Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nomine

Your search found 2402 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2118-2214:


2118. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

partem statisticae efficiunt. 2.1 Hinc nos dicimus statisticam esse cognitionem status uniuscuiusque regni; per statum vero intelliguntur omnes qualitates et objecta; sic in omni civitate debet esse territorium, debent adesse cives illud incolentes; iam nomine qualitatum intelligimus memorabiles qualitates, quae scilicet ad finem totius civitatis concurrunt, sive dein bonae sint qualitates sive malae. 3.1 Complexus ergo harum circumstantiarum erit statistica; haec notitia debet esse philosophica, non


2119. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

nec hoc successit; interim dissensio exorta est inter status Castiliae, quis succedere debeat; Philippus Pulcher missus a patre Maximiliano venit statim in Castiliam, ut uxoris suae jus retineat; etiam Ferdinandus comparuit, sed status Philippo concesserunt ibique rex electus est nomine uxoris suae Iohannae; Philippus post septem menses regiminis in Castilia in 28 anno mortus est; habuit jam duos filios, Carolum et Ferdinandum; haereditas ergo Iohannae spectabat ad Carolum qua seniorem; fuit ergo lis de administratore; adfuit Ferdinandus Catolicus ut pater


2120. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

omnes provincias Ferdinandi, et jam prius possedit 17 provincias Belgicas jure haereditatis Burgundicae; regnum Castiliae accepit jure matris Iohannae, quae quidem adhuc vixit, sed mentis vitio laboravit; item et regna Arragonica titulo matris suae; Carolus hic nomine Caroli 5 imperatoris notus est, in Hispania erat 1‑us; hic usque 1556. annum regnavit. 8 1519. mortuus est avus eius Maximilianus I. 9 Hinc etiam haereditas Austriaca eum respexit, ut aetate maximum, quamquam id Franciscus rex


2121. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cessit Ferdinando fratri juniori suo, addito pacto mutuae successionis, et hinc enatae sunt duae lineae, Austriaco-Hispanica, et Austriaco-Germanica; primis annis Carolus statim molestias in Hispania habuit, seditio enim per absentiam eius in Germania exorta est per proceres, sub nomine Iunta Santa, seu Foedus Sanctum; comparuerunt ergo armati contra defensores Caroli; ratio saeditionis fuit Germanus, peregrinus princeps Carolus; dein Carolus antea fuit in possessione 17 Belgicarum provinciarum, natus fuerat ibi, sedemque in Belgis habuit, hinc etiam ad


2122. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

redire in captivitatem, toties redire cogatur; Franciscus ergo, ut eludat hunc articulum, curavit in Gallia palatium rurale aedificari, eique nomen Madriti indidit, quo se recipere posset citatus in captivitatem. 14 14. Feb. 1526. pax subscripta est, quae nomine pacis Madritensis venit; etsi jure jurando pacem hanc firmasset, tamen redux ille in Galliam, mutari coepit facies rei; proposuit enim parlamento, seu statibus pacificationem, an servare teneatur has conditiones; hocque cum negaverunt status ex eo


2123. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

terminatis monasterium S. Justi Hyeronimitanorum, in Extremadura situm, ingressus est; anno tamen 1556. adhuc inducias fecit cum Francisco ! rege Galliae ad Vancellas ad annos quinque. 21.1 Philippus hic nomine 2-i gubernavit Hispaniam, quia honoris gratia Philippum Pulcrum A. A. D. D. Austriae in unum regem suorum numerarunt; Maria eius uxor anno '58. mortua est, quo etiam parens Carolus mortuus est; et quidem sine prolibus mortuus est; Phylippus ergo sedem suam transtulit in


2124. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

respexit ergo regimen stirpem agnaticam, nempe Domum Bourbonicam, quae in regno Navarreo ad haec tempora praefuit; fuit in Navarra ergo Henricus etiam 3‑us dictus; huius parens fuit Antonius rex Navarrae 27.1 huius... Navarrae in margine MS qui dein nomine Henrici 4‑i in Gallia successit. 2 Ob hanc ergo successionem per noviter introductam Lutheri religionem ingentes enatae sunt lites et bella, nempe inter Hugonotas, seu reformatos, et partem Catolicorum; caput Hugonotarum fuit filius regis Navarrei, nempe


