Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nomine

Your search found 2402 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1575-1601:


1575. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae copia fontis)
In terrae reliquum se diffusura, quaternis
Cursibus exibant collectae in flumina lymphae. 11.
Nec tamen exilis fluviorum â nomine grandi
In fontem manabat honor: nam Gange propinquos
Obiectosque sibi Phoebo post terga cadente
Memnonas exhilarat gemmis pretioque micantis
Natalis terrae gazas testante smaragdi.


1576. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Deus atque unâ istius de ventre puellae
Venturum germen caelestibus ante colendum
Exhibet Aligeris. Quibus et pro principe dictum
Unigenam, Matrem, Dominam praescripsit iisdem
Reginamque coli, Mariam quam nomine dixit. 20.
Virginis augustae Sobolem, immortale quod una
Numen erat, Regem accipiunt: par omnibus haesit
Sensus, adorandum venturum in


1577. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset
Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ
Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae?
Inde venit, tantis fuerat servata quod olim
Prodigiis Tharea Domus: quo nomine iussus
Stare dies, aequor scindi, Iordania Doris
Ire retro, nubes famulari, panibus aether
Praesto esse, ignotoque silex humore resolvi.
Hinc domiti Reges et quorum robur in armis,


1578. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

umbras finivit in Umbra. 27.
Ista Ioachimo Virgo prognata parente,
Cui fuerat vinclis coniuncta iugalibus Anna.
Anna tamen sterilis coniux, quam nomine specto
Prolificam: quam parvam utero dabit Anna puellam,
Nominis est proles: quam praefert nomine, praegnans
Gratia concedet partum: quae ut clarior esset,
In nomen sterilis transivit gratia matris


1579. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ioachimo Virgo prognata parente,
Cui fuerat vinclis coniuncta iugalibus Anna.
Anna tamen sterilis coniux, quam nomine specto
Prolificam: quam parvam utero dabit Anna puellam,
Nominis est proles: quam praefert nomine, praegnans
Gratia concedet partum: quae ut clarior esset,
In nomen sterilis transivit gratia matris 28.
Alta Ioachimum felici Nazareth


1580. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Numen: tum quo sibi debita cultus
Obsequia aequatis ferret gens consona votis,
Tum voluit memorem, quantis hanc cladibus olim
Solverit et quantis dives sibi reddita signis
Patria libertasque fuit. Quo nomine mensis
Septimus, arboreis formans tentoria ramis,
Divinam referebat opem, cum stipite tectum
Et foliis, olim loca per deserta vagantem,
In laris et tecti terram Israëla tulisset.


1581. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excelsum nomen! cuius quia sensit honorem
Sanctorum cognata domus, venerabile sanctis
Nomen adoravit. Sed, formidabile Diti,
Terruit infernas acies, Mariamque superbi
Vastatricem Erebi, Styx ipso nomine sensit.
Omnipotentis opes summas resplenduit inter
Nominis istius maiestas: eruta postquam
Haec superûm e gazis nostrum descendit in orbem
Gemma, suis totum radiis tremefecit Avernum,


1582. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

“Adonai”,
Magno etiam auditum cordis Tetragramaton aestu:
Messias quam gratus erat! rata suavius aure
Nullum illo resonare melos: si protulit ore
Messiam, nullum Virgo mel dulcius isto
Nomine iurasset: si corde revolvit eundem,
Caelica commotas penetrabant iubila fibras. IESSEIDOS LIBER IV.


1583. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Belligerae quondam nomen, quae fortia saepe
Arma hosti non laeta tulit, quam crebrius olim
Infido petiit vicinus Dalmata ferro.
Huic Cilici a Tarso primos venisse colonos,
Dicta fuit veteri quod nomine Tarsia, credam,
Ampla olim; modo sufficiens signare vetustam
Ruderibus molem. Quibus illi ut fama maneret,
Aeternum posuit moriens fortuna sepulchrum.
Hic oculis vitreas mensus sacer Aliger undas


