Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: primis

Your search found 546 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 136-194:


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

ut veluti ad initium mei huius sermonis rediens, eum concludam: illud sane toto pectore persuadere omnibus hominibus optarim, ut omni studio ad cognitionem Dei, idque per meditationem legis ipsius diu noctuque adhibitam, contenderent. Ad quam Scripturae scrutationem aut meditationem, vel in primis necessarium foret, sermonem sacrum secundum eius nativam vim (quae non aliunde rectius cognoscitur, quam ex ipsis Sacris literis) quam rectissime intelligere. De quo instrumento, totaque ratione cognoscendi Sacras literas, in toto hoc volumine, et praesertim in libello cui hunc


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

thesauros. Perge igitur, Princeps amplissime, in tam praeclaro instituto: et dum alio sua quenque voluptas cupiditasque trahit, tua sit magna voluptas Christus, pietas, iustitia, omnisque honestas, ac publicum bonum: ad quae omnia res literaria, et praesertim syncera Theologia, est cum primis necessaria. Quam cum benignissime foveas, etiam nostrum hoc Opus clementissime suscipito, nostrisque studiis ac laboribus benigne patrocinator: et simul omni studio operam dato, ut controversiae religionis piis ac Christianis disceptationibus diiudicentur, erroresque noxii damnentur, et ex


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quia nihil est Deo et vere piis abominabilius, quam idola, et falsa doctrina. Ideo ea Spiritus sanctus simpliciter Abominationes vocat: ut Comicus ille, scelus pro scelerato dixit, per Auxesin. Verum quia inter omnes abominationes aut idololatrias, quae unquam fuerunt, una vel in primis est eximia ac summa, nempe meretrix Babylonica, aut Antichristus: ideo illam praedicit, et sic specialiter vocat Daniel cap. 9. Sic et Christus Matth. 24, et Marc. 13. Nec tantum ei hoc abominationis nomen tanquam maxime genuinum tribuit Propheta, sed etiam addit,


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

esse dicuntur, ibi etiam infimam regionem aeris notat, sicut et caelum saepe. Ideo in opere diei quintae dicit aves volare in facie Rakie, expansionis aut firmamenti: id est, in infima regione aeris. Quam significationem multis testimoniis probare possem, inter quae illud ad hunc locum alludens in primis illustre est, Iob 37: Num tu cum eo extendisti, aut expandisti (nam illud ipsum verbum Hebraeum Rakie ibi est) aerem, qui tam firmus est ut speculum fusum? Quod indicat istam Rakiam, expansionem aut extensionem de qua hic agitur, proprie aerem ipsum esse, super quem passim Scriptura


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

cum pernicie laeditur. Primum igitur a praestantia ducitur metaphora, quae significat omne dominium aut superioritatem. Num. 36, Coram principibus capitibus patrum filiorum Israel. Capita patrum tribuum Israel, Esaiae 14: id est, principes familiarum. Caput magnorum, 2. Sam. 23, pro primis principum vel magnatum. Statuite Nabot in capite populi, 1. Reg. 21: pro, inter primates sive primores populi. Caput circumdantium me, perversitas labii sui operiat eum, Psalm. 140. pro, mendacium principis persequutorum obruat ipsum. Percutiet caput super terram multam,


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

CAPUT. CAUPONARI, et Cauponatores fuerunt, qui quaestum, idque etiam quibusvis fraudibus, praesertim autem corrumpendo merces, quaesierunt. Per metaphoram igitur haec vox in Sacris literis, in primis in novo Testamento, significat seductores: qui dum facere volunt ex sua functione ac doctrina quaestum, corrumpere eam coguntur. Nam vera doctrina nec per se quaestuosa est, ut quae omnia a doctoribus in solum Christum transferat: nec mundo ac potentibus grata, nec denique tristi


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

decidunt: maiores autem et leviores superius supernatant, et in unum cumulum concursant, ut plena manu purgans tollere ea possit. Utitur hac similitudine Christus Luc. 22. et propheta Amos Cap. 9, de probatione ad explorationem piorum, totiusque Ecclesiae. Memorabile autem in primis est, quod Christus hoc munus satanae, ex permissione Dei tamen, adscribit. Nam in explorationibus crucis, aut etiam errorum ac corruptelarum, sic solent sordes infra et supra a genuino frumento separari ac excidere: nec tamen in paruo interim periculo sunt etiam ipsa meliora grana, si


