Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: officio

Your search found 596 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 67-104:


67. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

grauia forent, per Syriam dispersis et in Synai * corr. ex Syna usque habitantibus Roma non ita multum abesse, ut abest, uideretur. Ad eundem etiam, dum adhuc abbatis officio fungeretur, uenisse quendam atque elemosinam poposcisse legimus, quod se naufragium fecisse diceret; et cum sex nummos ab eo accepisset, mox reuersum totidem pari facilitate (tanta erat largitoris benignitas)


68. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam pedes lauit. Gallicanus quoque monachus, quem et consulem et uictorem et Constantini Augusti generum fuisse diximus, omnibus pro Christo contemptis tam ardenter in monasterio serui functus est officio, quam prius in castris imperatoris ac ducis. Nec magis olim militaris glorię auidus fuit quam postea humilitatis. Operęprecium erat uidere pauperum lauantem pedes, monachorum manibus aquas dantem, mensas concinantem,


69. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Pinisius abbas (ut liberius humilitatis incumbere operibus posset) diuersa perquisiuit loca, in quibus minus notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem et inde ad Palestinam, semper inter alienos serui fungens officio, donec agnitus cogebatur simul relinquere et locum. Postquam nullibi se diu ignotum futurum uidit, ad suos tandem monachos reuersus aliam conseruandę humiliationis rationem iniit, ut, quo plus honorabatur, eo magis


70. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

ęger peregit, ne sanus ad pręsulatum cogeretur, quando quidem etiam quoduis pati sibi satius putauit. Ammonium, Origenis Didymique discipulum, aurem sibi pręcidisse ferunt, ne idoneus episcopali officio haberetur. Et cum nihilominus ad eam dignitatem suscipiendam ab omnibus urgeretur, etiam linguam sibi se amputaturum, nisi missum facerent, protestatus est. Tam ergo periculosam rem episcopatum putauit, ut inde


71. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_336 | Paragraph | SubSect | Section]

susceperat, sed pro cęlesti. Itaque, qui mortalis regis gazam contempsit, ab immortali Domino martyrio coronatus ęternam adeptus est beatitudinem. Cosmas et Damianus, germani fratres, medendi arte clari, sed pietatis officio clariores, gratuito curationem exercebant. Et cum Damianus Palladia matrona morbo liberata munusculum aliquid ab ea precibus pulsatus ac pene coactus accepisset, adeo id ęgre Cosmas tulit, ut mandasse


72. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_444 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo in humilitate seruiuit. Et cum post aliquot dierum poenitentiam dimissa sibi esse peccata, quę commiserat, angelo referente accepisset, multitudinis eorum conscius dubitauit, an uera audiret. Ob incredulitatem linguę officio caruit. Sed cum uehementer doleret, quod solitas Deo laudes ore impedito concinere non posset, uocis usum ad eam duntaxat rem recuperauit, ad cętera mutus permansit. Sperauit ille quidem futuram aliquando delictorum


73. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo discisso apparuit deletum esse Phanię crimen. Ita per mulierem fidelem uir infidelis saluatus est et, qui desperauerat, episcopi opera ad spem rediit salutis. Theophilus quoque, Cilicię archidiaconus, ab episcopo officio motus chyrographum confecerat, quo Deum Matremque Dei abnegare se et diaboli subiici seruituti dixit, promittente diabolo se facturum, ut ipse in locum suum gradumque restituatur. Restitutus demum animaduertit, quantum


74. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_386 | Paragraph | SubSect | Section]

David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos moueri, ut ab officio discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est: Noli fieri pro amico inimicus proximo! Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod,


75. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_407 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam. Omnis enim malignitas diaboli seruitus est, homo autem Dei opus est, et quidem ad imaginem et similitudinem autoris sui factum. Caput IV / DE OFFICIO DOCTORIS EVANGELICI Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua optare et, quantum


76. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur illi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter, audacter suo fungantur officio, ita tamen malefacta omnium detestando, ut semper uenię spem proponant poenitentibus. Quia Deus clemens et misericors est, patiens et multę miserationis, et ignoscens super malicia. Hieremias immaturam ętatem


77. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

solicitationibus ad modestius uiuendi rationem redigere potuisset, episcopatum reliquit et summi pontificis permissu ad coenobium Cassini montis perueniens monachum se fecit. Pertimuit eo fungi officio, postquam sibi commissos meliores efficere nequiuisset, ne quęsisse uideretur, quę sua sunt, non quę Iesu Christi, id est, suum honorem, non aliorum profectum. Cogitent nunc, quam agant, qui sibi creditum gregem


78. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. Marię tamen Magdalenę prędicatione Massilia Euangelium recepit Christi, et Marthę, sororis eius, Rhodani accolę. Decuit solas apostolatus fungi officio, ut, quę cum Christo et uiuente et resurgente conuersatę fuerant, quicquid de illo uel oculis conspexissent uel ab illo auribus excepisent, fide certiore testarentur. Siquidem et iis iure suo dicere


79. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

sacratissimum Christi corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans nunquam promoueri passus sit soloque diaconatus officio contentus, quoad uixit, fuit. Cogitent nunc sacerdotes, qualis eos decet perfectio, si Franciscus non sufficere credidit. Ioannes primus, qui Hormisdę, in summo pontificatu successit,


80. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_439 | Paragraph | SubSect | Section]

de improuiso erupturę cubant. Nemo plus nocet quam qui simulat se profuturum. Personam amici malignus induit, ut incautos ducat in foueam. Lactat blanditiis, adulatione palpat, promissis allicit, omni palam permulcet officio et occulte gladium acuit, quo iugulet. De talibus per Hieremiam dicitur: Impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenę


81. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_509 | Paragraph | SubSect | Section]

sine cunctatione capessenda sint, etiam cum nobis minus rationis habere uidebuntur, Petri apostoli exemplo patet. Non lauabis mihi pedes in ęternum , inquit, indecens et indignum ratus, ut Dominus fungatur officio serui et seruorum quasi dominorum suorum lauet pedes. Sed quod indecens esse non poterat, quicquid illi iuberet, mox intellexit, cum audiuit se non habiturum partem cum ipso, nisi lauari permitteret. Ideo protinus


82. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

reuereantur et obseruent. Sic et diuo Hieronymo ursis etiam belua ferocior leo obsequium pręstitisse dicitur. Asellum monasterii ad pascua educere pascentemque comitari suetus, agasonis fungebatur officio. Sed asello amisso iussus ipse ligna dorso deferre, onerari se multa cum mansuetudine patiebatur, donec postea iumentum ante se ad monasterium agens reduxit. Ecce bruta animalia seniorum iussis


83. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_529 | Paragraph | SubSect | Section]

impedisset, certum sibi ac deliberatum esse ad alia transmigrare loca mentiebatur. Et tantisper inde secedens, donec impensas compararet, reuersus alteram sibi cęllam non paruo cum labore ponebat. Hac ille simulatione usus officio fungebatur uerę charitatis, eos in Dei seruitio pia circumuentione retinens, quos forte necessitas dilabi compulisset, multoque plus lucri largiendo faciebat quam detrimenti mentiendo. Et sapientis erat modico damno


84. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

quas uirorum nominibus tegumentisque sexum aliquando cęlasse constat, cum id ea ratione egerint, ut commodius Christo, quem nihil latet, deseruirent. Eugenia, Philippi consulis filia (Eugenius credita) etiam abbatis officio defungi Alexandrię meruit. In eadem urbe Euphrosina uirgo, sub Smaragdi nomine latens, monachi uitam duxit. Sic Marina Marinus, Theodora Theodorus, Pelagia Pelagius credita, inter uiros pręstiterunt sanctitate, sexu


85. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit. Dauid Saulis toties in se repetitum furorem non uindicando, sed parcendo leniebat et, quem nullo officio, ne rursum indignaretur, mouere potuit, eius in regno successor fieri meruit. Qui ergo persequebatur innocentem, hostium gladiis occubuit. Qui uero persecutori suo manum inferre noluit, regnauit. Proinde iure suo, dum


86. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_536 | Paragraph | SubSect | Section]

pręsagio quodam lenitudinis pietatisque eius. Qui insequebantur, pepercere beluę ob reuerentiam uiri, non ausi eam lędere, quę sese fidei commiserat sancti. Marianus quoque, Bituricensis coenobii monachus, bubulci officio defungi non dedignatus, aprum ad se confugientem tutatus est. Canibus insequentibus imperauit, ne illum tangerent. Mira res! Canes obedierunt, aper discedere noluit et, cuius benignitate se seruatum agnouit, eidem


87. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_537 | Paragraph | SubSect | Section]

adiit et reliquis, qui aderant, metu dilabentibus ipsi pedem spina uulneratum porrexit, sanatus famulatum exibuit. Nullique iam monachorum, metuendus asellum ad pascua educebat reducebatque ad stabulum, agasonis fungens officio, qui quondam prędonis functus fuerat. Ferocire nempe non potuit, ubi hospitis benignitatem experiri coepit, nec ab eo prorsus discedere, cuius beneficio se nouerat conualuisse. Marinus in Arba, Dalmatię insula,


88. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

fecerat! Beonem quoque abbatem in Thebaidis deserto habitantem, in summo silentio uixisse accepimus, ita ut perquam rare loqueretur nec nisi quantum auditoris exigere uidebatur necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis. Theonam * corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset,


89. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

iniunctum, ut Psalmum uel Scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxię uel consiliis prauis, sed ne ociosis quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem


90. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

charus erat) compulsus est ducere uxorem. Neque tamen, ne castitatem seruaret, compelli potuit: nuptę persuasit, ut Deo potius quam mundo seruirent. Itaque illa sacrarum uirginum collegium iniit, ipse monachorum, abbatisque officio functus est et miraculis nobilitatus. At si in carne seminasset, de carne et messuisset corruptionem. Seminauit autem in spiritu, et de spiritu messuit uitam ęternam. Eduardum quoque,


91. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

multam noctem stans orabat, pane tantum et aqua sustentabatur. Deinde charitatis operi se accingens, noctu peragrabat, solitariorum tuguria hydriasque eorum aqua replebat, ut procul haustum petentibus laborem eleuaret; peracto officio tacitus redibat. Sic faciendo, qui prius homicidiis infamis fuerat, factus est sanctitate clarus, et qui quondam rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum. Bauonem* quoque in Gallia ex prędone monachum


92. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent. Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se


93. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_605 | Paragraph | SubSect | Section]

desyderio et incolatum suum prolongari conqueratur, dissolui cupiens et esse cum Christo. Petrus negationis culpam amare fleuerat, et tamen idem impetrata uenia et clauibus regni acceptis et summi pontificatus officio sibi delato, post Domini ad cęlos ascensum uix ullo die a lachrymis temperasse dicitur atque ad eas identidem siccandas lineum linteolum de manibus nunquam dimisisse. Arsenium abbatem ob frequentes lachrymas fluxis


94. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

in uasis suis habere neglexerint. Aurea uirgo, Parisiensis monasterii pręposita, quoniam inter missę solennia diacono Euangelium inepte admodum legenti stolam erripiens ipsa sibi apponere et eius officio defungi ausa fuerat, semet arrogantię accusans dignitatem deposuit annosque septem a cęlla sua non discessit. Ibi etiam sedile sibi faciendum curauerat, cuius pars, quę humero tenus considentem hemicyclo


95. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_642 | Paragraph | SubSect | Section]

reuersus, homine non inuento, noxa absolutum agnouit. Ille ergo primum poscendo, deinde non comparendo, quanto hoc sacrificium defunctis emolumento sit, patefecit. Idem sanctus pontifex tradit, dum adhuc abbatis officio fungeretur, monacho sui monasterii, cui Iusto nomen erat, et ęgrotanti fratrum colloquio se interdixisse et defuncto coemiterii sepulturam, eo quod tres aureos apud illum absconditos deprehenderat, qui omnibus communes


96. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

non erat satis, innocentem probaret, prunas in sinum congestas per urbem tulit dicens, quod, sicut uestimentum suum non urebatur, ita se a libidinis flagitio alienum esse. Illi tamen prorsus increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis, ipsum in sedem suam per summum pontificem restitui


97. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem consuluit, utrum


98. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

frumenti se uastatores ad illum adduxisse, ut pro culpa punirentur, respondit. Sed Elducus nihil de iactura dolens, illęsas aues protinus dimitti iussit. Discipulus itaque soliciti custodis functus est officio. Abbas uero patientię prębuit exemplum, etiam alitibus parcens, quę se damno affecerant. Idem animus in condonando Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues


99. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse audisseque sibi dictum, uti proxima monasteria inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos rediit, in fratrum coetu psallentem expirasse. Tunc ergo uideri coepit, cum e uita egredi oportuit, ut palam esset cęcitatem illam non culpę fuisse, sed probationis, qua auctum est per patientię


100. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

cum aliis male affectis repente sanitatem induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur didicit uirginitatis amare puritatem, ita ut postea sanata mori pręoptaret quam Flacco prętori nubere. Quare non modo patienter ferenda


101. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

Rursum ligna findentem in latus impulit, et ipsa obliquato securis ictu pedem sauciauit. Breui tamen curata multo promptior ad subeundos labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione insignis fuit. Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc


102. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

cum iuuare possit, negligit. Tale est et illud eiusdem libri pręceptis insertum: In requie mortui requiescere fac memoriam eius. Quę alia memoria in requie, hoc est, in morte mortui potest requiescere, nisi quę officio constat pietatis, id est, quando ii, qui supersunt, pro eo, qui defunctus est, orant, ieiunant et in paupere Christum pascunt? Alia uero quęuis memoria non requiescit super mortuum, sed potius in uentos dilapsa


103. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_567 | Paragraph | SubSect | Section]

reddet ei, qui dicit: Aedificabo mihi domum latam et coenacula spaciosa; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque synopside. De prępositis autem Ecclesię, qui minus gnauiter suo funguntur officio, dicet: Hęc dicit Dominus, Deus Israhel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et eiecistis eos, et non uisitastis eos. Ecce ego uisitabo super uos maliciam studiorum


104. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

Cęlum illi sicut protomartyri tuo Stephano patere fecisti et, sicuti Ioannem, apostolum tuum, ita et hunc, seruum tuum, Virgini Matri uirginem commendasti, ut pariter ostenderes, quantum ipse meruisset et prędicandi officio et proposito castitatis. Francisci etiam patris (a quo Minorum ordo coepit) ut uita, ita uitę finis nobilis ac magnificus fuit. Quo expirante quidam fratrum animam eius in stellę specie de


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.