1584. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

10.
Sed memoranda illo mutata Perilia rivo.
Huic sponsus Goliacus erat, quem saga potenti,
Quod thalami primos Natae contemneret ignes,
Carmine mutavit saxo; quod nomine collis
Monstrat adhuc proprio: dedit et sua nomina colli.
Nympha gemens puerum, dum verba minantia iactat
Et sagam compellat anum, irritavit eandem.
Haec illam arte pari puerum qua perdidit ante,


1585. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pluribus haec arvis foliorum credita virtus,
Utpote debuerat quae sistere pluribus arvis
Huc olim ventura domus. Sed maior in uno
Colle fuit, quod mox Lauretum copia lauri
Fecit Aventinae dici par nomine silvae. 13.
Interea non parca precis Iesseia Virgo,
Curva genu primos surgentis ab aequore solis
Optabat radios. Quamvis iam certa


1586. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Numen amabile pandam.” 19.
Dixerat haec Patri primum, conversa deinde
Affatam Astraeam Pietas ita voce ferebat:
“Diva soror talique volens te nomine dico;
Ducis enim summi genus immortale parentis,
Teque etiam nostris facilem quod vocibus optem:
Dum iusti tibi flamma calet, vis debita iusti
Perdere iura mei. Siquidem iam pluribus orbem


1587. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Arbor erat (palmamque illam celsaque vigentem
Fronde fuisse ferunt) annoso vivida trunco,
Flore tenus, nulli quoniam vicina marito.
Esse ferunt vacuas vesco nam germine palmas,
Has nisi vicinus palmae quoque nomine stipes
Respiciat, faciens diversum a coniuge sexum;
Quam fieri blandis fecundam aspectibus aiunt
Fetiferumque occulto afflatu ducere semen,
Mutua dum pronis mittunt sibi basia ramis.


1588. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est, cuius sobolem, sed origine sola
Diversam, pusilla gero; Flamenque beatum
(Numen idem cum patre, eadem cum prole potestas,
Vis utrique eadem, sed fluxus originis impar;
Quod varium mens prima petit) me nomine sponsae
Dignatum, cuius puro molimine castus
Intumuit venter, modicos digestus in artus
Suscipiens animam sanguis, vis illius una est.
Officium sponsi sponsus – mirabile dictu! –


1589. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Huic pacis Domino demum Pax totius orbis
Praelusit, latiis mundo donata triumphis.
Pax etenim terrarum extra confinia Martem
Proscriptum, centum vinclis ubi strinxit ahenis,
Trans mare Pacificum vexit, quod nomine tali
Innotuit, postquam Martem portante carina
Pax ipsum Antaecis spumans sulcaverat 591: sulcaverat: salcaverat aequor.


1590. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pestiferas radio pellens ab ovilibus auras.
Ne pecori noceat scabies, ne Sirius herbis,
Haec tua erit virtus tuaque ista potentia Ioseph;
Nam memini, genetrix isto 518 isto: iste te nomine dixit.” 20.
Haec Aegon ubi dicta dedit, grata ora resolvunt
Et socii vocemque piis affectibus addunt,
Prout fas cuique animi tacitum


1591. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Exitus infelix; tanta impietate triumphat
Filius: hanc melior rapuit, felicior istum
Causa, recens nato quod sit data victima Verbo.
Hannus utrumque una maestus collegit in urna;
Unum utroque etiam signavit nomine marmor.
Hic Dorcas genetrix et Abelus filius, ambo
Exanimes a morte iacent: ruit illa dolore,
Hic ferro; duplexque dolor patrisque virique
Mollius hoc saxum quam sit dolor ipse, paravit.


1592. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Thariadae spectata, unum sub triplice quando
Flamen adoravit vultu, cum gloria prolis
Promissae effulsit, sterili ridente marita.
Horum unus fuerat, cui colluctatus Iacob
Victor erat; sumpto Azariae nec nomine ductor
Est alius, qui Tobiam Babylone reversum
Et patrem et sobolem Medus quod reddidit aere
Debitor; et genitorem oculis, natumque puella
Coniuge, non suscepta operum mercede beavit.