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

aut vigiliarum ratio, ut divisa nocte in quatuor partes, singulae partes tribus inaequalibus horis constarent. Sic enim veteres omnes dies longas aut breves in 12 partes, quas horas inaequales vocarunt, distribuerunt: de qua re in vocabulo Horae dicetur. Prima ergo vigilia aut custodia, durabat primis tribus horis, aut primo quadrante noctis, facto initio mox ab occasu usque ad canticinium. Secunda vigilia, custodia aut quadrans, durabat sequentibus tribus horis, usque ad mediam aut intempestam noctem. Tertia, inde usque ad primum gallicinium. Quarta, usque ad ortum solis, quae vocabatur


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

A tali deceptione et impostoribus ut sibi omnes caveant, etiam Coloss. 2. monet Apostolus. Dubium autem est, unde veniat haec significatio vocis: num a Physicis elementis, quod illae caeremoniae tantum in externis ac terrenis, magnaque ex parte ex elementis constantibus, occupabantur: an vero a primis rudimentis, quae etiam Elementa vocantur. nam Paulus dicit Galatis 4, illas externas caeremonias fuisse velut quandam paedagogiam ad Christum. Ab utra demum origine hanc vocem deduxeris, utilem explicandae huic rei ac sententiae occasionem suppeditabit. EL, ELOA, et ELOIM, a


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

magnas opes, glorias ac potentiam. FIDES, olim a Romanis pro dea culta est, habuitque propria templa inde a Numa consecrata, teste August. Unde id ortum sit, dubitari queat: sive quia maximus usus ac necessitas fidei in contractibus, communique vita est: sive etiam, quia inde a primis parentibus valde praedicari fidem Theologicam intellexerint, ut quae nihil non a Deo impetret, nosque in summam dignitatem ac felicitatem evehat. Omnino Numae patrum doctrinam non ignotam fuisse, etiam ex eo apparet, quia templa sine idolis habuit: et libri eius postea, reperti, ut ab


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

Multum utitur verbo πείθω scriptura pro officio docendi veram religionem, ut Act. 19. 26, et 28. et Gal. 1. inter alia tamen huius significationis exempla ac usus verbi πείθω in novo Testamento, illud in primis praeclarum est, quod dicit Iohannes 3 Capite: Coram Deo πείσομαι, persuadebimus cor nostrum. quasi dicat: Etiamsi illud nos damnet, tamen maior est Deus corde nostro. ubi proprie exponitur illa piorum lucta, qui saepe aspectu suorum peccatorum


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

conatu, aut infelici eventu. Latinis alio qui plerunque de effectu aut eventu accipitur. nam Agere aut facere aliquid frustra, est irrito conatu, et sine omni bono praemio facere. FUGA, notum vocabulum est, sed tamen aliquando aliquos nonnihil obscuros idiotismos gignit. cuiusmodi in primis est, Perire alicui fugam: pro, non posse evadere. Psal. 141. Perierat fuga a me. pro, non poteram elabi. Amos 2. Peribit fuga a veloce: pro, velox non poterit sua velocitate effugere periculum. FULCIRE, est firmare, corroborare. Panis fulcit cor hominis. Et


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

GENS, primum proprie accipitur pro hominum maxima multitudine, in una aliqua regione vivente: ut Genes. 2, Num. 14, Faciam te in gentem magnam: item, Ponam te in gentem robustam: Deut. 9. pro, efficiam ut ex te propagetur gens magna et potens. Gen. 22. ponitur synecdochice pro primis parentibus duarum gentium. Dicit enim Deus ad Rebeccam, duas gentes ac populos esse in utero eius, quae ita inter sese invicem collidantur. Synecdoche igitur est, qua ponitur principium pro toto. Per catachresin crebro pro quibusvis populis ponitur, praeter Iudaeos, significatque omnes


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

GENU, nomen notae partis in corpore humano, parit etiam quosdam idiotismos. Primum, quia ibi ob pondus movendi corporis, maxime requiruntur vires nervorum et musculorum, et citissime in ea parte debilitas sentitur: ideo in descriptione debilis corporis, illius partis imbecillitas vel in primis notari solet. ut Nahum. 2. Cor liquefactum erit, et collisio genuum, et debilor in cunctis renibus. Genua collidi ait. cum enim parum est roboris in nervis et musculis circa genua, in motu sub tanto corpore nutant, et in sese invicem impingunt. Sic et Psal. 109. Genua mea


