Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: iam

Your search found 6628 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2113-2331:


2113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit. Post Alberti mortem Vuladislauus primus ab Hungaris in regnum inducitur; cui


2114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae declinant, eo magis quia scelestissimis quoque ad magna queque sacerdotia per ambitum aditus iam pateat, quasi id potius astrorum ui quam Dei eueniat arbitratu, quum populo moribus suis consentaneus princeps contigerit. Matthiae regis uirtutes et uitia; Hungari, rebus dispositis, regium corpus Albam deferunt, mox comitia regi


2115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus


2116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur Sepusiensium principi, qui tunc Viannensibus praeerat, magistratum prorogant, pecuniam in stipendium militum decernunt, atque quamprimum milites scribi iubent. His decretis regis corpus, quod iam amicorum torpore, ut in tali fit casu, nondum curatum grauem odorem emittebat, Albam, ueterem regum sedem, ad sepeliendum defferri iubent. Budam mox petunt, Matthiaeque filio atque uxore in regias aedes deductis communi principum consilio comitia regi creando uniuersae


2117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem nequaquam distulit, sepulcro uero, ultimo sane regum honore, fraudatus decessit. Iam feretro in eam partem aedis delato, ubi testudo lapidea miro artificio impensis Matthiae ― nempe hunc locum sepulturae sue delegerat ― constructa est, uexillisque


2118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem nequaquam distulit, sepulcro uero, ultimo sane regum honore, fraudatus decessit. Iam feretro in eam partem aedis delato, ubi testudo lapidea miro artificio impensis Matthiae ― nempe hunc locum sepulturae sue delegerat ― constructa est, uexillisque regiis ibidem de more affixis, Albensis antistes aram sub eadem testudine erectam rem diuinam acturus ascendit.


2119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus


2120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem dicendi faciam, cui rursus ex hostibus nostris, si sententiam meam comprobaueritis, maximum non iniciemus metum? Neque enim fiducia nostra in creando indigena rege parum finitimorum animos a belli


2121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

natu filium inclinabat. Itaque dum in utranque partem studiis regum accensis aliquot dies consultando absumuntur, et Vuladislauo interim tempus datum est ad gratiam Hungarorum ineundam, et Alberthi in Hungariam profectio prima praetermissa occasione sera fuit, animis Hungarorum iam fauore Vuladislaui praeoccupatis. Regni competitorum legationes uariae; Bohemorum pro Vuladislauo oratio. Legationes interim a competitoribus regni occurrunt. Hi autem regnum petiere: Vuladislauus, Boemorum


2122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero


2123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum processissent, nequiquam sane comparabat, rege iam designato. Qui si, ante quam comitia regi creando haberi cępta essent, exercitu fuisset instructus, nulla ferme res eius uotum morari potuisset, nondum ullo pręsertim publico praesidio optimatibus munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem,


2124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum


2125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata. Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis defendere minatur, et Petrum Insanum carcere liberat. Caeterum Matthiae filius clausa iam regia, aduersariisque ab eius aditu prohibitis, atque cum fautoribus suis, tum thesauro locisque, quae praesidiis obtinebat fretus, paternum ad se regnum deferri haud dissimulanter petere incipit, minaturque se illud, si non licuerit optimatum uoluntate, ui occupaturum, atque


2126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus possessionum legitimis haeredibus. Nam caducae hereditates regibus acquiruntur. Quibus ille spretis exercitum parat; palatinus eum sequentes proscribit. Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad exercitumque, quem iam, quibus mandatum erat, parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni


2127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

palatinus eum sequentes proscribit. Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad exercitumque, quem iam, quibus mandatum erat, parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni eius spei obstantibus. Regulum sequuntur, pręter suae factionis homines, quidam uiri primarii, qui quidem rege nondum declarato, soluti, ut fit, regio metu, dum uicinum


2128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi ad ulciscendam iniuriam satis concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae deditissimae sunt, magis efferaret. Itaque monachus, ad quem maxime liberalitas, patientiae uirtus, atque iniuriarum spectabat obliuio, ab epulis, inter quas de hac re


2129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur. Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit. E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse


2130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore loco pugnaturus occupat. Transiluanus praefectus, ubi reguli copias adeptus est, amnem nullo prohibente uado transit, Coruinis insperato clarissimorum Hungariae ducum superuentu perculsis. Confestimque acie instructa signa


2131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur.


2132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius


2133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentum ipsum protegeret. Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad


2134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt


2135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit: Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit,


2136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

redeo. Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur; regina credula ab Hungaris eluditur. Iam aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque,


2137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque Albensi antistite, quorum superior diaconi, alter hypodiaconi parteis exequitur. Caeterum regina, si ei sana mens fuisset, iam animaduertisset uerba sibi ab Hungaris dari, seque barbarico astu peti, quippe cui promiserant Vuladislauum regia haudquaquam accepturum insignia priusquam sibi Beatricem matrimonio iungeret. Hanc etiam Hungarorum fraudem quidam Itali reginae amici, ut est illa natio


2138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum fraudem quidam Itali reginae amici, ut est illa natio callidi ingenii, prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a Vuladislauo inito? At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum


2139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium


2140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo quod esset inertissimus, regem assumptum. Sane sicut nobilitas regem indulgentem optat sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem eum, qui potentium


2141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset, eodem lecto captum, submotis arbitris colloquuntur. Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo


2142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli


2143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna,


2144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

procul dubio laudem humanitatis, iustitiae, ac in fratrem pietatis, quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies.


