Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uel

Your search found 2344 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1883-1986:


1883. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur,


1884. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir fuerit, quod quidem in regum fortuna rarum est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino contemnet, splendoreque alieno, non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam


1885. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem dicendi faciam, cui rursus ex hostibus nostris, si sententiam meam comprobaueritis, maximum non iniciemus metum? Neque enim fiducia nostra in


1886. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad sumendum hunc regem uos deberet impellere. Id autem est utilitas, quae huic regno ex adiectione Boëmiae nascitur, qua quidem terra uiris ad militiam idoneis nulla est feracior, atque ex societate regni patris eius Casimiri, quum certum sit inter Sarmatas et gentes


1887. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

accepta transcribo, ex sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum dari, sed ne quid ex his, quę tunc fama ferebantur, consulto uidear subduxisse. Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina uoluntate, seu hominibus incognita, seu, ut supra dixi, quo regis ignauia ferocia Hungarorum ingenia mitiora fierent, non sine rerum perturbatione et regni detrimento ad regnum Hungariae accessisse, et


1888. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

nec in senatorum concionem inferri ausus est, eo quod inimicos timeret, qui ei, si publicis rebus se ingessisset, malum minabantur, quodque praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro


1889. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur.


1890. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

Non desunt tamen, qui affirment priorem contra ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti, prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret, oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non dubitauit. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis


1891. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui coniugio censebatur. Itaque non


1892. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo futurum. Atque iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat,


1893. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso poenam luere debent. Non ergo


1894. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque


1895. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque ullo animi motu, quantum ex uultu existimari poterat, inspectante. Quanquam illam animi securitatem plerique socordiam atque ignauiam interpretabantur. Atqui uel ex hoc maxime patuit, quam magnum malum sit principatus cupiditas. Ni enim hi duo fratres ut regni competitores in Hungariam uenissent, Danubii intercapedo eorum mutuo complexui haud quaquam obstitisset, quum praesertim longa absentia desiderium inter necessarios augere soleat.


1896. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna, quae humanis casibus


1897. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Hungaros militans Franciscum Aragonium, Matthiae Chugniadis uxoris fratrem, ac iusti exercitus ex fortissimisque Hungarorum conscripti ducem, pro moenibus Nouae Vrbis parua manu fugauit omnibusque exuit impedimentis. Itaque si eo tempore, quo Hungari Austriae arma intulere, pater meus uel exigua manu illis obuiam iuisset, nunc patriam meam intactam ac florentem haberem, nec huius expeditionis necessitas nobis esset imposita. Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente,


1898. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit indignatione. Turpe enim uidetur Alemanorum genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre


1899. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

intrat, arcem occupat; Hungarorum praesidium sua signa sequitur. His dictis Maximilianus magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus


1900. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

arcem occupat; Hungarorum praesidium sua signa sequitur. His dictis Maximilianus magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus,


1901. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

iam desperarat, expectarent. Itaque domum se non sine dedecore contulit: Budam enim quum pudore deterritus uitauit, tum ne Poloni eius absentia fraeti facile inferendi locum detrimenti in eius agris inuenirent. Quamquam eius factum iure excusari nequit, uel si neque in summo apud Hungaros magistratu tunc fuisset, neque ipsam Austriam imperio obtinuisset, propterea quod cum esset ciuium suorum princeps, decebat eum potius Hungarorum prouinciae, quam propriis possessionibus in finibus Polonorum positis consulere, nec Austriam,


1902. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

parum procedere uidet, Stephanum Batherem Paulumque Cinisium, uiros non minus strenuos quam reipublicae Hungarorum studiosos, Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse, Petro comiti Houario munus regium per suam absentiam obire iusso, Posonium ad concitandos Boëmos proficiscitur. Sed quia eos, quos ad


1903. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis


1904. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum, more suo fluctuans, fortuna uideatur impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. Quare hortor atque obtestor uos,


1905. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario uel tectis inclusi continuissent, seu inermes in conspectu hostium constitissent, prorsus fuissent inuiolati. Discuritur ad praedam, ciuium fortunae diripiuntur, quos occulere pecuniam suspicio fuit extorti, corporisque cruciatu aurum


1906. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum Casimiro eius parente habendum


1907. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemani insolentibus congruentia: non debere Maximilianum in Flamengorum delitiis enutritum (ita Morinos uulgo appellant) Vesprimio ac Alba Regia proditione captis nimium inflari atque efferri; acie non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur, nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus


1908. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto


1909. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello


1910. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure


1911. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato.