2125. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hispaniae auctoritas vilescere coepit in Italiam; anno 1633. decessit in Belgio Isabella filia Phylippi 2‑i, improlis quidem, et hinc iterum reciderunt ceterae provinciae ad Hispanos, sub quorum potestate permanserunt usque initium huius saeculi; ceterae vero 7 provinciae nunc nomine Belgii foederati venerunt. 29.1 Aula Gallica florere et tonum dare volens in Europa coepit iterum de mediis cogitare cum Germanis vel Hispanis disconveniendi; huius originem et causam ex Germania susceperunt Galli; Ferdinandus enim post celebrem


2126. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

qui etiam filius erat Ludovici Delfini, electus est rex Hispaniae, et ex hac sunt adhuc reges Hispaniae, linea vero Ludovici ducis Burgundiae successit in Gallia; Innocentius 11‑us pontifex cum clero Hispanico plurimum in hoc fecit; cum morte ergo Caroli Galli statim Phylippum sub nomine 5‑i induxerunt in regnum armata manu, ibique inauguratus est; tandem etiam Sabaudia et Bavaria, Portugallia, Anglia, Hollandia eum recognoverunt; nemo ergo praeter Leopoldum protestatus est, et in ditiones Hispanicas Italiae Eugenium cum 32,000 misit, ad vindicandum jus


2127. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hanc unionem potentium imperantium, qui omnibus aliis molestias creare potuissent; anno ergo 1702. foedus initum est inter hos 3 et una eademque die 15‑o Maji bellum denunciatum est Gallis; exarsit ergo bellum attrocissimum tam terra, quam mari, et usque 13 annorum duravit et nomine belli successionis Hispanicae venit; partes belligerentes sibi praefixerunt, ut exturbato Phylippo 5‑o ex trono Hispaniae, substituatur Carolus junior filius Leopoldi, sicque mens Ludovici deludatur, quamquam successio in Hispania spectasset Leopoldum patrem, et postremum


2128. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

successio in Hispania spectasset Leopoldum patrem, et postremum Iosephum primum filium seniorem, hi tamen duo renunciarunt juri suo; primis annis sat ancipiti fortuna bellum gestum est, Galli tamen ex Catalaunia ejecti sunt, in urbe Barcillonensi Carolus se curavit inaugurari sub nomine Caroli 3‑ii, et sic jam praecipuum belli theatrum fuit Hispania, in qua etiam paulo post ad Almanaram in Valentia decretalem victoriam retulerunt de Gallis et Hispanis, et sic Arragoniam, Neucastilium, Catalauniam et Asturiam


2129. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

5‑o mortuus est Leopoldus, cui Iosephus 1‑us successit; anno 11‑o mortuus est etiam Iosephus sine haeredibus, solus ergo remansit Carolus; maluit ergo incertam successionem relinquere et certam arripere, quod etiam fecit et sic imperator sub nomine Caroli 6‑i coronatus est in imperatorem, et regem Hungariae; hoc videntes Angli et Hollandi, ne Carolum ad formidabilem lenient auctoritatem, mutarunt consilia sua, et voluerunt potius Phylippum 5. regem Hispaniae habere, hinc se primi Angli Gallis conjunxerunt circa 11


2130. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cessa est Carolo, et Sardiniae insula cessa est Victori Amadeo; Phylippus tamen 5., ut filiis suis in Italia aliquem adcommodationem procuraret, cum videret duos ducatus, nempe Parmensem, et Florentinum esse in defectu, hinc stipulatus est sibi pro Carolo, filio tertiogenito, nomine feudi; mater enim Caroli huius, seu secunda uxor Phylippi 5‑i, fuit Elisabetha Odoardi 2‑i, ducis Parmensis; imperator etiam annuit huic petito, et hinc neutralis militia, nempe Helvetica, illocata est his ducatibus; haec 20. anno facta sunt, et 25. diplomate publico hoc


2131. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et hinc '35. pax coaluit Viennae; definita vero est pax anno '38. Versaille in Gallia; hinc ergo dux Parmensis Carolus, filius Phylippi 5‑i, factus est rex Neapolis et Siciliae. 4 Horum duorum regnorum loco recepit Carolus 6. ducatum Parmensem et Placentium nomine aequivalentis. 5 Etiam Galli rem suam egerunt; inhiabant enim Galli jam pridem ducatui Lotharingiae contermino regno suo, saepe habuerunt cum ducibus Lotharingiae altercationes, subegerunt sibi eum, et iterum restituere


