Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: spe

Your search found 533 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 129-159:


129. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et tempore contemplationis c. 27 De prauis cogitationibus cauendis c. 28
Liber secundus spei De spe uenię c. 1 De desperatione c. 2 De decem pręceptis c. 3 De mandatorum consyderatione c. 4


130. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Pro quibus facienda est elemosina c. 15 De elemosinę utilitate c. 16 De uitio auaritię c. 17 De uana diuitum spe c. 18 Quod auaritia multorum causa sit malorum c. 19 Ad diuites exhortatio c. 20 De beneficiis conferendis, ut Deo similes simus c. 21


131. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

credit Ecclesię | nec potestati eius subjicitur, ille abscisus et abiectus est | atque cum mortuis computatus, nisi forte poenituerit eum erroris | ac rursum per fidem iunxerit se Ecclesię mandata-que ejus perfecerit. Solo enim fidei glutino corporis huius membra ferruminantur, spe firmantur, charitate perficiuntur. Igitur quicquid catholicę apostolicę-que Ecclesię recepit autoritas, et te illud citra omnem cordis hęsitationem recipere oportet | et quicquid seruandum constituit, obseruare, si cum Christo uiuere mauis | quam cum infidelibus


132. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Est autem constantis animi repugnare cupiditatibus, a bono instituto nunquam deflecti, et cum semel ad colendam ęqui honesti-que uirtutem conuersus fueris, nusquam ab ea discedere uelle. Profecto qui sic sibi constiterit, intrepidus uitę finem expectabit, spe certissima firmatus de morte se transiturum ad immortalitatem | et illam beatitudinem, quam nec fando exprimere | nec cogitando possumus complecti. Luc6 Nos ergo tantę mercedis cupiditate


133. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mortis expers. dicente Apostolo: Phil3 Nostra conuersatio in cęlis est, unde et Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę . Nos hac tanta spe confirmati, non solum mortem non timere, sed etiam nullum mortis genus debemus exhorrescere. Ideo Dominus noster cum asperrimam tum ignominiosissimam elegit crucis mortem. Quem secuti sancti martyres omnes tyrannorum minas contempsere, omnia uicere tormenta, magis timentes


134. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fore speratur, quod statim potest deficere. Sed aliud est sperare dices | aliud cupere. licet non idem sint, alterum tamen ab altero pendet, et ex desyderio spes, et spe oritur desyderium. Alioquin quid stultius esse potest | quam cupere aliquid, quod te assecuturum non speras? Sed cupis diu uiuere simul et speras, veruntamen times, ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius


135. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicente Propheta: ps. 93 Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt. Confecta est prima propositi operis pars, quam titulo Fidei applicandam censuimus. nunc de spe, et quę illi magis arbitrabimur conuenire Spiritu Sancto instruente disseremus. Finit Liber primus. LIBER. SECUNDUS. SPEI.


136. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

illi magis arbitrabimur conuenire Spiritu Sancto instruente disseremus. Finit Liber primus. LIBER. SECUNDUS. SPEI. De spe venię. Caput I Spes est summi boni Deo miserante potiundi expectatio. Peccauimus Domino legi iussis-que eius non ut oportuit parendo | agamus poenitentiam


137. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

, iustitię operibus sese exercendo. Solis impoenitentibus et desperatis non est uenię locus. nequius tamen peccant qui desperant | quam qui pręsumunt. De utrorunque nunc uitio, cum de spe uenię satis hactenus dictum sit, breuiter explicemus. De desperatione. Caput II Qui pręsumunt, quoniam in peccatis perseuerando se saluari sperant,


138. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de culpa ueniam speremus | et sperando ueniam de culpa doleamus. Vtrunque necessarium est ei, qui et poenas cupit euitare | et beatitudinem consequi sempiternam. De spe autem temere pręsumentium dicitur: Puer. 10 Spes impiorum peribit. Et de errore desperantium: Puer. 24 Si desperaueris, inquit, lassus in die angustię,


139. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

commendat dicens: Quod audistis ab initio, in uobis permaneat. | quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis. Dominus etiam in Apocalypsi: Esto fidelis inquit usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Deinde in spe quoque perseuerandum est, ut sicut per fidem ita et per spem habitet in nobis Christus. Habemus enim Apostoli testimonium affirmantis nos esse domum Christi, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Postremo


140. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia pręditi sunt, a spe beatitudinis excluduntur. Si uis inquit ad uitam ingredi, serua mandata! Diuinę igitur legis tantum quę ad bene beate-que uiuendum pertinent institutiones nosse | et eas opere persequi, satis perfecta est hominis sapientia. Quanquam


141. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam si expulsus ab homine intrandi in porcos non habuit potestatem, donec concessit ipse cuius iussu pellebatur, quanto minus offendere poterit hominem nisi Deus uoluerit. Bono igitur animo simus | et certissima uincendi spe ad pugnam accingamur. Dominus noster non sinet nos tentari supra id quod ferre possumus, sed faciet (ut Apostolus ait) cum tentatione prouentum, ut possimus resistere. Iob


142. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

non inepte fortasse sub illo contineri uidetur fermento, quod acceptum mulier, id est anima Deo dedita abscondit in farinę satis tribus. hoc est, in corde, in anima, in mente. donec fermentetur totum. donec ipsa tota in charitatem conuersa, et quod fide tenebat | et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat | et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. Petrus Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus,


143. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ora ut accipias. Petenti datur, pulsanti aperietur. Incipe uelle, et mereberis accipere. Si acceperis, constanter retine, fideliter operare, ut bono summo, quod in iis quę pręcepta sunt perseuerantibus datur, dignus inueniaris. Firmus esto in fide, longanimis in spe, ardens in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut


144. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Sint ergo in te istę uirtutes in terra, ut et nunc spe beatus sis | et postea beatior mercede in cęlo. Audi pręterea et Apostolum pręcipientem: Ad Gala. V Spiritu ambulate, et desyderia carnis non perficietis. Manifesta sunt inquit opera


145. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ezech. XVIII Anima quę peccauerit ipsa morietur. et in Euangelio peccatoribus dicitur: In peccato uestro moriemini, non morte quę corpus dissoluit, sed quę animam sublata omni quiescendi spe terribiliter torquet et cruciat. Quae peccata sunt praecipue damnabilia. Caput XVII Quę sunt autem uel qualia crimina, quibus grauati


146. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 12 Illius etiam diuitis memento, qui hubertate frugum lętatus, per annos multos his fruiturum se putauit, et nocte insequenti uita decessit, quod congregauerat aliis reliquit, ipse sua spe frustratus est. Luc. 16 Ille quoque diues menti tuę succurrat, quem uestiebat purpura, quem quotidie delicata saginabant conuiuia: nudus in inferno sepelitur, et in igne ardens gutta aquę indiget, qua linguam refrigeret. Si talis


147. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

unico filio fame peritura, si elemosina non plus meteret quam seminaret. Porro tantum hac liberalitate profecit, ut non deficeret ei oleum in lecytho nec in hydria farina, donec pluuiam Dominus daret super terram. Fiduciam habuit in Domino, et spe non est frustrata. Parum dedit et recepit multum | et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens:


148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Veritas dicat: Luc. 6 Date et dabitur uobis: mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nemo tamen hac sancta largitate utatur spe pecunię augendę. Auari hoc foret, et terrena non cęlestia concupiscentis. quę non modo non concupiscere, uerum etiam propter Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere | nec fur possit


149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uendamus? Ac ne frustra talia obiecisse uideatur | iurat quod lugebunt | et dolore supplicii persoluent, quod cum delectatione lucri perpetrarunt. De vana divitvm spe. Caput XVIII Nemo igitur diu se fruiturum male partis rebus confidat. sed quo plura inique congerit, eo miserabiliorem finem expectet. Gezi. Iudas


150. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ipso saxum percutiente fluxerunt aquę. ipso orante Amalech superatus est. Iosue Numeri 14 Gratus fuit Iosue. diuinis enim credens promissionibus populum reges terrę quam ingressurus erat metuentem spe uictorię animauit. Proinde dignus fuit, qui in demortui Moysi locum sufficeretur | et uictis hostibus regionem a Domino promissam obtineret | eam-que per tribus diuideret. Ad hanc transeunti Iordanis refrenato aquarum cursu in sicco alueo


151. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et coęternum et consubstantialem nolle credere. Felices illi, qui olim ne ingrati essent, ipsum uobis gentibus-que prędicare non timuerunt. qui ut nomen eius denegarent, nec minis | nec tormentis | nec cędibus compelli potuerunt. Verę quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die ac nocte cogitant, Christi


152. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate dignum, non magis quia iustum


153. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prima 4 Quid uultis inquit | in uirga ueniam ad uos | an in charitate et spiritu mansuetudinis? Ita autem moderanda correptio est , ut et mordeat peccatorem | et spe uenię consoletur, ne ille abundantiori tristitia absorbeatur. Fragilitatis tuę memor aliorum infirmitatibus medere | et ad mentem reuoca pręceptum Apostoli dicentis: Ad Gal. 6 Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui


154. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est, totum donum Dei est. Mat. 10 Non uos estis inquit qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis. Hoc si habes, iam certissima futurę beatitudinis spe oppignoratus es, iam beatus dici meruisti. iuxta illud psalmistę: Ps. XCLII Beatus homo quem tu erudieris Domine, et de lege tua docueris eum. Sic se eruditum confitebatur Paulus,


155. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Malarum uoluptatum illecebris deliniti homines in omne nefas licenter irruent, si nemo sit, qui improbe luxuriantes eloquii uiribus coerceat atque moderetur | et futurorum expectatione a pręsentium cura auertat. ut uel poenarum metu | uel spe pręmiorum a uitiis ad uirtutem transferantur. Hoc Salomon in Prouerbiis testatur dicens: 29 Cum prophetia defecerit dissipabitur populus;


156. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel patientia, uel humilitate, quodcunque horum dixeris, recte dictum erit, promeruit ad decrepitam usque ętatem regnare, inimicorum uictor | et ipse inuictus | omnium-que regum Iudeę Deo charissimus. Vnde futurę beatitudinis spe plenus: Ps. 114 Placebo inquit Domino in regione uiuorum. ps. 115 Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.


157. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

unus finis fuerit, ut uidelicet hominibus obediendo Deo placeamus. Qui enim ideo alicuius iussis obtemperant, ut ab eo mercedem capiant, mercenarii sunt. et qui parent metuendo, nequid mali patiantur, serui sunt. Is uero qui neque spe pręmii | neque timore supplicii, sed solo Dei amore se subiicit ad obediendum aliis, non mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte


158. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meum. Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim


159. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Paulus per gladium, per ictus lapidum Stephanus | atque alii per alias corporis afflictiones ascensum sibi ad cęlum parauerunt | et nunc omnes bonis perfruuntur ęternis, nunc cum Domino suo regnant, quia pro nomine eius mundi aduersa forti animo pertulerunt. Futurorum ergo bonorum spe errecti, etiam in tormentis animo gaudebant. Apostoli et cum flagellati fuissent apostoli, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ad quod sane


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.