Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: spe Your search found 533 occurrences
1 2 3 4 5 6 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 250-251:250. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section] ea provincia, demum cum et monachum instare videret et regem monachi imperio non contradicere, ne, quod non sine magna causa faciebat, id ei in ignaviam vel timiditatem verteretur, subdit equo calcaria et illuc, quo mittebatur, cum sociis et tota equitum qui ei parebant, cohorte festinat ea etiam spe, quod non videbatur ullo modo dubitandum, eum ad tempus, quo regi eius opera esset necessaria, inde facile reverti posse. His eo, quo diximus, profectis adhuc incertum erat utrum hostis facturus esset eo die pugnandi potestatem, et erat post meridiem hora fere tertia. Nec deerant ex primoribus,
251. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section] restaurandam rediissent, neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essent omnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus. Hostes visa nostrorum fuga vel fraudem subesse rati vel pugna fatigati diu se
Bibliographia locorum inventorumBrodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].
1 2 3 4 5 6 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.