Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uel

Your search found 2344 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4-37:


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rapuit Theseus et per mare nauigans, cum iam ipsam exosam haberet, reliquit in quadam insula solam et aufugit cum sorore ipsius Phedra, sed Bachus, qui et Liber pater dicitur, eam inueniens sibi in uxorem accepit. Quidam dicunt, quod Adria dicitur a quodam Adrio Ytali fratre, qui regnauit ibidem uel secundum quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et montuosa est hec prouintia. Vnde Ouidius: Subdita montane brachia Dalmatie. II. De Salona 1Fuit autem metropolis ciuitas Dalmatie Salona, urbs magna et antiqua, de qua


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste . Honorato uero rescripsit dicens: Volumus et precipimus te in officio archidiaconatus iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio tuo competit, unde siquid uel ex negligentia tua uel cuiusquam fraude deperiret, tu Deo et nobis satisfacere teneris . Eum uero, quem Natalis intruserat, ab archidiaconatu deiecit. Et quia in tantum scandali tumultum hec causa succreuerat, precepit papa Honorato archidiacono, ut ad sedem apostolicam personaliter


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste . Honorato uero rescripsit dicens: Volumus et precipimus te in officio archidiaconatus iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio tuo competit, unde siquid uel ex negligentia tua uel cuiusquam fraude deperiret, tu Deo et nobis satisfacere teneris . Eum uero, quem Natalis intruserat, ab archidiaconatu deiecit. Et quia in tantum scandali tumultum hec causa succreuerat, precepit papa Honorato archidiacono, ut ad sedem apostolicam personaliter accederet. Archiepiscopus uero


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

urbem ex parte uastauit. Ipse intrauit prescriptum edificium Dioclitiani cesaris et imperiales titulos ibidem sculptos deposuit atque deleuit, aliquam etiam partem eiusdem edificii destrui fecit. 4Venerant de partibus Polonie, qui Lingones appellantur, cum Totila septem uel octo tribus nobilium. Hi uidentes terram Chroatie aptam sibi fore ad habitandum, quia rari in ea coloni manebant, petierunt et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes ergo ibidem, ceperunt opprimere indigenas et ad suum seruitium subigere uiolenter. Chroatia est regio montuosa, a septemtrione


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

petierunt et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes ergo ibidem, ceperunt opprimere indigenas et ad suum seruitium subigere uiolenter. Chroatia est regio montuosa, a septemtrione adheret Dalmatie. Hec regio antiquitus uocabatur Curetia et populi, qui nunc dicuntur Chroate, dicebantur Curetes uel Coribantes, unde Lucanus: Illic bellaci confisus gente Curetum, quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur uero Curetes quasi currentes et instabiles, quia per montes et siluas oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus,


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad naues conscenderant, quia nec pater inquirebat filium, neque filius patrem, uxor non respiciebat maritum, nec maritus uxorem: unica spes miseris patrios discedere fines. Qui ante recesserant, non expectabant extremos, qui extremi fuerant, non retardare poterant properantes. Quasi ebrii uel amentes, nonnisi in sola fuga presidium exquirentes, nesciebant quam tutius arriperent uiam. Heu quam triste erat spectaculum miserabilium mulierum crines lacerantium, pectora genasque tundentium! Quantus erat ululatus et planctus nescientium quid potius, ignem an gladium, euitarent.