2145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt,


2146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitas nobis esset imposita. Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis signis cum hoste pugnat, regis Matthiae Chugniadis auxit uires, animumque ad bellum erexit,


2147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit indignatione. Turpe enim uidetur Alemanorum genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab


2148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Vianensium animos haud integra fide in Hungaros esse, atque ad defectionem spectare suspicabatur, clam noctu occulto exitu Vianna profugit, monitis nequicquam, qui in praesidio arcis erant, uti sese quoquo modo possent defenderent, opemque Hungarorum, quam profecto ipse prorsus iam desperarat, expectarent. Itaque domum se non sine dedecore contulit: Budam enim quum pudore deterritus uitauit, tum ne Poloni eius absentia fraeti facile inferendi locum detrimenti in eius agris inuenirent. Quamquam eius factum iure excusari nequit, uel si


2149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

priuato odio exul factus, id fortuna agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit,


2150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non


2151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

nobili genere natus fuit, in ea mediterraneae Dalmatiae regione, quae inter Sauum et Drauum amneis sita a Pannonia Drauo dirimitur, nunc a Sclauenis, Transistrana, ut supra demonstratum est, natione incolitur. Iam potitus erat Vesprimio Alemanus, cum ei nuntiatur quosdam equites Hungaros, qui castellum a Paulo Cinisio in Vesprimiensi agro exaedificatum praesidio obtinebant (Vastonem incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse, opportunitate rei audaciam Hungaris, ut fit, addente.


2152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Validis relictis praesidiis Maximilianus in Austriam hybernatum reuertitur; Nouae Vrbis arx ei deditur; Hungaria mutuis latrociniis uexatur. Alemanus ubi ex eo, quem Budam miserat, Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset,


2153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

nec diutius in terra bellicosissimi hostis agendum, ne aut Hungari temporis, ut fit, spatio recoeptis animis ac uiribus consilium pugnandi inirent, comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret


2154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus


2155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

in consilio habens, quicquid poterat uicinis adimebat ― iure, ut plerisque barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior sua se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam. Ioannes Dalmata,


2156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

liber quartus Vuladislauus cum Bohemico exercitu Budam redit, et contra fratrem in aciem procedit. Wladislauus tandem sex millibus Boëmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad


2157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam


2158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

ad castra euocat. Itaque contractis in unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem dimicandi procedit, quamquam nihil minus quam de manu cum Hungaro conserenda cogitaret, quippe et uiribus et animis suorum hosti impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent


2159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

impleuit, ut posthac agrestes etiam pene inermes manum cum Alemanis conserere auderent. Et profecto facile loco cedunt, fugamque arripiunt, qui solis missilibus fraeti rem gladio gerere totamque uim in hostem cominus effundere non sunt assueti. Per idem tempus, iam enim Hungaris laetior fortuna affulgere coeperat, Ladislauus Hederius, Dalmatarum praefectus, quem Banum Pannonii appellant, aduersus Turcas in regione cui praeerat rem satis prospere gessit. Progressos


2160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

iussit, partim Budae cum caeteris eius nationis captiuis retinuit. Nempe, more a rege Matthia Chugniäde tradito, in fabrilibus ministeriis mancipiorum opera domus regia utitur. Vladislaus Albam obsidet; Cinisius Vasonem recipit. Iam uere appetente rex uniuersae nobilitati edicit uti se Albam Regiam oppugnaturum omnes sequantur. Neque enim hostes in corde regni diutius morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti,


2161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes


2162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut


2163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote antiqua regni sede recuperata, domum discedunt. Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem ad colligendas uires haberet, supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei


2164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam conditiones eius arbitrio dicere recusent. Tantus sane dolor fraternae iniuriae animum alioqui satis placidum inuaserat, tametsi non tam irae quam socordiae atque ignauiae suae indulsisse uisus sit. Etenim uires res Hungarica iam recoeperat, si animum rege dignum gerere uoluisset. Maximilianus hac legatione ex sui animi sententia audita more humani ingenii elatior factus, atque inusitatae impotens laetitiae coepit res Hungarorum eleuare, de sese magnifice ac iactanter loqui, perinde ac si uirtute eius, non autem


2165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteri principum in suos uitae necisque obtinent potestatem. Quam profecto ueteres religiosissimi reges, indulgenter quidem, caeterum non satis prouide, sacerdotibus permisere. Hi enim simul potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi uidetur esse, ut Summi Dei sacerdotes hominum etiam sint moderatores, modo humana mens intra iuris sui praescriptum sese


2166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus,


2167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum ac hostium animos periclitatus est, copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus: Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere


2168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni ac eidem modestissimo principi subiectos oblata dissensionis occasione, uerum iisdem animis, atque eadem uoluntate communibus


2169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

si qua charitas in regem et patriam tangit uestra pectora, ite obuiam huic homini, beneficiis regis nostri ingrato, foederum ruptori, hosti iniustissimo, ac fraterno odio conscelerato. Arcete a faucibus patriae furiosi prędonis impetum, contundite in caedem nostram ruentis feritatem. Non iam de regno aut gloria Alberthus certat, sanguinem nostrum, eo quod ei fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari, suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati


2170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur alacri animo cum hoste, milites, efficite uirtute uestra, ne nos huius expeditionis unquam poeniteat, neue quod summi fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum, quod certe non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti


2171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

iri credens. Quem quum armatura satis munitum neque uulnerare posset, neque equitandi peritissimum equo deturbare, iterum conatus est promptissimo quoque equitum comitatus primam hostium aciem perrumpere. Quod cum Hungaris obstantibus nequicquam tentasset, seque hostium iam includi circumfusa multitudine cerneret, paulatim retro cedere, pugnam tamen non omittendo, coepit, atque aliquot strenui militis magis quam periti ducis operibus aeditis, eruptione egregie facta, qua nondum Hungarorum cornua prorsus coïerant, in


2172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit. Hungarorum conuentus Budensis; pax perpetua cum Maximiliano Austriaco sancitur; biennii gesta post Matthiae regis mortem hic absoluuntur. Iam regno externis hostibus uacuo optimates, de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex pace inconsulto senatu temere facta, Polono hoste magna gloria finibus


