Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: poterat

Your search found 490 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 187-215:


187. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

dixerunt, cum miracula operaretur, in principe demonum ea ipsum operarari contendebant. Sed, qui erat Dei sapientia et Dei uirtus, non inuocatione, non ope demonum indigebat, cum eisdem imperaret et illi iussis eius non parere non possent. Hic igitur, qui tantę potentię erat, poterat impios detractores repente perdere, sed nostrę infirmitati maluit consulere, ut discamus pati potius iniuriam quam referre. Pręterea, cum multa uera salutiferaque admonuisset, dissensio — ut Ioannes ait — facta est inter Iudeos propter


188. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

eis. Neque enim faciem illius glorificatam uidere merentur, qui ad poenitentiam conuerti negligunt. Fugit ille de templo cordis eorum, quia uulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet in obstinatis, ubi caput reclinet suum. Poterat quippe Dominus Iudeos sibi tam infensos repente perdere, sed maluit latere, ut nobis documento esset ne tunc quidem, cum possumus, in aduersantium furorem uindicare uelle, sed potius ab eis recedere, et pati magis iniuriam quam inferre. Iterum idem Euangelista


189. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si


190. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

patitur. Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit — inquit — in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent.


191. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

asello ueheretur, apostoli post illum pedestres ibant, ne pares ei esse uiderentur. Et quoniam illi, quia se humiliauerunt, exaltati sunt, nonne isti, quia se exaltant, humiliabuntur? Humiliabat se Dominus noster, et tamen laudatione multorum, qui opera eius uiderant, carere non poterat. Obuiam uenit turba, ut scriptum est, uestimenta sua sternens in uia et palmarum ramos, ita ut ipse non ad mortem ire, sed iam deuicta morte triumphare uideretur. Vnde et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine *corr. ex


192. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit: Amen dico uobis, quia unus uestrum me traditurus est — qui intingit **corr. ex iungit mecum manum in paropside ***corr. ex parapside . Poterat uox ista a tam impio proposito deterrere *corr. ex oppipare Iudam, nisi mentem illius pecunię cupiditas corrupisset. Non enim esset ausus eum prodere, cui suas cogitationes patere nosset, audiens pręsertim dicentem: Vę


193. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

confirma cęteros, quorum eris princeps, ut per te confirmati in proposito fidei perseuerent, cum te post tam grande crimen in gratiam receptum uiderint. Petrus autem, cum pro se Dominum orasse audisset, charitatis eius ardore accensus plus pręsumere coepit, quam per se poterat pręstare. Domine — inquit — tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. At ille (ut Lucas ait) dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et in Mattheo similiter dicitur: In hac


194. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

qui modo fugerant, secuti sunt Simon Petrus et alius discipulus, pontifici notus. Sequebatur Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus


195. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? O facinus indignum, o scelus non ferendum! Alapam dedit iniquus iusto, seruus Domino, suo Creatori creatura, homo Deo. Sed inspiciamus percussi mansuetudinem tolerantiamque iniuria affecti incredibilem! Poterat igni imperare, ut exurat percussorem, sicut exussit*** quinquagenarios regis Achab, qui comprehendere uenerant Heliam prophetam; uel terrę mandare, ut repenti illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter insultassent. Poterat denique


196. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

affecti incredibilem! Poterat igni imperare, ut exurat percussorem, sicut exussit*** quinquagenarios regis Achab, qui comprehendere uenerant Heliam prophetam; uel terrę mandare, ut repenti illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter insultassent. Poterat denique qualicunque sacrilegi huius nece iniuriam uindicare. Sed quia pro nostra omniumque salute perferre grauiora uenerat, et hoc non indignanter tulit. Ne enim**** fecisse aliter ac docuerat uideretur — pręceperat autem: Qui te percusserit in unam maxillam,


197. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

Qua in re profecto ipsius pontificis apparet iniustitia, eo quod ministrum impunitum dimiserit: de homine, antequam damnatus esset, poenam ausum sumere. Iniquus igitur pontifex malis ignoscebat, insontes damnabat — lupus lupis fauebat, agnos persequebatur. Plus apud illum poterat improborum temeritas quam iustorum modestia. Quales itaque ministri, talis et pręses. Atque ideo quidem hunc, quem minister tam indigne percusserat, ille mortis reum iudicabat. Hunc pontificem ego fuisse Caipham puto. Licet enim ad Annam prius ductus fuerit Iesus,


198. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset, interrogat. Pręerat autem Galileę rex Herodes. Illi itaque cessit* iudicium in hominem Galileum, ne ipse instantia** principum iniquorum damnare eum cogeretur, in quo nihil damnatione dignum poterat reperire. Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi


199. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

Dum illi uestimenta sortiuntur, interim Saluator, quoniam et inimicos, ut diligamus, iusserat, pendens in cruce (ut Lucas tradit) pro suis crucifixoribus deprecatus est Patrem: Pater, dimitte illis — inquit — non enim sciunt, quid faciunt. Poterat quidem et ipse illis dimittere, sicut dimisit mulieri peccatrici, sed docere uoluit pro persequentibus debere nos orare et illis, qui nos odio habent, bene optare nec malum pro malo, sed, quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid faciunt,


200. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

Audiamus adhuc, quid isti stulti et imprudentes polliceantur. Se in eum credituros aiunt, si de cruce descendat. Et credere noluerunt, cum de sepulchro uiuus surrexisset. Nunquid plus erat descendere de cruce adhuc uiuum quam de morte ipsa se propria uirtute liberare? An non poterat, si uellet, de cruce descendere, qui pendens in cruce credenti ac poenitenti latroni potuit paradisum donare? Amen dico tibi — inquit — hodie mecum eris in paradiso. Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent


201. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

contusum atque confossum lamentis prosequebantur. Pręcipue uero mater ipsa in passione dulcissimi filii moerore repleta. Immo ex corde tristes ędebat gemitus, lachrymis distillabat ******corr. ex distilabat et quodam animi stupore occupata fari non poterat. Sustentabatur a mulieribus, ne amissis sensibus debilitatoque corpore in terram rueret. Interim Mariam Magdalenam in lamenta prorupentem Magdalenę lamentum mihi audire uideor fusisque lachrymis ita


202. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hęc dicens expirauit. Ideo uoce magna clamat, ut, sicut uerbis prędixerat, se potestatem habere ponendi animam suam et iterum sumendi eam, re atque opere ostendat. Qui enim moriendo clamare potuit, poterat non mori, si uellet. Clamor iste testatur non uiolentam esse mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit. Non tamen ideo excusatur impietas Iudeorum, qui innocentem liuoris uitio commoti perdendum curarunt. Patrem autem inuocando fatetur se Dei


203. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi cum Christo uicturi erant. Frustra autem Herodes sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet interficiendum offerret. Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce Dominus


204. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

aqua — inquit — medius autem uestrum stetit, quem uos nescitis. Ipse est, qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. Deinde prospiciens Iesum uenientem ad se, mente uidit, quod oculis uidere non poterat, in homine humili diuinitatis maiestatem et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est, de quo dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est, quia* prior me erat. Sic in Ioanne est scriptum. Mattheus uero magis succincto sermone rem


205. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

quo Esaias: Et uocabitur tibi — inquit — nomen nouum, quod os Domini nominabit.* Et iterum in psalmis legimus: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lętantem. Gentilitas enim, quę nullum uerę uirtutis fructum proferre poterat, erroribus uani ritus implicita, in Christum credendo facta est hortus bonorum omnium et in Ecclesia, quę est domus Dei, parere coepit liberos ueluti mater foecunda. Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non


206. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui


207. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro Isaac oblatus. Isaac enim diuinitatem Christi designabat, quę mori non poterat, aries humanitatem, quę passibilis ad mortem uenit, ut nos uitam haberemus mortis expertem. Arundine autem sanctissimum et angelis uenerabile caput percutiunt, ut Micheę impleant uaticinium dicentis: In uirga percutient maxillam iudicis Israhel.


208. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi. Infelix Iuda, si poenitens non *corr. ex alie desperasset, rursum procul dubio in apostolorum numerum Domino miserante fuisset restitutus. Desperando in mortem corruit, qui sperando, sicuti de scelere dolebat, uitam consequi poterat sempiternam. Dolendum quidem est de his, quibus Deum offendimus, sed sicut doluit Magdalene,* ut saluemur, non sicut Iudas, ne pereamus. Dum alię uiso angelo prę timore obstupuissent et — ut Marcus testatur — mutire non auderent, illa interim uiso aperto


209. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

u sque ad talos, usque ad genua, usque ad renes. Cum autem uenisset ad torrentem, nequiuit transire. Et Danieli est dictum: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Et Ioannes in Apocalypsi uidit librum signatum, quem nemo poterat aperire neque soluere. Vidit et templum apertum in cęlo, in quod nemo ualebat introire. Sunt enim quędam aperta et oculis mortalium patentia Dei opera, sed in ea intrare, ut cognoscamus, quare facta sint, nostra non ualet fragilitas. Diuina contemplanti in Prouerbiis


210. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — inclinauit se et prospexit in monumentum. Et uidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Inclinare illam et in monumento prospicere faciebat Domini sui desyderium, ut, cuius corpus inuenire non poterat, saltem locum, in quo iacuerat, uideret. Pars enim consolationis est absentis amici siue locum, in quo frequens fuit, consyderare uel res eius, quas discedens reliquit, cernere et contrectare. Tali affectu Magdalene* uehementer sollicitata prospexit in monumentum, ut et


211. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

— duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris


212. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

suum non uiderit Saluatorem. Quid ploras, aiunt. Respondit illa: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia, nisi quandoque et resurrecturum speraret et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante


213. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

me, non uidebo eum, et si abierit, non intelligam. Sed quorsum tendat etiam illud Domini dictum: Expedit uobis, ut ego uadam. Si enim non abiero, paraclytus non ueniet ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Nunquid in terra manens non poterat eum mittere et in discipulos infundere, quando quidem ipse Quęstio Spiritus Sanctus et in cęlo erat cum Patre et in terra cum Filio? Non poterat — inquam — is, qui hic manens in discipulos insufflauit et dixit:


214. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Nunquid in terra manens non poterat eum mittere et in discipulos infundere, quando quidem ipse Quęstio Spiritus Sanctus et in cęlo erat cum Patre et in terra cum Filio? Non poterat — inquam — is, qui hic manens in discipulos insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum, facere, ut in eos tunc ueniat Spiritus Sanctus, sicut in cęlum abiens, ut ueniret, fecit? Potuit certe, sed noluit. Atque ideo quidem hoc fecit, ut ablata ab


215. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.