Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: poterat

Your search found 490 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 74-78:


74. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior quam hominis. Qua ratione summus ille rerum conditor etiam ad inferos quondam non corporea effigie, sed anime substantia, quoniam iturus ad animas erat, descendit, et paulo post corpus ipsum resumens in


75. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

nullo ipse incommodo affectus alios ad dolorem, penas, mortemque contemnendam hortaretur, nemo illum (ut arbitror, immo ut certe scio) non modo sequi, sed ne audire quidem uoluisset; est nanque portento simile ea uelle ceteris persuadere que tuipse nunquam attigisses. Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad ueram immortalitatis notitiam perducere. Atqui nonne idipsum fecit, nonne et nutu et uoluntate perduxit, cum filium unigenitum ad eos hac potissimum causa transmisit? An


76. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare.


77. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est. Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum ignominiam mox triumpho mortis gloriosissime comutatum iri: ad matrem afflictam et miseram


78. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

et uix iam dolori resistentem aliquandiu intuitus esset: ad Johannem postea: qui solus discipulorum ibi remanserat se conuertit: Mulier inquiens (sic enim matrem tunc appellauit) ecce filius tuus. Deinde rursus ad illam se reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas:


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.