Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: spe

Your search found 533 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 176-229:


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe contumeliosam grauiter sustinebant Turcarum dominationem. Caeterum nondum confecto Alemanico bello rex Matthias Viannae, quae quidem urbs, ut quidam asserunt, Norici est agri, ut alii, Superioris Pannoniae, quam nunc Austriam uocant, fato est functus, spe fere certa longioris uitae fraudatus, propterea quod quidam Martinus ex eo Sarmatarum genere, quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. Inerat cum quadam non illiberali calliditate magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis. Qui spe delusus studium suum in Alberthum, Polonorum regis filium, transfert; Hungari autem Vuladislauum eius fratrem, Bohemiae regem, desiderant. Haec cum dixisset Stephanus neminemque principum, qui aliquo numero atque honore esset,


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

sui spem facit. Per idem tempus inter filium regis Matthiae reginamque, quo citius domus Chugniadis familiae statuta humanarum rerum uolubilitate ruinae destinatae caderet, nascitur dissensio, quae quidem utrique detrimento fuit quam maximo. Alterum enim regno spe fere tota accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab Hungaris non pręstita, ut ipsa tegendae ignominiae causa, ubi spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

destinatae caderet, nascitur dissensio, quae quidem utrique detrimento fuit quam maximo. Alterum enim regno spe fere tota accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab Hungaris non pręstita, ut ipsa tegendae ignominiae causa, ubi spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam periculosum peteret imperium, quamque difficilem rem atque supra fortunam suam attentaret, et quae ab ipso neque capi, neque contineri posset. Caeterum cum regulum huiusce adhortationibus nequaquam flecti appareret ―


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

est restituta, cum totaque reguli factione, praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere, quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat. Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

bello a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia peditum mercenariorum ad Maximilianum, qui tunc Lincii delectum habebat, conueniunt. Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Contra Hungaros in Austriam mouet; Stephanus Scepusiensis Viennam turpiter deserit; Maximilianus Viennam intrat, arcem occupat; Hungarorum praesidium sua signa sequitur. His dictis Maximilianus magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem Maximiliano metum incussurum, uobisque unicam salutis uiam apertum iri. Nam simul ac me Boëmorum manu succintum Alemani cognouerint, omni spe inani, qua nunc quorundam nostratium transfugio ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

in Austriam hybernatum reuertitur; Nouae Vrbis arx ei deditur; Hungaria mutuis latrociniis uexatur. Alemanus ubi ex eo, quem Budam miserat, Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni sede, si Hungari ad pacem inclinarent, ipse, ut euenit, dementia Hungarorum pacis ferret conditiones. Quin etiam


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter opibus fraetus pari fere spe ad dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum est. Postea uero quam agri satis undique ferro atque igni uastati sunt, multaeque inuicem clades illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad Polonos e finibus Hungaricis expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur cum Hungaris exercitu arma confestim in fratrem conuertit, ne hyeme quidem, quae


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia, repente nouo inito consilio spe pacis per fraudem iniecta petit inducias, regisque indulgentia illico impetrat. Caeterum ne nihil actum esse hac in expeditione uideretur, Demetrius Ihassius iunior, natione Rhassianus ― ita Roxanos, qui Triballorum ac Moesorum agros nunc incolunt, Hungari


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

quam compararentur, quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se publicae utilitati nunquam aduersaturum. Hungari, ut sunt solerti ingenio, atque ad succumbendum tempori, maxime quum res urgent aduersae, haud imparati, Maximiliano inani spe expleto totam armorum uim in Alberthum conuertunt, rati impetu Polonorum represso Alemanos ab Hungaris uinci assuetos facile uanos spiritus submissuros. Hungari contra Alberthum mouent; bellatorum numerus, quos regni


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

accisisque rebus suis, in detestabili scelere unum ex Stephani liberis, qui natu maximus erat, spe pecuniae illecto, persuaserunt, a patre ad Turcas descisceret, atque ne belli quidem iure seruato licitati sunt, hostilis capitis pecunia


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

mortemque iuxta rati, nec eam alibi quam in hostium ducis nece consistere) parant in muro, qua duci erat accedendum, tormentum, quod bombardam uulgo appellari supra dictum est. Dux igitur Turcarum hostilis fraudis prorsus securus, spe dedendi castelli sibi iniecta, laetus procedit, paululum extra suorum agmen equo insidens phaleris insigni, caeteroque habitu conspicuus. Iamque portis proximus sublatam dexteram, fidei indicem, de more ostendebat. Tum qui in ictum intentus agendae rei tempus expectabat, ignem tormento


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque sororem ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis floribus, quo comodiore hospitio uteretur, spe magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus Rhacusanos hospitio accepisse, filiamque eius, eam ipsam, quae


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem cum magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur. Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem Gemio erat deditus, eum confestim per


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

diem haudquaquam patuerat, uti. Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur. Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt, prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum carnifici praebuit. His de Othomanorum origine atque imperio, Turcarumque moribus dictis, ad ea quae intermiseram iam regrediar. Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum caeterarum rerum, tum hominum, e Rhoxano agro abacta, cognitaque Polonorum