2132. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est; ipsi quoque Hollandi, Angli ex parte sua non deerant; eductis enim classibus Hispanos Gallosque fregerunt; ab anno '44‑o Galli deposita larva pro se coeperunt vastare Belgicas provincias Austriacas; post mortem Caroli 6. electus est Carolus dux Bavariae in imperatorem nomine Caroli 7‑i; debilis tamen princeps ejectus per Hungaros ex suis provinciis erumnis et egritudine oppressus mortuus est; et sic Franciscus dux Lotharingiae '45. electus est in imperatorem succesitque in imperio nomine Francisci 1‑i; anno 1746.


2133. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

dux Bavariae in imperatorem nomine Caroli 7‑i; debilis tamen princeps ejectus per Hungaros ex suis provinciis erumnis et egritudine oppressus mortuus est; et sic Franciscus dux Lotharingiae '45. electus est in imperatorem succesitque in imperio nomine Francisci 1‑i; anno 1746. mortuus est Phylippus 5. in Hispania, ei successit Ferdinandus 2‑us, et ab eo tempore jam segniter bellum hoc ex parte Hispanorum gestum est; caeterum cum potentissimis duobus maritimis potentiis agendum habuerint, ipsos etiam Gallos in America


2134. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

subivit quas Hispania; ob vicinitatem suam possessa fuit antiquitus a Foeniciis, Chartaginensibus; tandem a Romanis subactum et in provinciam Romanam redactum est; tempore Romanorum Lusitania appellabatur Portugallia et fuit pars Hispaniae Romanae; hinc et hodie saepe eodem nomine compellatur; sub potestate Romanorum permansit usque interitum imperii occidentalis seu usque saeculum 5‑tum. 2 Variae enim barbarae gentes per Hispaniam grassatae etiam Lusitaniam invaserunt; primi erant Alani, eos secuti sunt Vandali et Suevi, qui


2135. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae. 3 Ab hoc ergo anno computatur regimen stirpis Burgundiae, quae usque 1383. in Portugallia praefuit; titulus tamen regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus


2136. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno nomine Tertii; hic uxoris nomine comes erat Boloniae, seu Bonnoniae, quae est provincia in Picardia Franciae; uxor eius erat Mathildis; hic territorium suum auxit accessione regni Algardiae anno 1281. 2 Hoc regnum est illud idem a quo hodierni reges Portugalliae


2137. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tamen per Pontificem exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno nomine Tertii; hic uxoris nomine comes erat Boloniae, seu Bonnoniae, quae est provincia in Picardia Franciae; uxor eius erat Mathildis; hic territorium suum auxit accessione regni Algardiae anno 1281. 2 Hoc regnum est illud idem a quo hodierni reges Portugalliae se scribunt,


2138. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Iohannis Noti, usque 1580. annum. 4.1 Successit ergo Ferdinando 1‑o Iohannes Nothus, qui fuit filius naturalis Petri Crudelis, naturalis frater Ferdinandi, usque '433. annum regnavit; mortuo Ferdinando gubernavit provincias Eleonora vidua Ferdinandi nomine filiae suae Beatricis et Iohannis mariti eius; interim domi Portugalli protestati sunt contra tractatum defuncti Ferdinandi; maxime se opposuit Iohannes princeps, naturalis Petri Crudelis, qui et dignitate sua conspicuus erat (fuit enim magnus magister, ordinis equestris


2139. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ad internecionem vicerunt; et sic frater eius Ferdinandus Castus obses datus est Marocanis, ubi peste correptus decessit; ipse Eduardus domum revertens hoc morbo corruptus mortuus est; filius Eduardi fuit Alfonsus, qui 6 annorum fuit in morte patris; successit ergo anno 1438. patri nomine Alfonsi 5‑ti; data est ergo ipsi Eleonora mater, Ferdinandi regis Arragoniae filia, in tutorem et gubernatricem regni; egressa minorennitate in Africam expeditionem suscepit ulturus cladem patris, recuperavit omnia prius possessa, et novas occupationes fecit anno '458, et hinc