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas et trepidum in molles zefiros excurrit Yader. Hoc igitur sepius nominato urbi nomen impositum est Yadria uel, ut quibusdam placet, ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit. X. Qualiter de insulis redeuntes Spalatum intrauerunt 1Erat autem inter Salonitanos, qui ad proximas insulas seccesserant, uir quidam, Seuerus nomine, cuius domus fuerat iuxta


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pacifice, ut sua se sponte dominatui eius subicerent, nec ante permitterent destrui se et sua. At uero Spalatenses obfirmatis bene portis per murorum circuitum cum armis diffusi, non acquiescebant regi, metuentes dominium gentis ignote et extranee experiri, quippe nescientes, quid rex de ciuitate uel de ciuibus cogitaret. Tum rex et eius principes indigne ferentes et se quasi contemptos a Spalatensibus arbitrantes ceperunt multa ciuibus cominari. Et positis castris non longe a ciuitate deuastabant campos predasque, quas poterant, faciebant. Vnde factum est, ut Spalatenses obdurato animo


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate uerborum omnes reuincebat. Et quamuis in ecclesia Spalatensi uel alibi non deessent persone, que tutiori uia et iustiori possent ordine ad eam prouehi dignitatem: uulgaris tamen inscitia hac uanitatis uentositate raptatur, ut notos contempnant, ignotos posse patrare miracula arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt, ut quod ipsi assequi non


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

enim profectum sibi reputant in defectum. 5Cum ergo instantibus laycis omnes clerici ad eligendum fuissent inducti, adhuc archidiaconus cum suis nullatenus consentire uolebant. Sed cum tumultus popularis seditionis insurgere uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset? Respondebat ipsi: Hoc nescis modo, scies autem


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura. 9Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas, faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc congregato multo nauali exercitu et equestri, cepit eos undique impugnare. In tantum enim Almisanos in mari et terra insequendo contriuit, ut defectis uiribus desperarent ulterius se posse resistere. Venerunt ergo et corruentes ad pedes legati pacem


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent, satagentes uel fimbriam eius tangere, aut aliquid de paniculis eius auferre. 14Sed iam ad propositum redeamus. Transcurso autem punitionis sue biennio, uenit Guncellus ad ecclesiam suam misitque ad curiam et restitutum est ei pallium, quod ab Acontio fuerat interdictum. Tunc archiepiscopus


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia cito nobis terga ostendent. State ergo constanter et pugnate uiriliter, de morte intrepidi, de triumpho securi . 6Talibus itaque dictis cohortatus suos, cepit ordinare pedites in turma sua, equites uero disposuit in acie sua, dans mandatum his, qui debebant precedere uel subsequi, ut omnes ad ducis uexillum respicerent. Igitur omnibus oportune dispositis, statim contra hostes signa uertentes, ceperunt paulatim incedere. At uero hostes uidentes nostrorum audatiam statim magno impetu admissis equis currunt fortiter contra eos. Nostri uero conglobati primo peditum


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

partes ad deteriora uergere cogerentur, pars tamen Buyseni superior uidebatur. Erant autem ambo una stirpe progeniti. 2Quodam namque tempore Buysenus cum exercitu suo erat circa Berberium diffusus, eratque Gregorius intra suum presidium undique coartatus ita, ut nulli egredi uel ingredi liceret. Gregorius qui nimis erat callidus et astutus, positis insidiis ualde diluculo, cum non bene uigiles precauissent, repente irruit in castra Buyseni et antequam arma bene capere potuissent, ceperunt magnam cedem ex hostibus facere, ipsumque Buysenum ceperunt uiuum. Et cum ante


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erat, uocatus ueniret, non pro statu ciuitatis erat sollicitus, sed de suis prouentibus maxime contendebat. Quam ob rem, quia ciuitas quasi uidua sine rectoris gubernatione manebat, non ante sed retro ire debebat. Superbie pestis precipue uigebat in ea ita, ut qui potentiores esse uidebantur, uel rectores seu consules, paruam curam de communi utilitate haberent, immo pro modico sui lucri emolumento maximum communitatis commodum uenundabant. Preterea furta, cedes, rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis. 6Exierunt ergo de ciuitate filii Vitalis et filii Gallone cum


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios Vitalis una uoce clamantium, ut recederent uel perirent. Tunc uidentes hi, qui erant ex parte Duimi Drasce, quod in auxilium eis de ciuitate confluerent, resumptis uiribus ceperunt contra hostes reuerti. Et concurrentes aduersus eos, non iam instant lapidibus, sed telis et ensibus in hostes feruntur. Et cum ipsis ignominiosum uideretur