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

se fulgentibus splendorem adimis, omnia accepta referat. Methonem Turcae terra marique acriter oppugnant. Secundum has praeces ad exercitum, qui iam Methonensem agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque cognouisset classem quoque ad Thriasterides, insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus est. Ea porro exstructa est in Messenii agri lingua tria


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

ne dicam seruilibus probris, ardorem pugnae classicis, loci difficultate aduersante, nequicquam iniceret Iacobus, ex alia parte, qua rex ipse adiuncto sibi Achimate Cossicio Dalmata, amicorum ac purpuratorum acceptissimo, agmen cogebat hortatorque aderat, milites, quum spe ingentium donorum illecti, tum quo se classiariis praeferrent (uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem iam uigiliis, certamine, uulneribus fessum metuque attonitum ruebant. Igitur oppidani partim maritimo illo ad portum tumultu, ut supra


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

regem esset illustrior. Multum enim Turcae natiuae feritatis interdum obliti gloriae tribuere solent. Per idem fere tempus trecenti circiter Dalmatae Hungaricae ditionis equites, adiunctis sibi totidem Albanesiis, Venetorum mercenariis equitibus, quum ipsorum Venetorum instinctu, tum spe praedae, neglecta induciarum fide ― erant enim inter Hungaros et Turcas id temporis induciae ― proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt,


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, inquit, sine imperio, nec minus seditione quam aegritudine inualidum, atque iccirco Hispanos occupato ponte facile amnem transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos, locumque aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis apud


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

aspiciendae cuiusdam insigni forma mulieris, dato uni ex suis, cum quo consilium communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum. Veneti duce capto caeduntur; Bergomates, Cremonenses, Brixiani se regi dedunt; Mediolanensis imperii fines ad Mincium producuntur; Veronenses, Vicentini et


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitumque Patauium admouit. Nam Venetis toto continenti uere et ex animo cedentibus, receptisque a quoque sociorum regum, ut inter ipsos conuenerat, suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat. Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum iri, eo magnam uim commeatus, priusquam Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat:


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi, coniectans ex candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen caeterorum, ad Selynem Constantinopolim deducendum proficiscuntur. Quo ad Odessum, qua Panisus in Pontum cadit, inuento (iam enim literis Mustaphae Iurisii Dalmatae, Achaiae praefecti, e Taurica chersoneso reuocatus eo peruenerat, exercitumque reparare coeperat spe repetendi regni paterni) praetorianorum nomine hortantur, Constantinopolim accederet atque assumpto paterno exercitu aduersus Achimathem expeditionem susciperet. Ille uero pro ingenita calliditate ita perplexe respondit, ut appareret imperandi solum causa se pietatem relicturum,


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

construendo electus est. Per idem tempus quidam Turcarum praefecti finibus Hungaricis appositi bis ultra Istrum praedatum profecti magna clade accępta domum reuersi sunt. Alii item Turcae, quum aliquot prosperis populationibus Dalmatarum agros incursassent, Valdanum amnem spe praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant,


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

circiter colonis inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui. Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam redierat, quo profectus fuerat sub extremum tempus pontificatus Iulii Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus munus obeundum magis idoneus existimetur, quod


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

abutendo quum regis senecta tum liberorum eius aetate. Erant autem regi duo filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus molitus erat spe in regnum Vuladislauo succedendi affinitatem cum ipso rege contrahere, uxore regis id aperte improbante, quae sane malebat, propter generis nobilitatem, unum ex Maximiliani Caesaris nepotibus sibi generum adsciscere, tametsi plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

a suo ciue imperium ad externum, cui sane minus inuidetur, deferre. Turca, adiuncto sibi et hosti adempto tam forti ac strenuo uiro, magna solicitudine uidebatur liberatus: tantam inesse uim in uno homine censebat. Itaque magna spe uictoriae animo concoepta, ubi solitudinem cum copiis emensus est, ad Horionem amnem castra locat, stationibus equitum undique obiectis, ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere, quae quidem multo maior spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac praeciosae suppelectilis magna uis reperta. Caeterum Turca existimans neque Aegyptum neque Syriam Thoma incolumi nunquam quieturam, Iamberdinum, adiuncto sibi Cahirio (uterque autem Thomae solidano erat inimicus), tradito eis iusto


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic sane in exercitu Turcaico modico aere equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe praemiorum illectus duces copiarum adit suadetque, ut uiribus artem expugnandarum urbium adicerent, asserens rem militarem non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno, quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

uidebatur app. ed. Crau.: Itaque adeunt praetorem Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam Rhacusanae obsidionis soluendae. Communicato consilio, modoque agendae rei composito, collaudantur Diocleates, praemiorumque spe, pro fortuna, quae tunc erat ciuitatis, onerati, promissi fidem praestare maturant, tempori insidiandum rati. Tuto igitur aditu impetrato, uinum Slauinis leui pretio de industria addicunt: quos ubi cibo uinoque grauatos, nullamque pro


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt, hortantur, ne incestum patris in se admissum, et tam insignem iniuriam inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum, et foeda libidine pollutum, pollicentur; tandem spe pecuniae illecto, persuadent, uti a parente ad Turcas desciscat, patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec altera parte Stephanus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.