Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: iam

Your search found 6628 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2332-2338:


2332. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

intercedere amicitia potest nisi simulata. Foedus ergo, quod cum illo nos modo habere fatemur, metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis


2333. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

est nunquam conquiescere donec quicquid adhuc reliquum Christianae ditionis esse nouit suo subdat imperio cogatque omnes suae obedire legi, Christum negare, Maumethum adorare, nolentes neci tradere si praeualuerit. Pannoniae regnum Cumque uires suas tantae exequendae rei satis iam sufficere putet, unum Pannoniae regnum sibi maxime impedimento esse ratus ad perficiendum quod cogitat, ingenti coacto exercitu illud nuperrime inuasit. Et se primo quidem impetu castella quaedam ad Danubium posita caepit, mox inter Sauum et Drauum castrametatus omnem regionem illam


2334. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine censemini,


2335. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae obtemperare impietati. Desinite iam tandem, Christiani, aduersus Christianos bella gerere! Desinite caedibus inter uos desaeuire! Eodem nomine censemini, eiusdem religionis professionem tenetis; concordi ore unum patrem qui in coelis est confitemini, unum inuocate. Si per omnia igitur fratres estis, ut quid fraternitatis,


2336. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

hoc maxime irascitur uobis Deus atque ut criminis huius a uobis poenas exigat infidelibus fauet atque opitulatur? Ex quo nulla sane mihi uidetur alia efficatior ratio placandi eum nisi ut indignationem istam, quam alius in alium concepistis, in placabilitatem et beniuolentiam conuertatis et iam unanimes atque concordes pro fide, pro religione, aduersum Christi Dei ac Domini nostri inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt ergo Deo iuuante hoc fiat et


2337. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

historia. Rex Dauid Ioabum enim ducem et Semeum Gerrae filium noluit tunc punire cum peccauerunt: et quidem alter duos sibi pares gloriae emulatione per dolum interfecerat, alter ipsi maledixerat regi. At postquam ingruentibus bellis eorum opera diu usus fuisset, domitis iam inimicis filio suo Salomoni, cum sibi in regnum successisset, puniendos mandauit. Eius tu exemplo, Sanctissime pater, mulctam, quam illi qui ecclesiam offenderunt merentur, supprime parumper et cum Deo fauente communem Christianitatis nostrae inimicum a ceruicibus nostris repuleris, tunc


2338. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

murem sibi alligatum in ima trahit ut mergat et mus in sublime nititur ut euadat, miluus illis altior in superficie aquae uolutantes conspicatus repente directo in illos uolatu ambos unguibus comprehendit rostroque dilaniauit. Sic, reor, istis fiet qui nunc inter se dissident, nisi dissidere iam desierint. Nam dum alii aliis perniciem meditantur, dum mutuo mordentur, diuisos ac debilitatos barbarus captata occasione inuadens facile superabit. At uero si iunctis exercitibus communicatisque auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus) tuebuntur, perire non poterunt,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.