Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nomine

Your search found 2402 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1559-1571:


1559. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

ad septentrionem Patzi (hodie Poloni) ad Occidentem Franci (Germani) ad Meridiem Chrobati. A Chrobatis namque (ut idem prosequitur) qui in Dalmatiam venerunt, pars secessit et Illyricum tenuit, atque Pannoniam. Pannonia quoque Croatiae olim nomine tenebatur; Branslavonem quippe eius partis Regni Croatorum fuisse Ducem, quae inter Savum et Dravum sita est, Annales Francorum Fuldenses referunt /Anno 884./ et Ioannes Lucius /Operis citati libro 2. capite 2./.


1560. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Lucius /Operis citati libro 1. capite 11./ Slavos Francis in Germania a Septentrione, in Illyrico vero ab Oriente conterminos fuisse. eiusdem rite opinionis est de Slavis Orientalibus, qui Longobardis proximi, Foroiuliensique eorum Ducatui contermini erant, qui nomine Carnuntum sive Carantanorum /Paulus Diaconus/ nuncupati; nunc autem in Carnos, Stirios et Charinthios distincti sunt, quos subditos fuisse Francorum Imperio, Lazius /Migrationibus gentium/ tradit: Et quidem


1561. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Regnum pertinebant; cum et ultimas pene illius freti, Corcyram, Tortam, Stedram, Lesinam, Issam et Bratiam, per Ladislavum sive Vladislavum Hungariae et Neapolis Regem, Anno 1405. Hervojae Duci venditas, post huius obitum Barbara Sigismundi Imperatoris et Regis uxor, nomine sacrae Coronae, tenuit; come cosa (ut inquit /Annali di Ragusa libro 3./ Iacobus Luccarus) ch’ insieme con molte citta, e scogli di Dalmatia apparteneva ai Regno d’Ungaria et mox infra;


1562. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

quelle, ch’erano unite con la corona: ne senza consenso di Racos si potevano alienare. Ne quis vero Croatos a Slavis aut Illyriis aliam existimet esse nationem, hic monitum iri volumus. Croatos nempe tam inter se quam a Dalmatis Slavorum nomine nuncupatos in scripturis antiquis reperitur; In Privilegiis autem tantum se Duces et Reges Croatorum non Sclavorum nominarunt, ut Lucius /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 15./ refert; Imo Croatia a vicinis Dalmatis et Ungaris


1563. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

/Ibi libro 4. capite 3./ vocat. Nam et Serviam antiquo vocabulo Dalmatiam vocatam fuisse /In notis ad Diocleatem nota 25./ vult. Georgius Barakovich opus suum /Vila Slovinkinja/ de Croatia sub Slovinicae Musae nomine, egregio versu concinnatum, edidit; omnesque superius dictae gentes vernaculam suam linguam generaliter Slavam, vel Slovinicam, id est Illyricam nuncupant, cuius usum communem habent. ut Croatae proprii, nas Hervatski aliti slovinski


1564. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

nas krajnski inu slovenski jezik; nostra Carniolica et Slavonica lingua; sic caeterae. Quos enim Graeci et Latini Illyrios, ipsi se Slavos et Slovinos nuncupabant. Unde apud nonnullos tota Croatia Slavoniae nomine tenetur; apud nationales etiam Macedonia. Hinc Rogerius, Belam IV. Regem Ungariae a Tattaris pulsum in Slavonia moratum fuisse narrat; quae Croatia nostra Mediterranea (ubi Modrusam et Bihigon oppida muro texit) ac Maritima, in qua ad profligationem Barbarorum


1565. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Romanis inditum, conservent. Ad haec (pace eiusdem Lucii) ex ipsius vulgatis de Regno Dalmatiae et Croatiae exemplaribus quaedam perpendenda opponam. Et quidem ad Primum. Ex ipsis, de Regno Dalmatiae et Croatiae nomine, auctore Ioanne Lucio vulgatis exemplaribus /Libro 2. capite 8./ legitur. Duces Croatorum detracto Francorum iugo, cum nullum superiorem cognovisse reperiantur, a suis Croatis Reges nuncupatos, eos, qui universam Regionem possederunt, quam, sub eorundem Francorum quoque


