Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: par

Your search found 1065 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 120-123:


120. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

nascitur, cęlestium spirituum cantu celebratur, a pastoribus adoratur, a magis nouę stellę indicio inuenitur oblatisque muneribus ut Deus excolitur. Deinde exactis diebus purgationis oblatus est puer in templo secundum Legem primogenitis dictam et data est hostia: par turturum aut duo pulli columbarum. Hostia hęc inopię et paupertatis indicium erat. Leuitici enim lex iubet offerri agnum in holocaustum pro filio et pullum columbę siue turturem. Si agnum — inquit — non poterit, offerat duos turtures uel duos pullos


121. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

Filius, quia et hominis factus est filius. Vt enim hominis esset filius, insigne fuit bonitatis et misericordię. Quod autem idem sit Dei Filius, testimonium est cum Patre ęqualitatis, cum Spiritu Sancto communicationis. Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti se submittunt, demones obediunt, cuncta imperanti parent. Aspectus autem angeli refulgens atque coruscus cum niuei candoris indumento lętitię et gaudii signum erat.


122. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

uincendo, uiam consolationis a mortuis resurgendo, uiam gaudii et iubilationis in cęlum ascendendo, uiam denique gratię et salutis Spiritum Sanctum in corda hominum infundendo. Ad hanc uiam currendam exultauit gygas noster, gygas omnium potentissimus, omnium optimus, sibiipsi par, cui nihil potest conferri. A summo enim cęlo egressio* eius, et occursus eius usque ad summum eius. Quia egressus a Patre uenit in mundum, ut mundus saluetur per eum. Igitur spoliato inferno et uasis diabolo erreptis, quę** fuimus nos, triumphans rediit ad Patrem cum homine


123. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

In Adam mortui eramus, in Christo reuiximus. Sed quid cessamus promere in medium Victoria Christi tam gloriosi triumphi seriem, quem omnium quondam uictorum pompam longe pręcelluisse credi par est? Alii enim aut fuso fugatoque hominum exercitu aut subiugatis urbibus triumpharunt. At uero Rex noster et Dominus utrunque diaboli regnum dissipauerat. Ipso quippe uincente liberatus est orbis terrarum ab idolorum mortifero cultu, spoliatus infernus eductis inde sanctis,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.