1593. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cecidisse stupentis Anubim. 25.
Interea placido vicina per oppida Nilo
Nacta viam, peregrina trias non lenta petebat
Phoebopolim Titanis uti de nomine claros,
Sic pariter celebres Titanis numine muros.
Non procul urbanis crescebat caedua tectis
Silva, secans medio proceras tramite frondes:
Qua si plaustra trahi vel clitellaria vellet


1594. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

adhuc sponso latet: at fortasse sepultum
Marmor adhuc, Iosippe, tuum, semel eruet ardor
Romuleus lucique dabit, positurus honori,
Nutritor divine, tuo: nam gloria crescet
Maior adhuc Iosippe tibi, quod nomine praefers,
Filius accrescens: prodet lapis ille figuras
Forte novas sculptasque novus leget Oedipus ibes:
Hospitiique istis reddatur gratia saxis,
Quam fortasse dato misit iam marmore Nilus.


1595. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

“I, nate” reponit.
Iosippus vero “Fili,” inquit, “colligat uno
Fac, rogo, venturus tecti nos limine vesper.”
Cui iuvenis contra: “Efficiam, Iosippe, paternum
Quod iubet imperium.” Ratus hoc se nomine dici
Iosippus securus abit sociaque iugali
Virgine progressus. Pelago cum coepit anhelos
Mergere Phoebus equos, ad diversoria notas
Nocte vocante tribus, demissae ad vota maritae,


1596. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Didymi Calamina cruorem
Hausit, ubi fixos voluit vernare minister
Aliger Hebraeos, horti miracula, flores.
Haec ita divino venit de sanguine nata
Floris in occiduos Indorum gratia fines.
Nomine flos caruit, donec telluris avarus
Scrutator pelagique audax sulcator ibidem
Divitias cumularet Iber iisdemque repertus,
Voce nova voluit flos Granadilla vocari.


1597. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aspexit, quando populos transivit et oras
Terra Syrissa tuas; cum perrexisset in urbem,
Dilecto sobolis peregre sociata sodali
Mater Amazoniam, summa et caelestis Amazon.
Sermonae prius urbs, Ephesi modo nomine dicta est.
Hac visa Antistes proprii tunc nominis implens
Mensuram, caeli flammis Ignatius arsit.
Hanc Solymis, Graio veniens de litore iudex
Intuitus, non mortali de stirpe creatam


1598. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illa altum pupillae acie purisque vibratis
Luminibus, veluti fatum complentibus omne
Discipulis lethi iaculum finale rogaret;
Fixa polo siluit: placidis dein vocibus usa
Et vultum conversa, omnes ex nomine caros
Ad sua submissos appellat funera fratres,
Atque ait: “Est gratum, o socii, Natique propago
Fida mei, quod vestra animi virtute levari
Iam moritura queam et pulchro sudore madentes


1599. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mercis Arabs, Colchi, Brachmanes, Susa, Canopus.
Iamque tui famuli, genetrix, Tiberimque Tagumque
Eridanum, Euphratem, Rhodanum, bibimusque ruentem
Amne Tigrim; Colcho Eoum cum Phaside Gangem,
Nomine gaudentem duplici libavimus Istrum,
Et septemgemini numeravimus ostia Nili,
Saxosumque sonans Hypanis iam suavia nati
Sub iuga, iam Tanais, iam barbarus ivit Araxes,
Quique sitim nostris oppressit


1600. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sacros spirantis amores
Corporis exundans fulgor mirandaque vultus
Nativa Charitum residens in sede venustas. 44.
Palladiae frondis gaudet qui nomine collis,
Molliter acclivi radice extendit aprico
Se Solymam versus spatio, quo stabat avitum
Exanimo cineri et MARIAE pro funere marmor.
Constituunt illo matrem componere saxo


1601. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mora, perpetuas regni acceptura coronas,
Tota simul, revocato animae cum corpore nexu,
Lustrali pariter flammarum ardore solutis
Spiritibus comitata piis, resonante per omnes
Aetheris augusto genetricis nomine tractus,
Sidereas Virgo volat exaltata per auras.
Mox Patris amplexu felix lucisque recepta
Immensae solio superos vidit altior omnes,
Donorum Charitumque potens regina, levandis


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.