1566. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Croatorum dictam, ex privilegio Terpimiri et Annalibus Francorum constat. At quamvis Cresimirum maiorem in primo Regem non vocet Petrus, prout in secundo Patrem et Avum: satis est, quod Cresimiro filio Regi praepositus, Cresimirus maior, subintellecto Regio nomine, appelletur. Cresimirum eundem maiorem, eoque antiquiores Reges fuisse, dignoscitur ex sensu antiqui registri Privilegiorum monacorum Sancti Chrisogoni Iadrensis Anno Dominicae Incarnationis 1067. conscripti, quae sunt; Hanc ipsam denique terram his ipsis


1567. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

adventum evenisse constat: neque aliquis ex antiquis auctoribus Dalmatici maris mentionem facit, solus Ptolemaeus aliquas ex Insulis Adriaticis, quas caeteri inter Liburnicas ponunt, Dalmaticas nominavit: sic etiam, deletis Romanis et Dalmaticae Provinciae nomine sensim cessante, nec Mare Dalmaticum, nec Insulae Dalmaticae, minus Civitates, in Continenti Croatico sitae, Dalmaticae dicendae sunt. Et sicut Rausinam Porphirogeniti Civitatem sua liberalitate Dalmatiae adimit, Slavoniae


1568. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Romana moderna, o volgare, non piu Italiana che Dalmatina puo dirsi: id a nullo Dalmatarum, sed nec ab Italo linguae et regionis gnaro facile quis audiverit aut legerit. Dalmatae namque ipsi (servato hoc veteri Provinciae Romanorum in Illyrico institutae nomine) licet etiam Ducali Venetorum a Regali Croatorum iurisdictione separati, raro se Dalmatas (taceo Italos aut Romanos) sed Slavos et Croatos proprie, vernaculamque Slavam, Slovinicam, Croaticam, vocant. Nec ullus est inter innumeros gentis huius, genio ad Musas


1569. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Dalmatiae meminit, in Secunda, recentiorem a Titio ad Neronem et in Tertia ad Drinum educit: ita Quartae titulum apposuit; Dalmatia post Imperii declinationem in Croatiam, Serviam et Dalmatiam ipsam distincta: ubi (cum priores tres Illyrico nomine recte inscripserit, nec in ipsa Tertia Dalmatiam per Liburnos extenderit) Illyricum, non Dalmatia, in Croatiam, Serviam et Dalmatiam distinctum asscripturus erat. Tandem in Quinta, Croatia Maritima nuncupata,


1570. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

Turcorum iugo maxima sui parte oppressa igne ferroque evertebatur Croatia! cuius valida quondam Oppida et opulentae Civitates, vallis, fossis et Civibus fortissimis munitae, prostratae adeo sunt et attritae, ut plurimarum vestigia vix noscantur, non paucarum etiam nomine abolito. Habuit autem (procul dubio) tam Diocleas, quam Archidiaconus manuscripta quaedam priscorum Regum rerumque Patriae monumenta, eaque (ob typorum tunc defectum ac litteratorum paucitatem, perque tot temporum iniurias) ad manus Lucii non pervenerunt. Nec


1571. Ritter Vitezović,... . Croatia rediviva, versio... [Paragraph | Section]

nunc dicitur. Dalmatiaque /Thomas Archidiaconus capite 1, Ioannes Lucius operis citati libro 6. capite 4./ censebatur cum Croatia una Provincia. Ex adductis Auctorum, superius citatorum sententiis, sub CROATIAE nomine censetur quod triplici Slavoniae Hornius assignat, et quod Romani olim Illyrico attribuerunt; exceptis hinc Rhaetiis, parteque Norici, illinc Achaia Aegaeisque Insulis, quas et ipsas tamen ob Illyrici (quod peculiare Croatorum nomen est) apud Romanos habiti,


Bibliographia locorum inventorum

Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1700], Croatia rediviva, versio electronica (, Zagreb), 68 versus, verborum 7054, Ed. Zrinka Blažević [genre: prosa oratio - historia; poesis - elegia] [word count] [vitezovritterpcroatia].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.