2140. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

11.1 5o) fuit domus principum Sabaudiae, Carolus enim Emanuel 1‑us dux Sabaudiae fuit filius Emanuelis, qui eodem anno mortuus est quo Henricus cardinalis. 2 Hic ergo juvenis Carolus Emanuel nomine Beatricis aviae suae, quae nupta fuit Carolo Sabaudiae ducis, avo Emanuelis; hic tamen ob debilem aetatem suam non ursit valde, sed potius consensit in Phylippum 2‑um regem Hispaniae, qui etiam filiam suam Catharinam dedit ei in uxorem; sed et ceteri praetendentes parum aut


2141. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hollandi, cum ceteris fere omnibus possessionibus orientalibus eorum, in quibus se positis munimentis et citadelis magis semper et magis fundarunt. 2 Hollandi per hoc magis adhuc fundarunt commercium suum quod societatem mercatoriam erexerunt, quae adhuc existit nomine Ost indische Compagnie, quae ad tantas excrevit divitias, ut cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et


2142. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hispanorum; anno '641. congregati sunt in comitiis Portugalli, et de rege eligendo actum est; aderat princeps Iohannes dux de Bragancza, conspicuus vir, et Iohannis Nothi descendentibus !, nempe ex Alfonso filio Notho Iohannis; hic ergo omnibus carus rex salutatus est sub nomine Iohannis 4‑i (Alfonsus 1‑us fuit filius nothi Iohannis Nothi; Alfonsus hic habuit filium Ferdinandum 1‑um, hic 2‑um Ferdinandum, hic Iacobum, hic Theodosium, hic Iohannem, hic Theodosium 2, et huius filius fuit Iohannes 4‑tus). 3 Iohannes hic


2143. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hic 4‑us rem aerarii optime administravit, suasque non exiguas divitias omnes in bonum reipublicae convertit, et 56 milliones reliquit in 6. anno regni cum anno '653. mortuus esset; successit ei secundogenitus filius Alfonsus, nam Theodosius senior ei praemortuus est; hic Alfonsus nomine 6‑ti venit et per 12 annos regnavit; fuit 13 annorum cum parente privaretur; tutrix eius fuit Ludovica Guzman mater, ex stirpe illustri ducum Medinae Sidoniae. 15.1 Propterea dissensiones successive enatae sunt, propter quas ipse Alfonsus


2144. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

adhaerentibus; primos ergo passus facit regina, quae eum inpotentem declaravit et divortium petiit; rem hanc omnibus viribus adjuverunt monachi, remque eo adduxerunt, ut Alfonsus post 12 annos gubernii renunciaverit regno, quam renunciationem etiam susceperunt status; Petrus ergo nomine regentis administravit regnum et 1668. Petrus duxit reginam in uxorem, Alfonsus vero arctissima custodia in remota urbe custoditus est in insula Tercera, dein vero in urbe Sintra 16.1 in... Sintra in margine adscriptum. ; anno '683. decessit Alfonsus


2145. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in hac littera pastorali etiam quaedam accerbitates contra regem et ministerium erant; Iosephus ergo eum exauctoratum ad publicos carceres perpetuos [eum] condemnavit; hae acerbitates inter duas aulas durarunt usque mortem Clementis 13; ei successit cardinalis Ganganeli sub nomine Clementis 14‑i; hic praestantissimus vir, aliorum longe principiorum quam Romanus Pontifex prior anno '73. concordatis initis pacem restituit, ordinemque Jesuitarum extinxit tamquam ecclesiae et civitatibus noxium. 2 '769. cum Marocanis in belli


2146. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pars Belgii foederati sunt. 3 Saec. 1-o, 2-o post Christum natum Romani fines terrarum suarum semper promoventes transjecto Rheno etiam caeteras Germaniae provincias sibi subegerunt, proin etiam cis-Rhenanae provinciae Belgii subjectae sunt Romanis, a quibus nomine Galliae Belgicae condecoratae sunt; permanserunt hae provinciae sub dominio occidentalium imperatorum, usque excidium imperii occidentalis; hoc everso invasae sunt hae provinciae per Visigothos, Burgundiones, tandem per Francos, qui transcenso Rheno Gothos ejecerunt,