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quas ciuitas habuerat ab antiquo, superaddens multa alia iura, que uidebantur necessaria in actibus publicis et priuatis, uidelicet in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita procedebant. Hoc capitulare transcripserunt Tragurienses et alii, quos emulatio nostri regiminis ad bona studia prouocabat. 5Denique transcurso iam ex maiori parte anni spatio uentum est ad electionem anni sequentis. Et cum super hoc


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus. 2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et extinguebant omnes. Preterea mulieres Tartarorum uirili more armis accinte in pugnam audacter ferebantur, ut uiri, he in mulieres captiuas atrotius seuiebant. Si quas enim uenustiores uultu cernebant, ex quibus zelotypie motum possent aliquatenus formidare, statim extracto gladio perimebant uel si quas uidebant ad seruiendum habiles, preciso totaliter naso, deturpata facie seruili ministerio deputabant. Pueros quoque captiuos ad se uenire iubentes, tale de ipsis ludibrium faciebant: primo seriatim eos consedere iubebant, deinde uocatis paruulis suis, dabant eis uiridium lignorum


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mentis peruadit multitudinem Hungarorum. Tunc truculenti duces, ueluti rapaces lupi, quos rapide famis exagitat ingluuies, caulas solet ouium ad predam inyando lustrare, ita isti beluino more furentes totam uillam trucibus oculis circumspiciunt, feroci animo pertractantes, qualiter Hungaros uel ad exteriora traherent uel ad eos ingredi per atiem gladii preualerent. Igitur Tartarorum acies suis castris circa totam uillam defixis, ceperunt eam undique impugnare sagittantes acriter et telorum ymbrem interius iacientes. E contrario uero Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Hungarorum. Tunc truculenti duces, ueluti rapaces lupi, quos rapide famis exagitat ingluuies, caulas solet ouium ad predam inyando lustrare, ita isti beluino more furentes totam uillam trucibus oculis circumspiciunt, feroci animo pertractantes, qualiter Hungaros uel ad exteriora traherent uel ad eos ingredi per atiem gladii preualerent. Igitur Tartarorum acies suis castris circa totam uillam defixis, ceperunt eam undique impugnare sagittantes acriter et telorum ymbrem interius iacientes. E contrario uero Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus defendere conabatur intendentes


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus defendere conabatur intendentes balistas et arcus plurima in hostiles cuneos iacula emittebant multos e machinis lapides intorquendo. Sed letifere Tartarorum sagitte infallibiliter penetrantes certiorem inferebant mortem. Non enim erat torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

yemem peracturi. Et ut metum incuterent his, qui erant ex altera parte Danubii, collectam multitudinem occisorum in aceruos plurimos super ripam fluminis locauerunt. Alii uero puerulos lanceis affigentes, quasi pisces in ueru, per horas aluei baiulabant. Iam uero captarum predarum non erat numerus uel mensura. Quis extimaret inumerabilium equorum et ceterorum animalium multitudinem? Quis diuitias et thesauros? Quis spoliorum copias infinitas, quibus hostes locupletati gaudebant? Quanta erat hominum captiuitas, uirorum et mulierum, puerorum et puellarum, quos diuersis seruitiis subigentes sub


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt. 2Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed non est gens in mundo, que tantam habeat bellandi peritiam, que ita sciat, maxime in campestri conflictu, hostes euincere siue uirtute,