150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

nonnunquam iratus Deus rebus humanis immittit: inde coniunguntur grando, ignis spiritus procellarum, fulmina et similia meteora, quae concurrere solent. Tales sunt quaedam descriptiones in Apoc. cap. 8. 11. 16. GRATIA. vox Gratia, si quae alia in Sacris literis, cum primis indiget explicatione, quia et magnus est eius usus, et in longe maxima re, nempe in articulo Iustificationis, et denique quia perniciosissimis erroribus huius vocis inscitia antehac occasionem praebuit, ut postea ostendetur. Accipitur autem apud Latinos et Hebraeos tum active, pro


151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

aut status vilitatem, et animum suam sortem agnoscentem, et non tumentem. Lucae 1. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vocat eos divites ac potentes, qui non tam re quam animo aut opinione sua sunt tales: cuiusmodi sunt in primis operarii aut iustitiarii, omnes securi et superbi, praesertim spirituali superbia. Contra etiam esurientes ac humiles simili ratione vocat contritos, suam praesertim spiritualem paupertatem agnoscentes, et a Deo opem mendicantes. Sicut Isaias dicit, Omnes sitientes venite ad aquas: et


152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

in filios recipiat, et tandem amplissimis praemiis aeternae gloriae, debitis iustitiae filii suae ornet ac beet. Quod est ingens mysterium omnique humanae sapientiae ac rationi non tantum stulticia, sed et extrema impietas ac iniustitia: qua tum olim semper ethnici, in primis docti et honesti, item Pharisaei, et hoc quoque tempore omnes iustitiarii ac scholastici Papistaeque offenduntur. Si terreni iudices (ut sane non raro fit) probos ac iustos ut infames ac sceleratos damnent ac puniant: vel contra, facinorosos ut iustos absoluant, ac insuper honorent: nemo


153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Thess. 2. Ecclesiis existentib. in Iudaea in Christo. id est, Christianis. Philip. 4. Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. id est Christianum. Sic Col 1. Fidelib. fratribus in Christo. id est, Christianis. Rom. 16. Salutate Epaenetum, primitias Achaiae in Christo. id est, unum ex primis Christianis, aut primum conversis. Sic et Esse in Christo, significat Christianum existere. Rom. 16. Salutate Andronicum et Iuniam, qui etiam ante me fuerunt in Christo. id est, Christiani Sic inveniri in Christo: Philip. 3. 2. Cor. 12. Novum hominem in Christo Iesu. id est,


154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

sit dedicata et consecrata. Sic 1 Par. 3. Super arcam dicitur eme invocatum nomen Domini. Hier. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium, quia nomen tuum vocatum aut invocatum est super me. i. quia dictus sum tuus propheta. Sed cum superiorib. exemplis, ubi pro cognominatione ponitur, convenit in primis illud Isa. 44. Hic dicet Iehovae, ego sum, et ille invocabit in nomine Iacob: pro, hic se profitebitur cultorem Domini: ille vero clamabit, Et ego sum Iacobita aut Israelita, Ego quoque pertineo ad populum Israel, seu sum filius Abrahae per fidem, quantumvis de stirpe aut carnali eius


155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

petere condonationem, et repetere, Amplius lava me Domine. Nisi enim ille talem lotionem nobis subinde adhibuerit, non habebimus cum eo partem in regno caelorum. Secundo, eodem facto monuit eos de mutuis officiis, summa promptitudine sibi invicem praestandis. In qua parte illud credo vel in primis inclusum esse, ut doctores sibi invicem quotidianos lapsus ac offensiones condonent. Postremo, eodem symbolo voluit eos Christus docere modestiam ac humilitatem, ut quandoquidem ipsemet Dominus ac praeceptor, atque adeo viventis Dei filius, adeo semet humiliavit et exinanivit, ut non tantum


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

terrae dicitur Babel: id est, laudata ac celebrata ab omnibus gentibus. Hier. 51. Quomodo capta est Sesach, quomodo comprehensa est laus universae terrae? Fuit in devastationem Babel in omnibus gentibus. Sesach idem est quod Babel, per immutationem literarum, ita ut ultimae literae pro primis ponantur. Sic et Paulus laudem pro laudata virtute, sacro aut officio accipit, Phil. 4. Si qua virtus, si qua laus est, haec cogitate: id est, si quod merito laudatum opus, aut officium. Rectos laus decet, Psal. 33. Iubilate iusti in Domino, rectos decet laus: i. iubilando