2173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

incumbentibus tenebris fieri potuit, peditibus imperat (qui fere agricultores raptim collecti erant), ut falcibus ad eius belli usum directis ― nam his alioqui ad messionem et caetera rustica opera recuruis utuntur ― equos Boemorum iam cursu defatigatos ipsosque pariter insessores, nihil tale uerentes, suffoderent. Porro inopia militarium armorum uim magnam eiusce ferramentorum, ut dictum est, agrestes attulerant. Equites uero iubet bifariam agmine diuiso in utrunque latus hostium equis incurrere quam maxime


2174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano


2175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

arma conferret. Rhacusani ad Vuladislauum regem legatos expediunt; Rhacusanae urbis origo et fata recensentur. Iam Vuladislauus uidebatur apud Hungaros aliqua ex parte regiam assecutus esse maiestatem. Itaque multae exterae nationes aut renouandae ueteris amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana


2176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

uelim, quum res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae praedandi studio delatos, urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam, ui coepisse, ferroque atque igni funditus euertisse, ciuibus subito atque improuiso malo perculsis,


2177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae praedandi studio delatos, urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam, ui coepisse, ferroque atque igni funditus euertisse, ciuibus subito atque improuiso malo perculsis, dum Epidaurii Slouinum terra oppugnantem uix sustinentes noui insuper hostis insperato aduentu


2178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

uendicare nituntur. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores


2179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

Belus, materno genere Romanus, paterno uero Rhathislaui Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui successoribus merito, ob eius in parentes impietatem, extinctis, duces singulis praepositi prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio, nec tamen his imperandi cupido, quae humanas mentes


2180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

Neraei, Archilęi ac Pancratii martyrum, Petronillaeque ac Domitillae uirginum argento inclusas, secumque Roma asportatas ibi condit, attributa templi cura quibusdam clientibus suis e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est. Nomen urbis quidam a Rhacusa, Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat


2181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

agentem praesulem Rhacusanum, Romano pontifice annuente, designat, atque a ditione Salonitani antistitis eximi curat, licet eodem fere tempore Salonae quoque ab Vcris euersae sint. Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis,


2182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

non parum adiectum est. Caeterum ciuitas Rhacusana ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plaerumque incidit morbum, intestina tyrannide, fortunis aucta, premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo, et Dalmatia testamento ipsius Seuropyli Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se tunc reges haberet, non tamen ab


2183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus


2184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

ferre Venetorum, non modo inprudenter, sed etiam non sine deffectionis nota accepere. Nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat (eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre) pacti sunt cum Venetis ut, exturbato illorum ope tyranno, praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati


2185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius


2186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam neccessariae. Sed iam procul ab incoeptu tractus, eo unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar. Derencinus banus infeliciter pugnans simul cum nobilitate Croatica a


2187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnans interficitur. Georgius uero primam tunc fere iuuentam attingens, dum obtruncat quendam, qui se ei in agmen hostium iuuenili ardore inuecto obiecerat, tria uulnera letalia a circumfusis undique hostibus in dextrum accepit latus. Nec tamen animum deiecit, uerum adhortatus est suos iam fugam spectantes, ne terga uerterent, donec deficiente sanguine concideret hostium telis obrutus. At praefectus, dolore amissi filii, qui adolescentia atque animi magnitudine inconsultius pugnans ceciderat, haud satis


2188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

incitatum non tam ad praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus statuit, haud satis exploratis suis aduersaeque partis iuxta uiribus, confestim ad hostem pergere. Peruenerant iam Turcae ad montem inter Illyricas Alpeis, asperitate ac sylua ex proceris arboribus insignem, Gosdenum incolae uocant. Eo loci triduum se continent incerti, utrum in patentem campum descenderent, an ibi hostem operirentur. Acceperant enim


2189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur. Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta est, nunc, ut supra meminimus, ab Hungaris Transyluania nuncupatur, iam ad confluentes Thibisci, unde Danubius mutato nomine Ister appellatur, peruenerat. Ibi cognoscit Paulum Cinisium usque ad Ciabrum amnem, Muranam dicunt incolae, finesque Inferioris Moesiae populabundum progressum, atque ingenti praeda ex agro Turcaico abacta subita


2190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot principes Hungarorum in regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae tum auctoritatis, tum integritatis uiri, falso (ut existimo) nominati, quo regi maiorem inimici inferrent


2191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare; malle se itaque omne periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos


2192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam opportunis mulctatos omnes praeter Priorem ingenita sibi clementia liberos dimisit. Priorem uero ueluti omnium auctorem dissensionum in carcerem coniecit, indignum iudicans, qui statim ueniam impetraret, eo quod iam iterum in gratiam recoeptus bellum uicinis contempto regis imperio ultro intulerat. Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici. Hac coniuratione


2193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici. Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in


2194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum


2195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius


2196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non libertatem suam modo, sed et uitam tibi debere Alberthus ingenue fatetur, nec iam quicquam concupiscit, quod profecto aut tibi, aut iuri gentium possit aduersari. Vt igitur regnum ei comprobes, non solum mater et fratres tui abs te contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae maxime ac publici boni studiosi, summis precibus petunt. Dices


2197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam rediisse iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus odii reliquiis hoc officium immortale in eius pectore permanebit. Qui enim poterit unquam tanti beneficii obliuisci, quo


2198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

uix enim unquam suspitio tolli potest, ubi aliquando inter reges maxime offensa intercessit. Caeterum Alberthus uictoria recenti elatus ― bis enim post acceptum regnum cum Thataris (gens Scytharum est Tauricae Cherroneso accola) praelio comisso prospere pugnauerat ― iam in Moldouiam, qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis


2199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat. Hi Turcas contra Polonos excitant. Stephanus Carabogdanes eo tempore Moldouiis imperitabat, uir licet aetate iam exacta, animo tamen ad bellum satis promptus. Is, plane perspecto Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo


2200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

est hortatus: Stephanus Carabogdanes Bazethi Otomano, regum maximo, salutem. Compulsus Polonorum terrore, qui a me nulla iniuria lacessiti, sed profunda dominandi cupidine ingentibus copiis, procurationis quidem meae, uerum imperii tui regiones adorti sunt, a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed


2201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinuerant, amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus tantum libertatis studium inest, ut neque finitimis Turcis, quorum armis tot iam Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque gens illos bello saepius tentasset. Tales ergo non ui cogendi erant, uerum beneficiis


2202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi magistrum uocant, Innocentio Octauo, Romano pontifici, uenditum, ut mox ostendemus, Alexander Sextus, insecutus pontifex Romanus, e custodia


2203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

consilii caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit, ingressus erat, Prusaeque urbis suburbia diripiebat, exercitum misit, cum insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum in Salentinis paucis ante mensibus Mechmethis Magni auspiciis expugnarat, atroxque regi


2204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in


2205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti. Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur. Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem


2206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys Marconius, qui et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam tempus aduenisse, quo Bazethes facile ad bellum impelli posset, ad eum accedit, atque data facultate dicendi ita dixit: Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam


2207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc quoque tempore incolitur, uiribus suis impari hoste destinato, uicinum agrum incursare,


2208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

sane rebus Turcae maxime capiuntur, transportare, atque emere cupientibus copiam facere, nec non interdum quibusdam etiam dono dare, nihil denique praetermittere, quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit,


2209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

regem sufficiunt. Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis


2210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

e Prusa transtulit. Hoc mortuo Bazethes Secundus regnat, qui dum auiti ac paterni imperii fines in Europa prorogare nititur, transgressus Neston amnem usque ad Strymonem processit. Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae, qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex, duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni, proditionem, cuius a quodam


2211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit, tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus . Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide . Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima luce omnibus insciis conscendit equum,


2212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum


2213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se concitauit, adeoque acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim usque Hungari duce Sigismundo Caesare progressi tandem, nescio quo fato, ibi a Turcis callido hoste fere uictores profligati sunt. Habuit praeterea bellum Homurathes cum


2214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi potius quam Hungaris Constantinopolim dedi. Quae quidem improba cupiditas Venetos et in odium Christianorum regum semper induxit, et


2215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum carnifici praebuit. His de Othomanorum origine atque imperio, Turcarumque moribus dictis, ad ea quae intermiseram iam regrediar. Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum


2216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

te suspitionem refellere, qua in mei odium tuis auribus aemuli mei obstrepunt, nacti criminum occasionem ex ea uictoria, qua te Deus maximis laboribus meis in Polonia honestauit, quoniam et calumniae naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum


2217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter, sed etiam scelerate, et mihi uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul


2218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem, ne emulorum inuidia me, ut ita dicam, iam segetibus maturis, ab eo deturbet agro, in quem uacuum primus ipse ueni, quem antehac intactum meo proscidi aratro, in quem denique semina manu propria ieci. Vnde licet, quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua


2219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno


2220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

iubet, silentioque per apparitorem indicto ita coepit: Quam uellem, Mauerdine, in aliena religione censenda Turcarum mentem habuisses, nostrumque morem esses imitatus! Neque enim eo calamitatis nunc deuenisses, ut tibi aut contemptu eius religionis in qua natus es, et iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus


2221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat. Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne


2222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne


2223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et quam Christo debeo fides. Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam ipsa uita est, praesertim ei, qui ne a uera desciscat religione occumbit, sed uestrae dumtaxat aestimationis,


2224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata est. Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam haud dissimulanter, dolore uerecundiam uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares


2225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Baiazethes, sublato fratre Gemio, cum Vladislauo Hungarorum rege foedus renouat, et contra Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre


2226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne


2227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor. Iam Turcarum classis omnibus necessariis rebus instructa in Cherronesum Thracium contracta erat, signumque proficiscendi expectabat. Itaque Bazethes designato classis praefecto Thaude Cossicio imperauit naues soluere, atque


2228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

naueis, cum quatuor triremibus ad Crimanum auxilio mitteret, quas sane Massiliae et in caeteris Narbonensis prouinciae locis Galliarum nobilitas ad opem Rhodiis ferendam suo sumptu armauerat. Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet


2229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere. Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio


2230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae, quum rubente aurora hostes eos conspicati insequi coeperunt: itaque deficiente sub sextam fere horam uento illos consecuti sunt. Subsolanus enim sicut aestiui solis exortu uehementior fit, ita a meridie languescere primo, mox


2231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

sinuosa, qualia Dalmatiae sunt, unde hanc duco coniecturam, ictu solarium radiorum percussa talis existant causa motionis, atque iccirco ab ea regione, ad quam sol inclinat, uentus etiam utplurimum exoriri consueuit. Turcae igitur a uento in malacia ac tranquilitate destituti uix sese iam commouere poterant. Qua re conspecta Veneti in postremas hostium naues e tormentis missilia eminus adigere, seque ad pugnam expedire coeperunt. At Turcae neccessitate animos acuente proras in hostem conuertunt, ita


2232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

duodecim Venetis opprimuntur. Igitur ex his aliae Venetam triremem inuaserunt, pars alia, numero nauium ac hominum multo maior, Gallicam nauim adorta est. Magna utrinque strages tormentis ac missilibus iam aedita erat, quum quidam Turcarum ― etenim hostibus admoti rem lanceis ac gladiis comminus gerebant ― in Venetam transiliunt nauim. Quod ubi nauis gubernator animaduertit, qui quidem Illyricis parentibus Venetiis ortus erat, haudquaquam animum demisit. Itaque


2233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem ex utroque eius latere nihil aperti patet, et propugnatores a missilibus tuti redduntur. Postridie eius diei Turcae missis quatuor tantumodo triremibus ― adeo Venetos iam coeperant contemnere ― quae de proximo hostibus ignauiam obiciendo illuderent, atque ad parem nauium numero pugnam eos prouocarent, e Cyllenio promontorio soluunt, in Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator,


