Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omniumque

Your search found 60 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 29-35:


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ceu ad fontes regrediendo, ratio cinati sunt: esse unum aliquem omnium istarum rerum authorem, infinita sapientia, potentia et bonitate praeditum. Hinc est illa prolixissima disputatio Ciceronis in libris de Natura deorum, in qua ex accurata consideratione ac ponderatione caeli ac terrae, omniumque quae in eis continentur, probat, tum esse Deum: tum ab eo omnia, et praesertim hominem, regi ac foveri. Consimilem tractatum etiam Xenophon habet in Apomnemoneumatis, et Galenus in Usu partium, ac etiam Aristoteles in libro de Mundo et Metaphysicis: ubi tandem illo celeberrimo Homeri


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

excelsis: id est, sit nobis Deus pacatus et propitius, ut inde per et propter hunc Meschiam pacem certam habeamus, non iram ac bellum metuamus. Laudate Deum caelorum, quoniam in seculum misericordia eius. Psalm. centesimo trigesimo sexto, id est, Deum qui caelum et omnia habet in sua potestate, omniumque autor ac moderator est. Per caelum iurare quid sit, et quam late pateat, Christus ipse exponit Matth. 6. COETUS POPULI DEI. Haec vox lvaidem ferme significat quod Ecclesia, quare ibi aliquid de ea dicetur. Ezech. 13. In coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

esse ociosas et prorsus emortuas, quas Scriptura mortuam literam et mortuam fidem vocat: quas non aliter saepe hypocritae decantant ex suggestu, aut alioqui in colloquiis, quam psittacus suum χαῖρε. Verum sive haec sit causa, cur Scriptura totum hominis omniumque bonarum et malarum actionum regimen cordi contribuat, sive etiam quod revera ibi rationalis anima potissimum resideat, ut est ista ipsa quaestio de animae sede, et essentia omni humanae industriae ac philosophiae prorsus inexplicabilis: nos nunc omissa ea, ad explicationem vocabuli ipsius


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

optimique filii, per imputationem transferendi in aliquem latronem, piratam, aut grassatorem, eique insuper adoptionem et haereditatem filio debitam tradendi. At solus Deus habet sumitque sibi id ius, liberrime ac potentissime: idque nova quadam ac plane ineffabili dispensatione, ut totius mundi omniumque mortalium scelera ac iniustitiam, in filium suum per imputationem transferat, eumque non tantum reatu, sed et omnibus longe tristissimis poenis, a toto genere humano praestandis, oneret: et contra, ut sui dilectissimi filii obedientiam iustitiamve scelestissimis peccatoribus per


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi nomen Iehova, ERIT, paulo ante initio Exodi assumpserit, significaveritque Deum ipsum fore illud iam olim promissum benedictumque ac benedicens semen seu Meschiam (ut haec in nomine Iehova exposui) tamen haec proprie persona divinitatis, seu hic angelus, vel potius archangelus et Gabriel omniumque angelorum princeps, sit futurus ille verus Iehova, aut redemptor ac Meschias, qui veram spiritualemque liberationem peragat, quam nunc praesenti eductione ex miserrima Aegypti servitute, et traductione per varias difficultates deserti, ac denique in terram promissionis inductione delineet


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

orationis, ubi dicitur: Quia tuum est regnum, tua est potentia, tua est gloria, in secula seculorum. quasi dicat, Ut ut videantur quidam esse reges in hoc mundo, et se nihil non posse iactitent: tu tamen es solus vetus ac summus rex, tuumque est proprium regnum universae terrae et totius mundi, omniumque creaturarum. Quare merito haec a te solo petii, et peto. Sic et Psal. 22 dicitur: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentibus. Psal. 5 et 84, et saepe alias in Scriptura petii dicunt. Rex meus et Dominus meus: testificantes se non tantum


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. In Sacris literis dicuntur alii quoque portare suas iniquitates, sed illi ita eas portant, non ut aboleant eas: sed potius pereant ac succumbant sub eis. At Christus ita portat, ut etiam tandem hoc triste onus de suo omniumque credentium tergo excussum, in profundum maris abiiciat. Isa. cap. 53 utitur duobus diversis verbis נשא Nasa, et סבל Sabal, in describenda hac portatione et ablatione peccati, eaque repetens


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.