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

ni invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. etc. Postea exponit secundam vocem Iniustitiam, inquiens: Non ut Deum glorificaverunt, etc. Ex qua ipsius Pauli explicatione clarissime apparet, agi hic ab [?: eo-- ] de innatis noticiis aut primis principiis, sed de noticiis ab effectu ratiocinando repertis. inquit. n. clare, invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. Credatur ergo Paulo semet exponenti, de qua noticia agat. Expendatur et conferatur modo textus diligenter, et non unica tantum sententiola male


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

scripta: at multo satius esset, vos eam in animo scriptam habere, et circumferre Opponitur ergo loquutio, inscriptum esse cordi Inscriptioni membranae: non autem ut nativum quid accersitae vel accidentariae. Deinde ut maxime loquatur de noticiis homini innatis, tamen non mox sequitur, quod agat de primis ac summis, seu de prima Tabula legis. Nam secundam (multo autem magis artium principia) aliquo modo notam esse natura, aut certe facile nosci, intelligique crassa quadam intelligentia posse concedimus sicut et Lutherus hoc dictum accommodat ad illud: Quod tibi non vis fieri,


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

Ethnici et Iudaei, seu verae pietatis cordis et caeremoniariae seu externae iustitiae: Omnes ergo partes ac sententiae huius loci conveniunt cum nostro intellectu aut explicatione eius dicti. Duodecimo, an non plane ridiculus esset Paulus, praeferens Ethnicum Iudaeo, si vere et assertive de primis principiis aut noticiis Dei ageret, tantamque lucem ac promptitudinem in obediendo Ethnicis tribueret? Quo enim iure aut occasione ea principia Ethnicis tribueret, quae Iudaeis adimeret? Quasi vero Ethnici fuerint divino quodam semine sati, aut (ut ille inquit) gallinae albae filii: Iudaei


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

lucem ac promptitudinem in obediendo Ethnicis tribueret? Quo enim iure aut occasione ea principia Ethnicis tribueret, quae Iudaeis adimeret? Quasi vero Ethnici fuerint divino quodam semine sati, aut (ut ille inquit) gallinae albae filii: Iudaei vero infelicibus ovis prognati, et etiam ipsis primis noticiis omnium mêtibus inscriptis, veluti imperfecti quidam partus, carentes, manci ac mutili. Postremo, fuerunt sane quidam et olim et hoc tempore qui intellexerunt haec assertive a Paulo dici: indeque illum deterrimum, et plane Ethnicum errorem extruxerunt, aliquos esse sine Christo


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

plenius annotavi. Praesertim vero lex se hoc velamine locutionum saepe tegit: ut in libello de Velamine Moysis prolixe ostendi. Aliqui opinantur hic Paulum accusare Ethnicos: et, quo eis adimat omnem praetextum excusationemve ignorantiae, illis tribuere innatam veri Dei cognitionem, in ipsis primis principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis quibusdam, qui


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 294 | Paragraph | SubSect | Section]

sine manifesta Scriptura, omniaque in ea tradita esse [?: ] nos scire opus sit, est Theologicum principium. Iam [?: ] quaeso Scriptura, quae asserat ista principia. [?: Null-- ] quam reperietur. Nam primum et secundum ad [?: ] manos, non loqui de primis principiis, aut [?: innatis- ] noticiis, satis superius indicavimus et demonstravimus. At contra innumera Scripturae loca [?: repe- ] bi nobis merae tenebrae, caecitas, mendacium, et [?: ] ingnorantia Dei tribuitur. quale et illud illustre [?:


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

et depromi apud tales homines, et in tali theatro potuisset. Extende vero hoc argumetum et per totam Scripturam, in qua cum Spiritus sanctus saepe ab effectibus aut operibus Dei, et ex aliis indiciis argumentetur, ac probet esse unum Deum sapientem et omnipotentem: nusquam tamen ne gry quidem de primis principiis ac innatis noticiis unius Dei et eius providentiae, nusquam eis librum mentis ipsorum legendum proponit. Unde apparet, Spiritum sanctum istam recentem Sophistarum sapientiam de innata Dei luce, plane ignorasse. At contra obiicitur: Philosophi et Poetae non raro dixerunt aliqua


