut domini ipsorum; non dehinc facile est, ut dixerimus, (haec cum magna difficultate fiat) erigere fossatum et targiok, sed ea ut testam ovi sine vitello et albugine conservare hic opus, hic labor.


167. Zavorović, Dinko;... . Praefatio et epistulae in libris... [Paragraph | Section]

lectione operam nauare coepi, a qua magna ex parte sum ea molestia levatus, quę solet eos exercere, qui patriam deserere coguntur. Coeterum, inter legendum plurima sese mihi obtulere, quę ad hanc nostram Dalmatiae provintiam pertinebant, quę propterea hoc in ocio ex temporum ordine in unum redigere, atque de rebus Dalmaticis historiam contexere decrevi, itaque feci. Magnam, vero, lucem operique meo huic attulit labori commentariolus, qui de Dalmatiae regibus inscribitur e Slovina a Marco Marulo in Latinam linguam conversus. Quę quidem historia


168. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

qui iure dicendo ad multam iam et aetatem, et doctrinam, et experientiam pervenerunt. Hac ego mente, hoc fine cogitationum mearum, cum non tantum iurisperitorum, qui aliis docendis apti essent, aliorum post alios morte, sed et temporum iniuriis, praecipue bellorum, quibus ab immanissimo communique Christianorum, et vicino hoste, Regnum hoc, veteri odio frequenter affligitur, interruptis iudicia administrandi commoditatibus, et inter arma, alto legum


169. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

tenellae mentis, ad hanc sapientiae tuae messem, cuius abundantia fortunati iam fruimur, sive gradum habuisti, sive foelix initium, cui magis, ac magis excolendae, ex patrio te solo emigrantem Austria excepit, et sicut temporum, ita solidiorum disciplinarum assessione provexit; hinc divitem illam et virtutum, et maximorum virorum Societatis Iesu Religionem, et tui percupidam, et bene praesagam praeclarorum eventuum, tanquam


170. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Tibi vero Comes Palatine, ex omni parte clarissime, cuius magni sanguinis nobilitas, exactos iam quadringentos annos, quin et plures praeteritorum temporum series atque cursus antevertit; et quemadmodum vetera non desunt generis tui quaedam velut trophaea, aeternaturis chartis inscripta, a quibus et retracta saecula monumenta acceperunt, ad locupletandam praeclarissimorum


171. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

nec non etiam Tutelarum, et Curationem corporales administrationes, propter senium et declinatis iam aetatis imbecillitatem, ab iis excusantur: 1. tit. 122. consilio tamen, prudentia, sapientia, ac rerum, et temporum magistra experientia, quae senum propria sunt ornamenta, et animi bona, iunioribus, externa et corporalia officia gerentibus, adesse debent; ut non minus per eos, iuxta Ciceronis olim dictum, quam per iuvenes, bella


172. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | Section]

prouti et secus sane rem diligentius considerantes, experiemini. Equidem cupivissem ut et mihimet ipsi aliquando licuisset, et vobis iam liceret, ex Aliorum limatiorum scriptis et laboribus, hoc ipsum delibare, sed cum, iniuriane temporum, vel negligentia hominum, Vel autem quod nemo nostratium, etiam tam levi et minuta opella Patriae, et Amicis, nescio quare prodesse voluerit, cognoscere non licuerit, neque liceat, dolendum potius est, quam invidendum, Et optandum


173. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 411 | Paragraph | Section]

indole virtutis opus est, ne in summa, amplissimaque fortuna collocati ad illa vulgo jactata sese demittant, aversandi magnorum beneficiorum auctores, et quasi gratiae, cui sese referendae impares esse vident, rigidos exactores fastidiendi? Nec vero hujus rei, aut pauca aut obscura in omni memoria temporum, exempla sunt, quae persequi sigillatim apud viros doctrina, et usu rerum praestantes supervacuum judico: simul illud omitto commemorare, quam vanus propterea labor, et quam inutilis industria illa sit, qua nonnullos antiquitus in hujusmodi Comitiis usos esse memorant, ut non


174. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 414 | Paragraph | Section]

consilio factum existimem, quod coetus hic Vester Summorum Virorum copia, ingeniique, et consilii laude praestantium, ut unquam alias, abundat, et floret. Non est hujus loci, pluribus explicare conditionem qua nunc agunt Ecclesiae Romanae Civitates, propter incommoda superiorum temporum necessitate contracta. Vos ipsi, quae dici hac de re possunt, intra Vos ipsos reputate, et qua una ratione datum est, languenti huic parti Reipublicae, praesenti optimi et sapientissimi Principis remedio, subvenite. Neque tamen de Ecclesia, qua regnum terrenum et caducum


175. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

ac terreni fuit, exuto atque deposito, nobilissima tui parte vitasti Libitinam, incolumisque, et superstes es, multo plenius, et vberius, quam caeterum mortalium vulgus; erisque porro quoad quidquam honoris litteris, et gratiae bonis artibus, pretiique supererit, in posterorum animis, in memoria temporum, fama rerum: cum nos vicissim, quos ad breue spatium superstites tibi fortuna esse voluit, aeternis obliuionis in tenebris obruti, sepultique iacebimus. Sed praestat audire Musas tuas de te, tuisque loquentes laudibus, nec ullum finem facturas immortalia tua erga se merita


176. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

ut plurimarum vestigia vix noscantur, non paucarum etiam nomine abolito. Habuit autem (procul dubio) tam Diocleas, quam Archidiaconus manuscripta quaedam priscorum Regum rerumque Patriae monumenta, eaque (ob typorum tunc defectum ac litteratorum paucitatem, perque tot temporum iniurias) ad manus Lucii non pervenerunt. Nec omnis Regum aut rerum Croatiae in Latinis ipsorum privilegiis, ita orae maritimae expeditis, fundatur memoria: quae in locis illis, utique tutioribus et a populo litteras amante, conservata reperiuntur. alia


177. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

eorum tantum nominibus Bibliothecam hanc instruxi, qui praecipua ingenii ac doctrinae laude litterarumque monumentis illustres fuere. Verum non omnium omnino civium, qui ea laude eximii fuerunt, nomina huc retuli, neque enim omnes novi, eos praesertim, qui monumentis a temporum iniuria vindicatis antiquiores sunt, cum nemo plane eorum memoriam serae posteritati commendaverit et vix sequioris aetatis tabulae aliquae supersint, unde aliquorum nomina tantummodo, paucorum gesta, quae in hunc commentarium referrem, mihi licuit dignoscere.


178. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

morem in his tractandis disciplinis ipsi potissimum tenuissent; quos traditum est adjecisse carminibus fides etiam atque cantus? Quae quidem praeclare eorum rationi convenire poterant, quippe qui ab Harmonia et numeris omnia repeterent. Verum horum omnium nulla pene monumenta ob longinquitatem temporum ad nos transmissa sunt. Unius extat, atque ad nos usque dimanavit Lucretii venustissimum opus; cujus eo libentius mentionem facio, quod eum in scribendo secutus sis ipse. Quem Musarum etiam minime studiosum non ad legendum trahant ea, quae ab ipso versibus sunt reddita? Cui non illa


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].

Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].

Zavorović, Dinko; Suričević, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602], Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica (), Verborum 876, Ed. Iva Kurelac [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvpraefepistrebusdalm].

Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].

Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].

Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.