Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: iam

Your search found 6628 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1658-1682:


1658. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ponendo parum prudenter egisset. Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus


1659. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim meum suaue est, et onus meum leue. Quid ergo illo inuitante, illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid procrastinas? Nulla tanti est libertas, quanti seruitus Christi. In qua una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est. DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola


1660. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi


1661. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec anima aliquantulum resipiscentes erroris conscientia dolent, quod de tutissimo salutis portu iterum mortiferis


1662. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuisse unquam, quem in monasterio perseuerasse poeniteret, neminem, qui se ad seculum redisse non aliquando doleret. DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum


1663. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hortari. Postremo, si deinceps ab offensis cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem indulsisset. Sin uero in malis perseuerarent, non iam piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim uindictam tanta non mereatur ingratitudo? Commouit plane alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae,


1664. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad genitorem suum conuersus coramque prostratus, flens gemensque: Talia, inquit , in te commisi, pater, ut iam non sum dignus uocari filius tuus. Vnum oro, praeterita delicta mihi remittas et cum futuro compenses obsequio, quod posthac me tibi spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a


1665. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola


1666. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

animum, ut caueas, et omni prorsus animaduersione liber euades, immo et mercede, quae iustis promittitur, dignus. Caeterum, mirandumne magis an lugendum sit, nescio, cum poenitere et confiteri nemini non in promptu sit, non pauperi, non aegroto, non morboso, non longa aetate iam decrepito seni, esse tamen aliquos, qui ne hoc quidem praestare uolunt poenamque illam, omnibus, quae hic inferri queunt, acerbiorem, subire malunt quam a delinquendi obstinatione resipiscere, tam in seipsos crudeles quam erga clementissimum legislatorem Deum


1667. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset expollissetque, hoc totum carbonum iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque nullum artis suae quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam animum conuertit. Igitur de fullone factus et ipse carbonarius, misere uitam sustentauit. Tantum illi


1668. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

edito eiulatu opem aliorum, ut subleuaretur, implorabat. Multi miserando protinus accurrebant erigebantque iacentem. At ille mox inde exiliens chachinansque se illis illusisse iactabat. Plurimis ita deceptis uanitas hominis iam fere nota erat, cum forte contigit, ut in itinere pede lapidi incusso concideret coxamque uehementer elideret nec sese attollere ualeret. Iccirco humi prouolutus frustra, ut adiuuaretur, diu clamitauit nullo non putante id illum, sicuti consueuerat, deridiculi causa simulare.


1669. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uobis, qui saturati estis, quoniam esurietis! Qui uero non plus quam naturae necessitas postulauerit uentri indulgent, hi iumentum, quantum ferre praeualet, onerant. Inde rationis compotes appetitum frenant, uitiis abstinent, uirtutum quaestu ditantur et ad caelestem patriam hilares redeunt iam nunquam non beati futuri. De his enim dictum est: Beati, qui nunc esuritis, quoniam saturabimini! Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri


1670. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita auidos agricolas in fine spes omnis frustratur. Multi tamen ipsa foliorum luxuria florumque decore capti malunt ibi inutiliter desidere quam ascendendi montis laborem subire. Contempto itaque bono illo, quo nullum malus, quod ab his, qui iam iuga tenent, feliciter possidetur, mansione uanitatis plena contenti sunt. Hi pecudum carnibus aluntur et, quae humi legunt, holeribus, alii porcos, alii hircos pascunt, alii canes nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos


1671. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perinde ac si ab omni prorsus periculo procul sint, inter se ludunt, rident, iocantur, uoluptatibus indulgent nec ante eidem exitio se obnoxios animaduertunt, quam experimento didicerint. Adeo mens uitiis dedita nihil, quod cauendum sit, prospicit, nisi forte cum iam caueri non possit. Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed


1672. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, qui superbos infestant. Lupi, qui uoracium hominum uentres carpunt. Vrsi, qui iracundos pedibus conculcant. Denique diuersis uitiis quondam obnoxios diuersi illic spiritus assidue cruciant. Dumque isti infelices inter tormenta miserabiliter lamentantur, illi, qui uirtutum colle superato iam summa attigere, beati exultant. Alteros breuis labor ad aeternam prouexit quietem, alteros breuis uoluptas inextinguibilis ignis oppressit ardoribus. Vtrorunque finem cogitet, qui nosse cupit, qualiter sibi inter mortales uiuendum sit.


1673. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Homines uero humilitate submissi diabolicis uiribus fortiores sunt, non muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem.


1674. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

acceperat, illaesum ita, cum posceretur, restitueret. Seruae ergo multa cum solicitudine obseruabat illum, nequis uel per uim eriperet uel furto surriperet. Interea, dum custoditur, arcam, quia lignea erat, caries uitiare coepit, teredines exedere. Iam parum aberat, ut quaqua uersum corrupta opulentiam illam detegeret, quam intra se occultabat. Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit.


1675. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse


1676. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet


1677. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo


1678. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hortati fuerint, ludere putantur et quasi deridiculi causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt . DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT


1679. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat? Nunc reliquum est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an, ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo


1680. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an, ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium


1681. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est


1682. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.