1912. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum


1913. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum sibi sumpsit, dempturus labem in Austria turpi fuga acceptam. Nec Alberthus, licet esset numero militum longe impar, moram dimicandi fecit, iudicans haud tutum sese in hostili terra, uel paruo temporis spatio, futurum data timoris suspitione, nec se sine dedecore posse in patriam reuerti non tentata eius belli fortuna, quod ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium


1914. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo praelium inite! Nec sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam


1915. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti


1916. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano


1917. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini


1918. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis confictas sequar, aut ipse nouas componam, per studium huius urbis clariore origine nobilitandae ― quum nulla prorsus ciuitati a re militari abhorrenti solique mercaturae deditae dari possit nobilitas ― uerum omnia uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis


1919. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ipse nouas componam, per studium huius urbis clariore origine nobilitandae ― quum nulla prorsus ciuitati a re militari abhorrenti solique mercaturae deditae dari possit nobilitas ― uerum omnia uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Quae quidem


1920. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam


1921. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati


1922. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri,


1923. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella


1924. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est


1925. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et


1926. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam


1927. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea


1928. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

obliuisci, quo scilicet regnum paternum, tibi iure gentium debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si Polonorum rex esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni aegerrime sint laturi suum regem alterutro regno diutius abesse, quum utrunque regnum ob immensam terrarum latitudinem assidua regis indigeat praesentia? Si igitur, Vuladislaue, quod petimus, in fratrem contuleris, et


1929. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

cognitam contemptui habebant, et quia in his, quae ad religionem pertinent, eius imperio nunquam audientes fuere. Potuissetque tunc Boëmos, ut non nulli arbitrati sunt, in Romani pontificis redigere potestatem, si bonae spei capacior extitisset, illorumque metu abuti uoluisset. Quamuis, uel si aduersus haereticos Wladislauus mouisset arma, auocasset eum ab hoc incoepto noua Alberthi in Getas expeditio, quos Valacos appellari supra docuimus. Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos,


1930. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

et pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti cum Turcis haud procul a Polonis consedere, aduersa hostium ualetudine magis quam uiribus confisi. At Poloni simul suorum ac regis aegritudine, quae quidem eorum incoepta uel maxime irrita fecit, simul noua Valachorum audacia, Turcaicisque auxiliis, quae ab ipsis Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti, omittendę expeditionis atque ad patrias sedes reuertendi capiunt consilium, sero temeritate sua animaduersa. Praemissis


1931. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam accessus Hungaris loci opportunitatem timentibus prorsus mouisset, quae quidem lues multorum fons errorum regum inuicem animos uel maxime dissociat atque in discordiam impellit. Baiazethes Turcarum imperator bellum in Christianos meditatur; Carbaliam Dalmatiae regionem suo imperio adicit. Carabogdanes, postea quam Poloni eius finibus excesserunt,


1932. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

conterminos, non mediocribus affecit incommodis, propterea quod Bazethes, qui antea ueluti fraenis quibusdamue compedibus uinctus continebatur, sublato fratre non secus ac fera bestia refractis claustris erupit in nostrae religionis gentem, atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est


1933. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare. Gemii Othomani fata; qui ab equitibus Rhodiis captus et in Galliam missus. Quum Mechmethes Otomanus Secundus, cognomento Magnus, qui de


1934. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi. Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones


1935. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens, in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab


1936. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi. Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et dominum protegit. Cibus his simplex ac parabilis est, potus lac aut purus, ut fere et caeteris


1937. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et dominum protegit. Cibus his simplex ac parabilis est, potus lac aut purus, ut fere et caeteris Machometanis, fontium liquor, uel, cum genio indulgent, melle conditus. Nulla apud eos ars aut disciplina in maiore habetur precio, quam quae decertanti usui esse potest, atque iccirco sagittandi atque equitandi peritissimi sunt. Tanta his belli inest gerendi cupiditas, ut grauius fere ocium quam morbum


1938. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

neque diuitiae neque generis uetustas quempiam honestiorem reddunt. Quem quisque sibi armis et uirtute splendorem parauit, eo satis clarus est, atque iccirco ad gloriam augendam maiorum nobilitatem nemo desiderat. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est


1939. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

tempestatibus adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit. Equorum insuper centum millia, ut fama est, amissa sunt: singuli enim uel infimae fortunae homines binos in expeditione ducunt equos, uno in itinere, altero, quum hostilem agrum incursant, utuntur. Turcae igitur, dum Poloniam petunt, ad temporis incommoda uestis inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem


1940. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem inconsulte statuatis.