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

istam recentem Sophistarum sapientiam de innata Dei luce, plane ignorasse. At contra obiicitur: Philosophi et Poetae non raro dixerunt aliqua praeclara de vero Deo, Item. Omnes gentes habuerunt aliquas religiones: Ergo videtur aliquid naturale esse. Responsio: Habuerunt illas meliores sententias a primis patrib. per manus traditas. Nec omnino fuit muta doctrina Iudaica, [?:-ut ] gentib penitus ignota: sicut Phocylides, Homerus, Hesiodus et alii quidam pene ad verbum ex Sacris recitant. Manifestum certe est, Platonem multa verae religionis dogmata, sacrarumque literarum


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

praedictiones, apparitiones, et similia, religionem hominines inculcarunt. Quarum narrationum de divorum apparitionibus, et religionum ac cultuum ortibus, omnes ethnici simul et Papistici libri ac Legendae plenae sunt. Sed quam eorum caecum cor ab ea noticia abhor [?: ruer-- ] , quam a primis patribus habuerunt, inde apparet, quôd non tantum non curaverunt unum Deum: sed etiam mox ad sua idola, atque adeo vanissimas vanitates, lapides, truncos, catos et canes recurrerunt. Ex hisce testimoniis ac rationibus manifestum est, noticiam veri Dei penitus ex corde hominis deletam


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

imago idola ac falsas religiones, ipsosque diabolos monstret, ac colendos esse praescribat ac praecipiat. Tale quoddam fallax, impostorium aut deceptorium lumen, aut prima principia esse iam in homine, facile concesserim, et supra in praedicto Libello abunde ostendi. Citant aliqui etiam pro primis istis principiis, illud Epicuri ex Ciceronis 1. de Natura deorum: Omnibus esse innatas noticias aut προλήψεις, quod sint dii, et quidem beati, quodque


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando ponatur pro λαλεῖν et recte vertatur per loquor: sic et contra verbum Loquor λαλέω, aliquando significat idem quod dico. λέγω. In hoc genere illud videtur in primis notabile, quod nomen דבר Dabar, quod a verbo Dibber loqui venit, quiddam certius ac solidius sonet, quam nomen אמרה imara oratio, quod ab אמר verbo Dico. Huc accedit, quod


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 358 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligunt, et quorum maxilla nisi chamo et freno constringatur non appropinquant. id est, sponte et promte obedite Deo. MUNDUS, proprie significat totam istam machinam caelo terraque constantem, cum omnibus contentis: sed sacris literis, praesertim in novo Testamento, atque adeo in primis in Iohanne, habet plures, et aliquas etiam difficiles significationes quas percurremus. Primum igitur generaliter ac proprie pro tota hac mole et [?: co--tis ] accipitur: Ioann. primo, Mundus per ipsum factus est. Secundo, significat ipsum continens, hoc est praesertim


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

vitae, per illam ipsam structuram. Cum vero ipsi divinas illas monitiones contempsissent, ab incolumi et victrice arca sunt suae impoenitentis insaniae et incredulitatis convicti, et tandem etiam damnati divinitus. Eadem vis huius vocis est et 2. Petr. 2, Originali mundo non pepercit: id est, primis illis hominibus Totus mundus in maligno positus est: 1. Iohan. 5. id est, omnes homines natura ita sunt perditi, ita Deo inimici, et denique tyrannidi satanae subiecti, ut sint veluti sepulti in diabolo et inferno: valde significanter id dictum est. Agnus est occisus ab origine mundi,


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius. Deut. 8, Ut benefaceret tibi in novissimo tuo: id est, tandem tibi multa


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam subiectio erga alium, et studium [?: ] se accommodandi ad eius voluntatem et mandare. Quia vero etiam totus hic mundus est ex Deo, [?: ] Deum, et in Deum: id est, ab ipso, inque ipsius gloriae conditus ac sustentatus, omnes creaturae, praeferunt rationales, ac in primis homo, sese ad eius [?: volunta- ] attemperare, inflectereque tenetur, non tantum externis et internis actionibus ac motibus sed et ipsarum qualitatum ac substantiae ipsius similitudine et confirmatione. Hinc est quod iustitia hominis non simpliciter ipsae virtutes per sese,


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 396 | Paragraph | SubSect | Section]

vigesimo quinto. Ad te Domine oculi mei, in te speravi: Psalmo centesimo quadragesimoprimo idem bis dicit. Oculos deficere, et contra illuminari, significat extreme imbecillum esse, aut contra revalescere et bene habere. Nam tum infirmitas corporis, tum et firmitas, in oculis sentitur in primis. Imbecillibus caligant oculi, nullam possunt ferre lucem, et similia damna sentiunt. Posset videri quaedam synecdoche, quod imbecillitas partis pro toto ponatur. Sed tamen non male dixerimus, hic oculos in propria significatione accipi. 1 Samuelis decimoquarto: Ionathan comedit de melle,