2147. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

11-o, nempe 4 ducatus: Brabantia, Limburgum, Luxemburgum et Geldriae; erant 7 comitatus: Flandria, Artesia, Hannoniae, Hollandia, Zeelandia, Namurium, Zutfania; erant 5 dominia: Frisia, Mechlinia, Utrajectum, Transisolana, Groninga. 2 Antverpia fuit 17-a, quae nomine Marchionatus S. Romani imperii usa est; hi omnes erant vasalli, clientes imperatoris quidem, soli tamen omnibus juribus majestaticis usi sunt; per decursum saeculorum hae provinciae per nuptias, per hereditariam successionem, imo et titulo emptionis ad paucorum dominatum


2148. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

coronam Gallicam spectabant, sub Carolo caeteris provinciis incorporati sunt, post victoriam nobilem quam de Francisco rege Galliae retulit. 5 Germania tota jam sub Maximiliano imperatore, avo Caroli, divisa est in circulos; hae ergo omnes provinciae Belgicae nomine Circuli Burgundici Germaniae incorporatae sunt. 4.1 Res Belgicae longe aliam faciem susceperunt sub Philippo 2-o, filio Caroli eiusque successore; omnium horum malorum non ultima causa fuit indoles cruda, severa Philippi 2-i; Carolus enim affabilis,


2149. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

multa milia morti tradidisset post abitum suum in Hispania mortua uxore sua prima anno 1559. 3 Constituit etiam in Belgio consilium ex sacerdotibus et monachis constans, qui inquirerent in haereticos, et quamquam hoc tribunal nomine inquisitionis sacrae (exosae summopere Belgis) non uteretur, tamen procedura et effectus eius idem erat; severitas huius tribunalis novum momentum exacerbationis Belgarum fuit; multo enim severiores poenae adhibebantur in Belgio ab hoc tribunali quam in Hispania, ob diversam


2150. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

coeperunt proceres inter se communicare consilia suaeque saluti prospicere; decreverunt ergo foedus inter se inire viresque omnes conferre ad succurrendum, si aliquis eorum ad inquisitionem traheretur, aut periculum alterutri imminueret; hoc foedus anno [anno] 1565. factum est sub nomine Compromissi; hoc Compromissum in scriptum redactum est pluribusque articulis auxerunt securitatis propriae causa, et haec quidem omnia ad Dei gloriam et regis bonum et felicitatem promovendam; hoc ergo adhuc non animo seditionis fecerunt;


2151. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et Zeelandia, qui suadebant non esse fidendum Philippo et eius gubernatori Iohanni, caeterae vero provinciae conjunctae cum Hollandis inclinabant in Iohannem; tandem etiam Hollandi et Zelandi retracti sunt ad partes Iohannis sub ea conditione, ut foedus Gandanense solemni edicto nomine Philippi regis ratihabeatur per gubernatorem. 7.1 Hoc edictum a Hispanis Edictum perpetuum dictum fuit, anno '577. fuit promulgatum; interim paulo post apparuit non vanam fuisse suspicionem Hollandorum; Iohannes enim non multo post hoc edictum


2152. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

status generales, ut ipsius animum expleant, Biccerum consulem Amsterodamensem dignitate sua removerunt, una cum ceteris 6 incarceratis; dum haec fervebant, anno '650. decessit 6-a Novembris, octo diebus post eius mortem conjux eius enixa est filium Vilhelmum, qui postea nomine 3-ii patri successit; status attoniti abusibus dignitatis vicarialis decreverunt eam vacantem relinquere, ne successores ipsos plane subjugare possint; coacti sunt tamen tardius eam restituere. 2 Anno '652. in molestum bellum inciderunt cum Angliae usurpatore


2153. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

contrariae sunt; tumultus hic tamdiu duravit donec accisae haec sublatae fuissent, sed paulo post restitui debuerunt propter necessitates publicas, sed sine elocatione. 22.1 Anno '751. decessit Vilhelmus 4; reliquit filium minorennem, qui modo adhuc nomine Vilhelmi 5-i praeest Belgio; hinc mater ut tutrix administravit eius munere, nempe Anna, Georgii regis Angliae filia; munera militaria princeps Ludovicus Brunsvicensis administravit; exorto anno '60. inter Borussum et Austriacos bello se non


2154. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Statistica Historia Magnae Brittanniae. 1.1 Regnum Angliae nomen Magnae Brittanniae sortitum est post unionem incorporativam cum regno Scotiae, et tandem etiam Hiberniae regno; hoc tamen est tantum adnexum regnum et nomine M. Brittanniae non venit. 2 Duo haec regna Anglia et Scotia insula compraehenduntur; antiquitus tota insula haec Albion dicebatur; 1000 et 100 annis ante Christum natum populus Britarum incoluit hanc insulam, et ab eo tempore Anglia seu pars meridionalis


