Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: nomine Your search found 2402 occurrences
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1645-1654:1645. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section] et, omissis domesticis testibus, exterorum integrae fidei summaeque authoritatis scriptorum testimonio confirmare placuit.
1646. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section] non instruxerit, sive alia id genus commentaria ad posteritatis memoriam non ediderit, quae praesertim
eximios e suis civibus incolisque viros complecterentur. Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia sine laudatore fuit. Hinc res civium nostrorum per multa secula bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito conquestus est:
inesset, non recte succenserent nobis, cum id culpa nostra minime evenerit, qui nulli labori pepercimus, ut quorum res gestas vetustate sive hominum negligentia obliteratas ignorare contigit, eorum saltem nomina dignosceremus. Et sane laudare non potui, quos ne natos quidem noverim, aut licet ex nomine notos, albi an atri fuerint, ignoraverim? Quamquam, ut verum fatear, neque ii, quos laudavimus, aliquid commodi ex laudatione
nostra neque ii, quos negleximus, damni aliquid ex silentio nostro referre videantur. Etenim illud mihi ingenium est (quod non sine pudore profiteri cogor, ut
hospitio aliquando etiam aeger exceptus.
V. Florebat per idem tempus Romae in Quirinali colle Academia, de qua ipse in elegia ad Blondum:
IX. Ea honoris atque dignitatis nota auctus Ragusium reversus est Sixto IV, Romano pontifice, in vivis adhuc agente; constat enim ex nobilium albo eum XX annos natum Kalendis Decembris anni MCCCCLXXXIII primum in reipublicae comitia admissum. Uxorem deinde duxit Paulam nomine, sed cuius familiae, mihi incompertum. Duas ex ea filias suscepit, sic enim ad amicum:
profecto, si mihi copia fieret, libenter facerem. Ita enim de republica litteraria facili negotio bene mererer, cum et authoris laudi et legentium utilitati non maximo labore quammaxime consulerem.
XII. At vero Cervinus, quemadmodum caeteri omnes docti et de aliquo nomine viri, aemulos habuit censores, aristarchos, momos, qui maxime famam eius et nominis amplitudinem minuere conabantur. Id cum ex elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est:
fuit circa XX eius seculi annum, verum utrum reipsa de eo loquatur Sabellicus, incertum adeoque rem in medio relinquo.
Cum plura vero veterum poemata elegantissima prae manibus passim a nostris habeantur sine authoris nomine, optandum esset, ut qui ab opere vacant viri eruditi ea diligenter excuterent, ex stylo enim aliisque notis fortasse alicuius ex illis Cibranium authorem deprehenderent.
processitque, quo eum acre ingenium cum assidua exercitatione perpetuoque humanarum litterarum cultu coniunctum par erat, ut eveheret: nempe summam poeticae artis lineam attigisse caeterisque humanioris litteraturae peritissimus evasisse perhibetur. Primum in publico tabulario locum nactus scribae nomine,
quem a cancellis vulgus cancellarium appellat, in privatorum tabulis conficiendis gravi iudicio multaque arte se exercuit. Deinde vero cum diuturno industriae, fidei, probitatis experimento senatui valde se probasset, reipublicae a secretis munus,
assiduisque distentus, Musas cum Latinas, tum Illyricas, cum quibus a teneris rationem habuerat, minime neglexit, sed cum iis quotidie versatus cecinit scripsitque utraque lingua multa poemata, quae vel periere pro humanarum rerum conditione, vel ex iis forte nonnullae erunt, quae sine authoris nomine circumferuntur. Extat unicum, quod sciam, carminum eius monumentum, scilicet in
ut Romae aurea aetate orta videretur; at
eadem Italici sermonis, quod nemo non mirabitur, expers omnino erat.
Venit itaque Ragusium anno DLXXXVII supra M frater Seraphinus Ractius ab Ordinis
Praedicatorum magistro missus, qui vicarii generalis nomine fratrum Congregationem
simulque sororum caenobium, quod per idem tempus in Ordinis potestate erat, moderaretur.
At Ractius saepe pro officii ratione sacras illas virgines alloqui debuit et cohortari,
multa insuper ad earum regimen pertinentia in mandatis
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.