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 413 | Paragraph | SubSect | Section]

a pupillo ita Grammatici distinguunt, quod pupilli sint parvi pueri parentibus orbi: sed orphani, qui etiam omni haereditate et praesidio parentum destituantur. Porro in Sacris literis orphanus crebro omnes miseros, et humanis praesidiis destitutos notat. Quoniam autem Deus talibus vel in primis succurrit, hinc fit, quod Deus quasi quodam proverbio dicitur Iudex aut vindex viduarum, pupillorum et orphanorum. Psalmo 10, Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Psal. 68. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius, patris orphanorum, et iudicis


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 416 | Paragraph | SubSect | Section]

] rium est ei quod supra habuimus, Apertio oris. Ut non sit tibi apertio oris, etc. Os bovi trituranti non ligare, est [?: ] iustum praemium laboranti: Deuter. 25 1. Cor. 9 Christus interficiet Antichristum spiritu oris sui: id est, verbo ac ministerio, ubi in primis est efficax Spiritus sanctus: 2. Thess. 2. Obturaverunt fide ora leonum: Hebr. 11. pro, impetraverunt a Deo, ne possent leones Danielem et alios lae dere. OSCULUM, naturale quid est, non solo more acceptum. itaque omnes gentes naturali quodam instincta osculantur valde


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum Deus dicitur, 2. Par. 12, Nonne quod Iehova dedit regnum Davidi, illi et filiis eius pacto salis. id est, firmo ac immutabili, nempe tandem succedente ei Meschia. Aliquando pactum ferme proprie ipsas conditiones pacti significat, nempe sacram doctrinam, ad quam nos in hoc pacto cum primis obligamus. Omnes semitae Domini benignitas, et veritas custodientibus pactum eius, et testimonia eius. id est, mandata ac religionem eius. Sic supra in voce Foederis ostendimus, ipsum Decalogum interdum vocari foedus. Pactum pacis: Num. 25, Ecce do Pineae sacerdoti pactum pacis. id


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

Israel. 2 Reg. 2. Sic et 1 Sam. 10 dicunt: Quis est pater eorum? s. prophetantium: i. praeceptor. Sic et Paulus quoque 1 Cor. 4, vocat se patre Corinth. i. non tantum praeceptorem, sed etiam primum conversorem. Psal. 68, Pro patrib. nati sunt tibi filii. id est pro mortuis primis doctorib prophetis et Apostolis, successerunt subinde alii, qui iam non tanquam patres, ut illi olim, sed ut filii Ecclesiae fuerunt. Interdum principe denotat. 1 Par. 2, Pater Gilead: pro, princeps eius regionis, vel etiam autor gentis. Sic pater Gibeon, 1. Paral. 8 accipitur, Sic in


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

Ios. 5. Secundo, vox haec per metaphoram significat primi triennii fructus arborum novarum. Levit. 19. Quando veneritis ad terram Canaan, et plantaveritis arbores frugiferas, praeputiabitis praeputium fructuum eius: tribus annis erunt vobis praeputia, non comedentur. id est tribus primis annis habebitis eos fructus pro immundis et prophanis, eosque abiicietis, sicut vestra praeputia soletis. Tertio, itidem per metaphoram indicat haec vox nativam carnalemque cordis nostri caecitatem, perversitatem ac pravitatem, quae omnino a piorum mentibus removenda sit: nempe totum veterem


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

septimo: Heliam oportet venire primum. id est, priusquam veniat Meschias. Iohan. 15: Si vos mundus odit, scitote quod me primum vobis oderit. id est, priusquam vos. Venit et Nicodemus, qui venerat primum ad Iesum. id est, prius. Matth. 12. 2. Pet. 2, Fiunt postrema illius hominis peiora primis id est, posterior impietas et offensio Dei fit deterior, graviorque priore. 2. Thess. 2. Ultima dies non veniet, nisi primum veniat defectio: id est, prius. Gen. 25. Primus est egressus ruffus et pilosus. id est, prior filius fuit talis. Primum non semper gradum aut ordinem in sermone