2234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu assentientibus. Non enim ausi sunt Graecis, qui Romani ritus hominibus ualde infensi sunt, aduersari, hoste praesertim uictore pene in urbem


2235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Dyrrachium Latinam esse coloniam, a Slauenis, ut quidam opinantur, ut alii a Bulgaris dirutam. Caeterum Turcae sub hyemis initium domum cum praeda reuertentes, praeterquam quod difficili admodum fluuiorum transitu uexati sunt, qui iam, ut saepe fit, Vergiliarum occasu imbribus ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti. Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum


2236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus, commutandam sibi rationem belli existimabat. Caeterum tametsi satis memoria teneo quos suscepto operi constituerim fines, tamen


2237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

neminem ab se tristem dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere par addidit Alfonsus: nam quum ad capienda regni insignia pontificis Romani indigeret auctoritate ― est enim regnum


2238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio


2239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat imperium, ab amicitia Gallorum auertunt, atque cum eo ineunt societatem, tametsi Lodouicus, ut paulo post demonstrabitur, pro ingenii sui calliditate ita Venetis


2240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunam efficere auctiorem. Quod ubi palam factum est, ferunt Alfonsum, ut sunt plaerique Neapolitani Hispana iactantia infecti, paucis ante quam obisset diebus Francorum regi, ad iter se in Galliam iam accingenti, cuniculum cauea inclusum ex Sicilia, queis sane quadrupedibus ea insula abundat, dono misisse, qua scilicet re significaret Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam. Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates.


2241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam. Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil hostilis rei in se facturos, misit satis molli sermone sciscitatum, an per Venetos


2242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

in fugam hostes nequaquam est persecutus. Ferrandinus Venetorum ope Gallos Neapolitano regno exuit; Carolus Gallorum rex obit. Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus praesentis regis impatientia nouis rebus studere, et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum


2243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum,


2244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem


2245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum


2246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam


2247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem. Turcae Albanesios ad Naupliam sternunt; Venetorum classem explorant, hinc Italicam


2248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex


2249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

per nota diuerticula incolumes in urbem elapsi sunt. Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere conati, deinde ubi celeritate Christianae nauis iam uinci coeperunt, omisso remigio arma expediunt, plane aut pugnando periculum euasuri, aut cruentam hosti praebituri uictoriam. Veneti, arbitrantes Turcas desperata fuga uiuos deditione in hostium uenturos potestatem, ne in concursu biremem rostro discuterent, latus suae


2250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio


2251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

culpam tamen in Istros transferentes sese noxae eximere conabantur, qui procul a suis per temeritatem abiuncti in hostico, tanquam in pacato, securi sine ullis custodiis noctem aegissent; se insuper, Istris exploratum loca praemissis, praelio non interfuisse, sed re iam transacta superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim senatus


2252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere,


2253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi mortalia potius coeli motu quam Dei arbitrio regerentur, et quia Ferrandinum regem, fratris filium, ueneno necasse dicitur. Caeterum Gallus rex, simul gloria Hispanorum stimulatus, quam illi Cephalenis subactis sibi adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico in regno suo manente, et ad hanc expeditionem operam suam ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim


2254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam Peloponnesum iam attigisse nuntiaretur. Veneta classis a Turcis iterum affligitur; Baiazethis de incolumitate classis suae gestientis ad Deum oratio. Cum igitur praefectus Turcaicarum nauium coniunctis classibus institutum teneret iter,


2255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

spectantium admiratione contigit, ita, ut erat in genua submissus, oculis in coelum sublatis, Grates tibi, inquit, summe Deus, ago, quod me mari quoque, quod quidem uix sperare audebam, hostibus meis prętuleris. Iam enim illis confessionem concessi maris, quasi uictis, palam expressimus, dum nos pugnandi copiam facientes fugiunt, nec pugnae sese per metum committunt. Porro cur me tibi minorem non geram, cur ad te omnia non referam,


2256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi qui ritu solis obscura illustras, lucidis uero ac per se fulgentibus splendorem adimis, omnia accepta referat. Methonem Turcae terra marique acriter oppugnant. Secundum has praeces ad exercitum, qui iam Methonensem agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque cognouisset classem quoque ad Thriasterides, insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus


2257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus.


2258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse adiuncto sibi Achimate Cossicio Dalmata, amicorum ac purpuratorum acceptissimo, agmen cogebat hortatorque aderat, milites, quum spe ingentium donorum illecti, tum quo se classiariis praeferrent (uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem iam uigiliis, certamine, uulneribus fessum metuque attonitum ruebant. Igitur oppidani partim maritimo illo ad portum tumultu, ut supra memorauimus, coorto ab stationibus auersi, partim hostium telis ac impetu e propugnaculis magna ex parte dirutis submoti, in media urbe consilii inopes,


2259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum


2260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

mortalium opera, consenescant atque etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus. Hungari inter Venetos et Turcas pacem restituunt; Talismanus Christum praedicans crudelissime necatur. Iam Veneti diuturno bello defessi de pace a Turcis petenda belloque finiendo consilia eo intentius uoluere coeperunt, quia et mercaturae eorum, unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere


2261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se


2262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum Hispanis destinarat, dux Francorum, dum in primam aciem equo prouectus Gallos ad pugnam hortatur (nam Consaluus suos iam terga dantes ac fugam spectantes in pugnam reuocauerat), tormento forte ab hostibus misso ictus cecidit. Cuius casu Galli perturbati terga hosti confestim uertunt ac foeda fuga dissipantur, eademque facilitate, qua regnum Neapolitanum caeperant, amiserunt. Nulla enim fere gens est, quae