1941. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime abundat, facile precio parari possunt. Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus


1942. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam interemptum iudicabit, cuius scilicet uita et mores, dicta factaque, in magnis paruisque rebus, huic accusationi minime congruunt. Proinde


1943. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in fugam conuerteret. In qua quidem fuga plus quam dimidiam illorum partem occidit, nullo fere ex suis amisso. Tanta profecto fuit siue Turcarum formido, quae quidem rem uel maxime solet euertere, siue Michaelis uirtus, siue fortuna, quam ut saepius diximus, ubique pro Dei uoluntate accipimus. Nec circa Danubium per idem tempus res quietę inter Turcas et Hungaros erant. Milon Belmusius natione Moesus, Hungarorum ducum haud postremus, forte domi


1944. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio


1945. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum nimirum his inest uel malis artibus imperii augendi studium. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber septimus


1946. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae est , inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum actionum ac consiliorum rationes exquirere, quum uobis satius sit uel quacunque conditione pacem cum Bazethe habere, modo liceat uobis mercaturam uestram exercere, quam ei nequicquam, et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei stomachum feceritis, quingentarum nauium classe instructa Adriaticum sinum inuadi iubebit, atque Dalmatia Istriaque


1947. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis


1948. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui potuisset, quantum ad hostem pertinuit, nullo ferme aut prorsus paruo affectus est incommodo. Ducenti enim equites ― uulgo Albanesios uocant, opera eorum Itali aduersus Turcas maxime utuntur ― postremum hostium


1949. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et equitandi studio prorsus abhorrebat, ac si cuiuspiam mercatoris, non autem principis filius esset, magisque meminerat se ciuem Mediolanensem esse, cuius proprium est opificio ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos


1950. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam


1951. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra


1952. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti exercitus imperator legatorum instinctu, qui quidem patritii Veneti erant, uulgo prouiditores appellantur, respondisset, se inconsulto Veneto senatu Gallos progredi non permissurum, ira percitus, Enim uero, inquit, nec Francorum regi iter precario petendum, nec uel fortissimorum hostium, nedum mercatorum arma Francis timenda esse, immo, ut uiros decet, ferro iter aperiendum. Quo dicto aciem extemplo instrui, et signum pugnae dari iubet. Veneti tum suorum multitudine fręti, tum


1953. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem.


1954. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

uideretur, in pluribus imperii sui locis naueis fabricandas, ueteresque reficiendas constituit. Itaque ad eas naueis, quas superiore anno aedificauerat, circiter sexaginta nouas addidit. Quas sane partim in sinu Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si forte subacto Neapolitano regno uellet traicere


1955. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio amnis eo facilius Turcas exitu arcebant, quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex


1956. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

simul audacia, simul rei nauticae peritia, infausto tamen incoepto in Methonensem elabuntur portum. Fit enim saepe, nescio quo fato, ut quemadmodum potio medicata, ad uim morbi leuandam data, plaerumque interimat aegrotum, ita consilia uel optime excogitata quandoque destituat euentus. Satis enim creditur hoc subsidium oppido exitium intulisse, dum oppidani stationibus temere relictis, ad portum, quo maxime tumultuabatur, accurrunt, credentes ab ea parte hostem in urbem una cum suis irrupisse. Turcae, qui praesertim terra


1957. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Achimathe Cossicio (is erat regi carus in paucis), tum ne praesentem militum laetitiam minueret commilitonum nece, supplicium his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid


1958. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in Leucadii litoris peninsula expugnant. Venetis, qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad


1959. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod


1960. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam in Gallos inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus ingressus est. Vultus enim et uox humana, uel quum maxime animo disparia sunt, seruire possunt. Intra paucos dies arx quoque Neapolitana capta, muris eius, qua aditum Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis. Gallorum


1961. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrio suo regebat, atque ita in suam, incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum


1962. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

munus obiens, intra paucos dies Bononiam deditione coepit, Ioanne Bentiuola, ubi ciuium suorum uoluntatem in pontificem inclinatam cognouit, fuga cum liberis suis elapso. Ferunt Bentiuolam patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel hoc exilium argumento erit. Diuus Gregorius, ne arma in Longobardos moueret passus est eos Italiam uexare, asserens se Dei timore ab armis arceri; Iulium uero pontificem exercitum per sese ad oppugnandam Bononiam, quod nemo unquam pontificum fecisset, duxisse. Quod ubi Venetis


1963. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii insignia de more acciperet; uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad


1964. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

aduersus communem regum hostem facile coituros, eos iterum legationibus fatigare institit. Cuius quidem auctoritas opera Margaritae, Maximiliani filiae, apud Christianos principes multo ualidior fuit, quandoquidem illa iniuriis patri a Venetis illatis concitata non dubitauit uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo


1965. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum consecutus fueris, Lodouice, humanitatem, quae uirtus reges maxime ornat, hac uel imprimis causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec


1966. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent. Baiazethes ira fremens Selynem armis compescere statuit, sed Ionae Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit. His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo


1967. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui quidem nulla alia causa, ut iam pro comperto mihi est, tentauit me conuenire, nisi ut mecum de regno ad se deferendo ageret, deinde si precibus, aut persuasione parum profecisset, ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur. Quare ex quo Achimathi regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit. Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte


1968. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes


1969. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium


1970. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa


1971. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab ultima origine Sarmatae sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus accolis nostris, uel animi magnitudine, uel caedis auiditate concedere. Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum


1972. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab ultima origine Sarmatae sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus accolis nostris, uel animi magnitudine, uel caedis auiditate concedere. Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum,


1973. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

ad sese merito traxerit. Vt finem orationi Selynes imposuit, clamor undique, laetitiae index, exoritur. Approbant omnes sententiam, hortantur ne cunctetur imperium sibi militum suorum sanguine parare; se, uel patrem ipsum ferro peteret, prompto animo operam ei praestituros. Tanta fuit seu uis orationis, perorantisue auctoritas, qua maxime rudis et incondita turba incitari solet, seu militum ad ducem amor et admiratio ingenii omnis fortunae capacis, seu desidis imperii fastidium, praesertim rapto


1974. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia. Caeterum Selynes ne profligatus quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis naues frumento onustas e Taurica chersoneso Constantinopolim misit,


1975. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac fortunis suis magis quam regiae consulens amicitiae, quum regem, uirum, ut inter Machomethanos, iustitia atque humanitate insignem, uel periculo uitae tueri oporteret. Bazethes, quamquam praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non lateret, re tamen subita attonitus nihil salubris consilii expedire potuit, quo suorum sceleri obuiam iret. Itaque senecta, ualetudine,


1976. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem animaduertens parentem imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere ac uel rege inuito magno numero coire licet), conatus est eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat, Constantinopoli


1977. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis


1978. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

consilium accommodare. Quare cauendum est uobis, ne Deo irato hanc rei gerendae facultatem omittatis. Nulla inconsulta formido audaciam uestram minuat, uana spes ueniae animos uestros non decipiat. Nec sperate poenitentiae incoepti clementiores uos aduersarios habituros: uel innoxia haec deliberatio et coitio fraudi uobis futura est. Existimabit nobilitas uos diu animis uolutasse hanc fortuitam ac diuino instinctu factam coniurationem, et ob id perinde ac initi aduersus nobilitatem consilii ac sceleris


1979. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

ab agrestibus esset compulsus, quantoque in discrimine uersaretur, ni illi subsidio acceleraret. Sepusiensis cognito tanti uiri periculo non tam succurendi studio (honoris enim, ut fit, aemulatio eorum animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum contendit. Et quum haud procul a castris agrestium esset, turmam equitum, quidnam Scythes cum suis rusticis moliretur, exploratum praemisit.


1980. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

decreuit, edixit, ut si cui essent bona a parentis sui procuratoribus inique erepta, etiamsi sint fisco illata, causa cognita restituerentur. Atque ita omnibus fere, quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula


1981. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod


1982. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Senatu non magis gloriosum Turcis quam Christianę nobilitati turpe esse existimandum est. Pontifex de aerarii sui inopia et Gallorum iniuria conquestus legatum sine solatio dimittit; auctoris opinio, utrum Tauruni, uel Constantinopolis iactura rei Christianae perniciosior; Stephanus Bathorius cum exigua manu ad Drauum hosti opponitur; rex ipse nobiles Baciam ad arma conuocat, at paucis comparentibus; Turcae interea se ubique diffundunt. Posteaquam Hungarus perorauit,


1983. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum est, controuersias iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus Ferrariensium ducem per summum etiam scelus factitatum est, non uideo, nisi forte pontificum fortuna in excelso sita extra hominum censuram est. Atqui nullae opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere


1984. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

acies, si rectorem idoneum habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset. Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia


1985. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor certaminis maxime excitatur, equo regio in compedes coniecto regem castra excedere non sinunt, censentes neque illum esse periculis obiciendum, quandoquidem imperatore adempto uel uictor exercitus turbari et in fugam conuerti facile soleat, neque rursus ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam


1986. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ita in principe ignauiae proximum, belloque assuetis ualde ingratum; ad haec quod delinquentium peccata eius socordia impunita essent, maximamque ob id infamiam subibat, tum quod ultimam fere pecuniae inopiam pateretur, quae res uel maxime principes multitudini uiles facit M: deest in g: habent AKZr 94


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.