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

proponere summam doctrinae Christianae. Quod autem particula Secundo non sit addemta, id Hebraeorum consuetudini tribui posset, qui multa subintelligunt, et in quibus non adeo exacte posteriora prioribus, quod ad styli aequabilitatem attinet, conferruminantur. Aliqui Primum pro praecipue, aut in primis exponunt: ut non sit ordinis, sed praestantis indicativum. Primam fidem irritam facit, 1. Timoth. 5, supra in voce FIDEI expositum est. Primum dicum Iudaei unum, posito numero cardinali pro ordinali De quo in voce UNUS. Secundo primum sabbatum, Lucae sexto, ita doctiores explicant, quod


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit hic


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudaeis, cum quiusdam ex discipulis Iohannis, de purgatione. Sic Actorum 21 et 24 dicitur de Pauli purificatione. Hanc carnalem aut externam purificationem aut lustrationem noverunt etiam Ethnici, et nunc Turcae ac Iudaei. Fit vero creberrima eius mentio, praesertim in veteri Testamento ac in primis in libris Moysi. Secunda est, purificatio Ecclesiae ac religionis, quando Deus eam ab erroribus et seductoribus repurgat: ut hoc postremo tempore ingenti suo beneficio factum est, revelato ac ex templo eiecto Antichristo cum suis abominationibus et nundinationibus, quibus ex ea speluncam


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

31. Sic et cap. 17 ac 19, regnum Iudaicum cum vite ramosa comparat. In posteriore capite dicit, ignem ex ramis eius exiisse, qui eam perdiderit: quod significat perfidiam Ezekiae. Rom. 11 aliquoties vox Ramus et Rami significat Israelitas eius temporis, qui fuerunt ex primis patriarchis, veluti ex radice quadam producti: de quo Pauli loco supra in voce Radicis aliquid dixi. Defractos enim ibi dicit Ramos esse: id est, multos Iudaeos desiisse esse membra Ecclesiae Dei. Rami eius facti sunt albi, Ioel. id est, Delectantur quaedam animalia, in ter quae asini,


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

diurnam [?: ] fatigationem. Iob 36, Requies mensae tuae plena erit pinguedine. id est, ut laute pascereris. Non habui requiem spiritui meo: 2. Corinth. 2. id est, non fui [?: ] tranquillo et quieto, quandoquidem non reperi Titum fratrem meum mihi gratissimum, et cum primis necessarium. Non habere requiem Apocalyp. 14, significat simpliciter non cessare aut desinere: non significat [?: ] felicitate. inquit enim: Quatuor illa animalia non habebant requiem die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sancctus, Sanctus. Sed ibidem postea 14 capite,


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Latini dicunt Correspondere aut etiam pendere. Genesis trigesimo: Cras respondebit [?: ] cia mea. id est, continget mihi, Deo ita operante, praemium dignum meo fideli labore, quo hactenus tibi gratis sum famulatus. Vicinum huic est quod Latini dicit, non respondent ultima primis, Non respondent fractus labori, Non respondet tellus votis avari [?: ag- ] Aliquando significat testari, aut testimonium probat quo aliqui praedictum locum Gene. trahunt. Isaiae tertio: Agnitio vultus eorum respondet illis. pro, [?: ex- ] eorum facile deprehen ditur


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Psalm. 65, Rivus Dei plenus aquis. Et Psalm. 46, Fluxus rivulorum eius laetificabit civitatem Dei: veram religionem et ministerium Evangelii Christi denotat. Sicut rivi aquarum, corregis in manu Domini: quocunque volet, inclinabit illud, Proverb. 21. id est, sicut rivos vel in primis initiis alio declinare potes, vel etiam in irrigando quocunque ferme libet, potes eos deducere: ita etiam Deus, quocunque volet, potest cor regis flectere, quantumvis ille sibi solus sui iuris, suique arbitrii aut suae spontis ac regiminis esse, eoque ferri quo ipsi soli libeat videatur. Cui


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

et quia fuit etiam rex iustitiae et pacis, et denique quia solus haec summa bona acquisivit, ideo dictus est sacerdos perpetuus, et secundum ordinem Melchisedec. de cuius persona ac officio non est nunc nostri instituti disserere. id enim pertinet ad rerum ipsarum tractationem. Illud vero cum primis observatu dignum est, quod Epistola ad Hebraeos affirmat, Leviticum sacerdotium fuisse typum Christi: ac in eum translatu esse, qui iam solus sacerdos sit in perpetuum id sacerdotium obtinens, nullumque amplius sacerdotem successorem habens, ita ut ille in perpetuum in suo illo caelesti