2263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod ubi Francorum rex Lodouicus Aureliensis accepit, accusata Hispanorum fraude, suorum ignauia, exercitum in Circumpadana Italia reparare constituit, quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam Francorum copiae fines regni Neapolitani ingressae ad Lyrim peruenerant, ponteque amnem Franci iungebant, quum Consaluus, cum modica quidem suorum manu, sed duro in armis milite, eo accessit transitu hostem prohibiturus. Caeterum effecto opere, Hispanis nequicquam


2264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

illos una cum pontifice ad coenam uocat. Vinum nobilioris notae cardinalibus porrigendum inscientibus omnibus ueneno inficit; eum qui a calicibus erat, sceleris prorsus inscium, admonet, ut de illo uino solis, quos morti destinauerat, inter coenandum offerat. Caeterum Alexander pontifex (iam enim scelesti pontificatus supremus dies appetebat) quum forte prius quam coeteri ad coenam uenissent ― nam in eius aedibus conuiuium instructum erat ― sitis admonitu interrogat ministrum poculis praepositum, quale uinum conuiuis depromptum esset.


2265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

carcerem ingressus esset, in sede procul ab hostio carceris de industria collocata confessionem auditurus considere iubetur. Caesar, quantum temporis confessioni satis esse putauit moratus, educto pugione sacerdotem percutit uesteque exanimati induitur, credens eo habitu custodes decaeptum iri. Iam primam custodiam euaserat, quum carceri prępositus, caeteris solertior, conspecto homine sacerdotali ueste induto, cuius cucullus ― ita capitis tegumentum monachi appellant ― magis solito in oculos demissus esset, suspicatus, ut erat, Caesarem dolum aliquem


2266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque


2267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum rogat, ut se octingentorum equitum auxilio ad Bononiensem expeditionem iuuaret. Decreuerat autem Iulius pontifex, quo Venetis aliena calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae,


2268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt. Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad


2269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad


2270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum. Iam Maximilianus, contracto simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui


2271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in inscitiam atque ignauiam praefecti classis coniecta ― semper enim apud Venetos res bello male gesta ducibus adscribitur ― dissimulataque consternatione, terrestres copias, licet hae admodum tenues essent, Brixiam, quae iam Gallicum iugum gentis insolentia ac libidine excutere cupiens ad defectionem spectabat, inscientibus Gallis admoueri iubent. Itaque Brixiani populi uoluntate urbem recipiunt, direptis eorum bonis, quos Gallicae factionis fuisse constabat. Galli, audita Brixiana defectione, Brixiam duce


2272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere,


2273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

necessario relinquendum censuit et propius urbem instructa acie constitit. Quod ubi Galli conspexere, uotum suum impletum rati signa in hostem extemplo conuertunt. Primo ingens strages hominum iumentorumque tormentis utrinque aedita est, mox gladiis res geri coepta. Iam Gallo equite acriter instante Hispana acies nudata erat equestri magna ex parte auxilio, equitibus Hispanis aut captis, aut in fugam coniectis; pedes tamen eius gentis nondum loco motus acerrimam aduersus Vascones, Alemanosque atque Boëmos, Gallorum mercenarios,


2274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum


2275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio auertit, quandoquidem Alfonsus, ut a rege Gallo descisceret, adduci non poterat, existimans Gallorum societatem, quoad hi Mediolanum retinerent, maximo rebus suis aduersus omnes hostes munimento fore. Interea ab Heluetiis, pontificis et Venetorum conductitiis, quum iam dies stipendii accipiendi uenisset, atque forte Veneti et pontifex ambigerent, quis eorum pecuniam militibus numerare deberet, procacius stipendium flagitatur, atque eo seditionis peruentum est, ut Venetos ad exercitum legatos Heluetii uincirent, quos mox accepto stipendio liberos


2276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus, Turcarum rex, senio simul et aegritudine prope confectus, intelligens se neque regendo imperio iam parem esse, neque a fine uitae nimium abesse, constituit deposito imperio unum ex liberis in locum suum regem subrogare, quo et populares imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo


2277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

regionibus nunc imperat, ex pastore latro, ut supra demonstrauimus, effectus successu rerum prospero ad regium fastigium accesserat. Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in radicibus Dindymi montis, quo, priusquam Achimathes regiis opem laturus, quem Amyso iam profectum constabat, eo cum copiis suis accessisset, manum cum hoste consereret, ratus et se tutius cum uno exercitu praelium initurum, et Halyde profligato uiam ad imperium Achimathi praeclusum iri. Halys ubi animaduertit latronem acie instructa ex aduerso uenire, et ipse suos arma


2278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

fremens Selynem armis compescere statuit, sed Ionae Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit. His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo amicis, Percipitis , inquit, Selynis improbam regnandi cupiditatem? Qui quidem nulla alia causa, ut iam pro comperto mihi est, tentauit me conuenire, nisi ut mecum de regno ad se deferendo ageret, deinde si precibus, aut persuasione parum profecisset, ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur.


2279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

itineribus eum sequi instituit. Itaque priusquam castra moueret inito suorum numero (ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris


2280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam decreuerit deposito imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non


2281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

inferre. Et probe nostis Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae


2282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui


2283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab ultima origine Sarmatae sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus


2284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram.