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

septa ecclesie sub diuo iacebant. Alii in fornicium tenebras se abdebant, alii purgantes munditias de andronis et criptis, alii ubi poterant etiam sub tentoriis comanebant. 3Tatari uero uniuersos, quos in campo reperire poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iacebant. Alii in fornicium tenebras se abdebant, alii purgantes munditias de andronis et criptis, alii ubi poterant etiam sub tentoriis comanebant. 3Tatari uero uniuersos, quos in campo reperire poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in Bulgariam deuenerunt. Ibi enim uterque dux Bathus et Caydanus condixerant suarum turmarum copias recensere. Illi ergo ibidem coadunati curiam celebrarunt et simulantes gratiam exhibere captiuis fecerunt per totum exercitum preconis uoce clamari, ut quicumque esset in comitatu eorum spontaneus uel captiuus, qui uellet redire in patriam, liberam se sciret habere licentiam ex clementia ducum. Tunc multitudo magna Hungarorum, Sclauorum et aliarum gentium nimia exultatione repleti data die de exercitu exierunt. Et cum omnes conglobatim duobus aut tribus milibus processisent, statim misi


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

canonicos inuadunt, quosdam uerbis, quosdam uerberibus impetentes. Precipue in archidiaconum impias inicientes manus totam eius tunicam lacerarunt. Mox in monachorum cellulas irrumpentes diripiebant sarcinulas, uasa frangebant, scrutantes, si dictum possent inuenire Leonardum, ut eum cederent uel forsan morte punirent. Erant tamen nonnulli ciues, quibus tanti facinoris temeritas displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare. 5Reuersi tandem de


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero cum ceteris nolentes in dubiis rebus ludum attemptare fortune a longe substiterunt. Tunc permixti hostium cunei ceperunt uiriliter preliari. Sed quia non habuerunt succursum a suis, facile pauci a multis superati sunt. Nam quos diuina ultio punire decreuerat, non uniformiter audere poterant uel timere, sed cum essent ab inuicem corde et corpore disgregati, animosos obruit gladius, timidos uero pusillanimitatis sue obprobrium in despectum deiecit. Sic ergo predictus miles gladiis confossus occubuit et cum eo nobilis uir Theodosius et inter optimos ciues primus hostilibus mactatus est


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

canonica electio fieret secundum Deum et secundum formam concilii generalis. Allatum est autem uolumen in medium, et perlectum capitulum illud, quod exprimit formas in electionibus obseruandas. Sed stolidis mentibus ea, que Dei sunt, displicent et ea, que ordinate fiunt, nil habere rationis uel ordinis suspicantur dicentes malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras reputantes. Hi suas uoluntates precipites et obscuras sanctorum constitutionibus preponentes dicebant scripta esse respuenda et solam uoluntatem sectandam contra sapientes et bonos uerbis


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sic et factum est. Nam predicti tres cameram ingresi conuocauerunt singilatim canonicos, qui erant numero uiginti et dantes eis ad sancta Dei euangelia iuramentum iusserunt, ut postponentes eas affectiones, quibus ad ueritatem dicendam sepe humanus animus prepeditur, et sine amore et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magnam. Et adeuntes potestatem plurimis eum uerborum aculeis stimulantes incitauerunt dicentes, quod si hoc fieret, tota ciuitas in seditionem comota grande foret periculum incursura. Potestas ergo conuocata multitudine populari edictum proposuit, ut nisi clerus a sua intentione desisteret, uel si archidiaconus electioni insisteret, nullus eis auderet in emptione et uenditione participare nec amicitiis et familiaritatibus adherere. Sed archidiaconus natura lenis et quietus et quem ambitionis aura ad dignitatum desideria modicum inflectebant, non de sue uexationis tristabatur molestia,


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam nichilque curare amodo de homicidio perpetrato responditque benigne nuntiis ciuitatis, quod uellet de cetero cum eis ad pacis concordiam declinare et quod iam non debent aliquem timorem habere. Misitque cum eis tres uel quatuor comites et triginta fere milites gladiis tantummodo circa femur dependentibus, sicut eis mos est ubique incedere, precepitque secretius ipsis, ut blandis uerbis ciues seducerent, et eos extra muros, quocumque possent ingenio, prouocarent et quotquot possent, caperent et ad castrum


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.