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

male dictione: et porro illud novum, quod est promissionis Evangelii, cuius cultores sunt haberi ex Spiritu, et haereditate potiuntur. Ita diserte audimus tria esse testamenta: Illud vetustissimum benedicti seminis, caput serpentis conculcaturi, quod est a Deo cum Adamo, Abrahamo, et aliis illis primis patriarchis institutum, ac nunquam abrogatum: secundum, quod cum Israelitico populo est ad montem Syna per Moysen, sub conditione perfectissimae obedientiae legis institutum (quod revera fuit veluti testa aut cortex quaedam priori illi ac potiori circumpositum, donec intus in medio latitans


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

] sed ex eo quoque, quod tum Moses Gen. 17 Sacramentam circumcisionis nominat foedus, circumscribitque [?: ] dus, quod a duabus diversis partibus initur: tum et Christus suam Sacram coenam instituens, vocat eam novi Testementum, ostendens cum omnia alia sacramenta, tum illud in primis vere esse foedus quoddam aut testamentum. Quare expendamus, quomodo sacramenta sint foedera. Primum iis consideremus, quid sint foedera, quaeve coru natura ac proprietates: ut ea omnia in sacramentorum proprietatibus collata, eo magis mutuam harmoniam naturamque illustres.


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

nostrarum [?: qu- ] tem, aut denique tali personae cui legari non possit, legamus, aut alioqui aliquid contra ius ac fas ordinemus. Oblato itaque testamento, in primis quaerere solemus, num testator idoneus sit: id est, an testamenti factionem habuerit. Quod autem Christus testamenti factionem habuerit, hoc est ius testamentum faciendi, passim testificatur Scriptura: maxime generale hoc mandatum patris de caelo sonans, Hic est filius meus dilectus, hunc


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

innuere videatur. TIBIA viri, significat robur hominis. Psal. 147, Non complacet Domino in fortitudine equi, neque in tibiis [?: ] delectatur. Nos enim homines de eventu belli ex apparatu iudicantes, ubi cernimus virum bene formato corpore, quod in primis in tibiis videtur, statuimus illum esse idoneum ad bellum ac victoriam, delectamurque eius aspectu, sicut et equi generosi. At Deus istas humanas vires non curat, nec eis victoriam largitur: sed pro suo arbitrio, timentibus ac invocantibus eum. Sic et in vulgaribus sanguis Germanica et


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

ex illo sensu doloris viscerum, huic nomini significatio affectuum attributa esse videatur. Praeter sensum ac experimentum porro uniuscuiusque in suo corde ac visceribus, sunt etiam multa illustria exempla et loquutiones sacrarum literarum, talem viscerum affectionem indicantia, quale est in primis illud prius indicatum Iosephi, viso fratre Beniamin conturbati, Gen. 43: et illius mulierculae coram Salomone pro filio litigantis, quae putabat fore ut infantulus eius in duas partes dissecaretur. De utroque enim scriptum est, quod fuerint commota aut accensa viscera eorum, Nichmeru


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

non ex meis viribus ac bonitate naturae oritur, sed ex spiritus renovatione, ac gubernatione Christi. Agitur itaque hic de ipsa iustitia imputata simul ac inchoata, deque hoc spirituali vivere aut vitae operibus, non de Physica vita. VITA nomen, haec eadem ferme significata retinet: in primis vero crebro denotat bonam ac beatam vitam cum temporariam, tum etiam aeternam. Psalmo vigesimo: Vita est in favore Dei. id est, suo favore nos felices reddit, quantumvis interdum ad breve tempus irascatur. Proverbiorum quarto: Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 728 | Paragraph | Section]

980. 60. 61 Qui non colligit mecum, dispergit 143. 38 11 Satan invenit domum, e qua exierat, scopis mundatam, etc. 699. 58. 59 Fiunt novissima hominis peiora primis 739. 23. 24 Sine intermissione orandum, et non desistendum 797. 65. 66 etc. Internum vestrum plenum est rapina et pravitate 1010. 58. 59 Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda vobis 267. 22 12 Sitis ergo


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 745 | Paragraph | Section]

graduum aut ascensionum, maheloth 369. 1 etc. Psalmi curita dicti 981. 45. 46 etc. publicani qui fuerint 982. 10 publicani cur cum peccatorib. coniuncti ibid. 23 etc. pudenda quare a primis parentib. post lapsum ficulneis foliis tecta 747. 42 etc. pueritia metaphorica duplex 984 42 pulveris de pedibus excussio. quale symbolum 988. 48 purificationis genera multa 989 50 etc. purificationum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.