2285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

paterni exercitus partem ad se transituram. Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos. Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore - quum ei nuntiatum


2286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

noui consilii capturos) uoluntati eorum assensus est. Igitur duo tribuni cum aliquot centurionibus et magna gregarii militis parte, ex sententia tamen caeterorum, ad Selynem Constantinopolim deducendum proficiscuntur. Quo ad Odessum, qua Panisus in Pontum cadit, inuento (iam enim literis Mustaphae Iurisii Dalmatae, Achaiae praefecti, e Taurica chersoneso reuocatus eo peruenerat, exercitumque reparare coeperat spe repetendi regni paterni) praetorianorum nomine hortantur, Constantinopolim accederet atque assumpto paterno exercitu aduersus Achimathem


2287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

acquirenda sibi comparare potuit, ab auo Mechmethe in Asiam proficiscente Constantinopoli relictum fuisse, auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem animaduertens parentem imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere ac uel rege inuito magno numero coire licet), conatus est eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem


2288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

promissa sibi praestari deposcit. Illi quasi signo tuba dato confestim ingenti tumultu ad regiam accedentes regios iubent consiliarios regi nuntiare, ut eligat sibi extra Constantinopolim, ubicunque libuerit, secessum, eoque se, annis simul et regendo imperio fessum, priuatam uitam, ut iam constituisset acturus, conferat Selyne rege declarato. Quod ubi Bazethes audiuit cognouitque praetorianos ab illo consilio dimoueri non posse, nec ad contrahendos prouinciarum praefectos spacium temporis sibi dari, accusata filii impietate praetorianorumque nefaria proditione, multo


2289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi


2290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

solum impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes regnum societatis impatiens), nihil admodum iam suorum de se opinionem ueritus ad inferendam Corghuti mortem animum adiecit, accusata prius falso apud Turcaicarum legum peritos fratris in se perfidia, ne sine legitima causa suum iusiurandum, quo incolumitatem fratri promiserat, contempsisse uideretur, et aliquam periurii


2291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

amotis uepribus reperiunt regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur, ut ad Selynem impauidus accederet, beneque de fratre speraret, respondit se probe scire morti esse destinatum, fatum suum iam Dei arbitratu, cuius nutu omnia moderantur, impleturum. Itaque deductus in uicum, unde aufugerat, poscit papyrum, conscriptisque ad Selynem codicillis rogat, ut libros suos, quorum ingens numerus fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam


2292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

deuectum, regioque more magnifice funeratum, sacerdotes sepulchro seorsum constructo, intra tamen septa Othomanorum tumulis dicata, intulerunt. Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur. Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa


2293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer desiderantur. Iam didicerunt Turcae ex collatione utriusque regis, quantum inter crudelitatem et clementiam distaret. Haec immanis bellua, fratris, amicorum ac propinquorum caede efferata, ita occursu uisuque terribilis effecta est, ut omnes existiment Turcarum nihil interesse, utrum sub hoc


2294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

ad pugnam per se ineundam haud imparatum admisso equo eum inuadit, spiculumque lanceae forte in latus Scythae, qua thorax ferreus inter se non coierat (non enim suis sed raptis armis utebatur) adegit, delapsumque ex equo semianimem uinciri iubet. Duce amisso agrestes ― iam enim et Ioannes Sepusiensis cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla


2295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant. Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent,


2296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuos capiunt, plures in fugam conuertunt. Qui refugientes ad suos Turcarum manus euaserant, tanto terrore Hungarorum castra complerunt, ut uix ducis et caeterorum principum auctoritate ad auroram in castris contineri potuerint. Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse praeerat, ad tormenta saluanda secumque reuehenda, ne ab hostibus occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa,


2297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam


2298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

quam armis, si uincere contigisset, hostis uictus esse uideretur, Turcaicis castris sua tandem conferens castra octauo Sextilium Calendarum sub solis occasum haud procul a Selyne consedit. Postridieque eius diei, quum iam pransissent sui, signum pugnae proposuit, prius huiuscemodi apud suos habita oratione: Non me praeterit, uiri fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere,


2299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

quos agros tenuissent, eodem modo in posterum quoque tenerent; hominem circumsistunt atque uinciunt, uiuumque ad hostem adducunt. Quem Selynes, ut erat amicis, nedum hostibus implacabilis, extemplo iugulari iussit, regionique cui ille praefuerat, praesidium imponit. Mox aestate iam exacta Constantinopolim reuersus est. Ibi cum Hungaris, legato Barnaba Belliano rem curante, uiro, ut inter Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit,


2300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem prodire sinebat, alter alterius


2301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

quam hostium interficerent. Hostes turpi fuga dilabuntur; Heliopolis et Damascus se, Camsauo caeso, Turcis dedunt; Iamberdinus cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in desertis locis latibulum quaerit. Iam Cercassorum acies ad equestre certamen instructa paulatim ad Turcas, et ipsos ad pugnam paratos, sed quiescentes adequitabat, eoque prope peruenerat, unde admissis equis impetum in hostem facere posset, quum accensis a Turca tormentis pilae lapideae cum terribili fragore, qua data uia


2302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim traditur ― omisso pugnae consilio Gazam se conferunt, amissis circiter duobus millibus equitum. Satis autem constat Cauirium Consauum, siue sibi ipsi mortem consciuerit, siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis,


2303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

est, crebras fossas perducit, puluere accensibili quasdam replet, ut quum eo Turcae peruenissent, iniecto igni homines pariter et equi comburerentur; in aliis sudes, stipites acutos defigit, atque hęc leuibus cratibus terraque occultanda fraude contegit. Iam coeperat admouere exercitum ad urbem Selynes copiam pugnae hostibus pro portis facturus, aut Cercassis certamen detrectantibus ui in urbem nulla fossa propugnaculisue munitam irrupturus, hostilis fraudis ignarus, quum quidam Geticae


2304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

deditionem facere in animum inducerent, Cercassis, praeterquam quod mutatione fortunae in furorem erant uersi, cupientibus testatum etiam apud posteros relinquere sibi in imperio defendendo non uirtutem, sed fortunam defuisse. Iam diei haud multum supererat, nec tamen Cercassi quicquam de pertinacia remittebant, quum Sinon Macedo, accensus ira atque sui protegendi corporis immemor, in primam aciem peruolat; quem Cercassus quidam iam portam occupantem hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae


2305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

sed fortunam defuisse. Iam diei haud multum supererat, nec tamen Cercassi quicquam de pertinacia remittebant, quum Sinon Macedo, accensus ira atque sui protegendi corporis immemor, in primam aciem peruolat; quem Cercassus quidam iam portam occupantem hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae perculsi retulere pedem, nec siuerunt tamen hostes eius corpore potiri, rapere conantes turmales Sinonis obiectis lanceis arcuere. Itaque sublatum e terra


2306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

Thomas Soldanus a fuga retractus crucis supplicio afficitur; ditiores Cayri ciues Constantinopolim relegantur; Ionas Dalmata Selynis iussu praetorianorum telis obicitur; Babyloni ualidum praesidium imponitur. Thomas solidanus, quum iam nulla reliqua spes esset belli instaurandi uiriumque nouandarum, cum conscientia egregia regni defensi trans Nilum ad Saithicam regionem cum paucis comitibus perfugit, ibi tantisper moratus, dum et fortuna, quae plaerunque regressum habet, exseuiret,


2307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine


2308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim onerarias naues, libratoresque tormentorum e toto regno euocauerat, et fossorum non mediocrem manum ex eo genere hominum, quibus uenas argenti (sunt enim in multis Turcaici imperii locis argentariae fodinae) perscrutari ars est


2309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta Constantinopolim quum accessisset, praesentia sua Turcas in officio continuit; non tamen ausus est aedes regias


2310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

se in tempore auxilio affuturum. Turcae nondum scalis effectis ab his, quibus id negocii demandatum erat omnis nempe conatus sine scalis uanus omnino futurus uidebatur ― conspecto puellarum choro, et iam lux appetebat, consilium oppidi inuadendi omittunt, atque ad rapinam uirginum sese conuertunt. Qua re animaduersa Kegleuus cum reliquis equitibus ex oppido prouolat, mulieribusque receptis ac post equites ita locatis, ut per sese tuto urbem repetere possent, in Turcas impetum


2311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianos reges superemus? Nec claritudo nominis Hungarici ulli uestrum quicquam terroris incutiat: una cum rege Matthia Chugniade uirtus quoque Hungarorum extincta est, eodemque sepulchro condita. Nam ex quo rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non


2312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et castella colonis abactis uacua reliquit, permisitque imperium nostrum sine ullo certamine usque ad Valdanum amnem proferri.


2313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

ad hanc diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis


2314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit. Hungarorum in regem suum improbitas; Tartari a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur; Hungarorum nomen Turcis formidabile; Machmet Alys cum exercitu a Hungarorum finibus


2315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur. Itaque contra ac plaerique Hungarorum opinantur res se habet. Nam regem opulentia maxime decet, priuatos uero paupertas, qua sane magistra militaris praesertim disciplina semper stetit. Iam Salomon de bello cum Hungaris ineundo certus erat, quum quidam ex amicis, qui in concilio erant, conuersus in illum, Non esse , inquit, festinandum, temereue quicquam decernendum, nec Hungarorum regem ob aetatem contemnendum, quippe esse illi patruum Sigismundum


2316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas intercedere simultates, ex eo iam tempore, quo plebs in nobilitatem Georgio Scytha duce, ut supra demonstratum est, coniurarat. Sed femina, Iaxiorum soror, dolum dolo eludit; Hungari, hostium terrore perculsi, a pontifice subsidium flagitant; legati ad


2317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

colonis inferrent, suspectam habens nouam ac inusitatam Turcae lenitatem, plusque in eo, ne possit decipi, quam in fide Turcaica reponens, missa ad Turcam cum donis legatione, se suaque omnia illi dedi simulauit, et quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos agros uicosque, ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem aduentum possedisset, contentusque esset Turca eodem uectigali, quod Hungarorum regi sui agri


2318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum est, controuersias iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus


2319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili fraude adempta est. Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et


2320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem, quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte miserior seruitus maneret - non enim


2321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne deditionis


2322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

causae uariae. Tradunt qui huic spectaculo interfuere, quum Moesi ablatis secum etiam sanctorum hominum reliquiis urbe excederent, quosdam Turcarum per ludibrium dixisse Christianos fato quoque functos Machomethanis sacris iam initiatum iri. Sane erat id temporis Tauruni foeminae cuiusdam corpus lignea arca conditum, Moesi Illyricique diuam Peticam appellant, quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus


2323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul


2324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* post Alberthus exp. ubi perspexit Casouiam praesidio satis firmo, murisque, ac fossis munitam, haud quidam posse expugnari, oppidanorum praesertim animis, non modo a timore iam receptis, sed etiam leuis armaturae praesidio ad repugnandum paratis M: deest in AKg: habent Zr * praeda


2325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

nactum KZg: nactus M ** ingenio suppl. KZg * iam enim Hungaris Kg: iam in Hungaris Z: iam enim Hungaros M ** progressos KZ: progressus M:


2326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

** ingenio suppl. KZg * iam enim Hungaris Kg: iam in Hungaris Z: iam enim Hungaros M ** progressos KZ: progressus M: progressis g


2327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

** ingenio suppl. KZg * iam enim Hungaris Kg: iam in Hungaris Z: iam enim Hungaros M ** progressos KZ: progressus M: progressis g


2328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

partim uinctos in urbem suam pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slauinici finis impositus, Diocleates uero, hoc merito in ciuitatem recepti, atque in patricios adsciti. Tradunt autem hos Malascouios et Gredeos fuisse, quorum alteri iam paene extincti sunt, alteri diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent. 102 * post accaepta


2329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Hungarorum ac Boemorum rex, Phariam, quam quidem Lesinam, ut dictum est, uocant, Braciam, et Corcyram nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus, ditioni Rhacusanae adiunxit. Iam coeperant Rhacusani praetores mittere, qui insulanis ius dicerent: quos cum uiderent, Pharenses praesertim, regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos ― Rhacusani enim soli paene


2330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ope, alii Hispanorum, aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus, quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent


2331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar. * licitati Zr: licitati (luctati e marg.) M: lucrati


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.