2155. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

insulae partem, nempe totam Angliam hodiernam, subegit; hic Agricola primus detexit Albion perfectam insulam esse, quod ad ea tempora Romani ignorabant. Scotia ergo tamquam montosa, invia provincia immunis mansit eo saeculo a dominatu Romanorum, nomine Caledoniae, perpetuasque molestias causarunt Romanis et Brittis Scotae, et sic Romani coacti sunt se aggeribus, vallis et postremo etiam ducto muro se adversus Caledones munire intra Dumbritoniam et Edinburgum; dein sub Hadriano linea haec rectificata et magis extensa est.


2156. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

erat conspicuus comes Cantii qui ex stirpe Anglo-Saxonicorum principum descendit; hic suasit ut regnum deferatur residuis in Francia principibus Anglo-Saxonicis, et reipsa etiam comes Cantii Eduardus, confessor dictus, evocatus est; hic fuit filius Ethelredi ex Emma natus; hic ergo nomine Eduardi 3-ii coronatus est, et cum eo stirps Anglo-Saxonica reducta est; felix habuit imperium paceque usus est, exceptis praedociniis, quas ! Hiberni et Dani in littoribus exercebant; partem aliquam onerum publicorum remisit suis, ut eos magis devinciret, Danegeld


2157. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est adhaerentes, enata est pugna internecina 1066. ad urbem Hasting, in qua Vilhelmus victor evasit, Haraldus sagitta sauciatus post aliquot horas mortuus est; dispersis ergo copiis eius arbiter rerum evasit Vilhelmus, sibique regnum reservavit nomine Vilhelmi 1-i Conquestoris. 3 Et hic induxit novam in Anglia stirpem regnantem, nempe Normannicam (Normanni erant populus septemtrionalis ex Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam regnante Carolo Simplici


2158. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Audax perpetua praedocinia in Anglia exercuit, sed hic domatus coactus est vasallum se profiteri Angliae, Vilhelmoque ut domino directo juramentum fidelitatis spopondit. 6.1 Vilhelmus cum in Anglia moraretur, in Normannia reliquit filium suum Robertum, qui nomine patris sui negotiis praefuit; hic vel ambitione, vel instigatus a Philippo rege Galliae, petiit ut pater ei Normanniam cedat, et cum hoc negaret Vilhelmus, filius perfidus in patrem evasit eique obedientiam negavit; admovit ergo Vilhelmus exercitum contra filium suum; huius


2159. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ultro quoque solvere coegit; decessit Vilhelmus anno 1100. 5 Sagitta in venatione trajectus est casu per nobilem quempiam Tirrel. 6 Mortuo eo, cum Robertus abesset in expeditione cruciata, Henricus Clericus regnum sibi arripuit nomine Henrici 1-i, quod etiam usque 1135. tenuit, partim pollicitationibus, partim minis et astutiis aulicis sibi derivendo; ille omnia antiqua jura partim abolita reduxit novisque auxit edicto quod Chartam libertatum nuncuparunt, diversas praestationes populo remisit, cives ipsos


2160. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

enim tempore florebant hi status: Minster, Lainster, Mead, Ulster, Conaugth in Hibernia, quorum principes in statu belli perpetui vivebant inter se; his ergo usus turbis, unam provinciam post aliam devicit, donec totam insulam sibi subjecisset, et ab eo tempore permansit conjuncta nomine Dynastiae cum Anglia; Henricus hic auspicatissimum habuit regnum, nulloque bello gravatus fuit per primos viginti annos; postquam vero cum clero suo et aula Romana in contentiones devenisset, gravissimis molestiis oneratus est; voluit enim Henricus, ut causae ecclesiasticorum


2161. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in obsidione oppidi exigui sagitta vulneratus perivit anno 1199. 10 Post eius mortem, cum Richardus heredes non haberet, Iohannes frater ei successit, quamvis ex Godofredo fratre seniore Iohannis adesset Arthur filius, ad quem spectabat jus succedendi; hic ergo nomine Ioannis 1-i (Sine terra) successit cooperante clero, et matre sua; Arthur fuit jure matris suae Constantiae dux Brittanniae minoris; cum ipse viribus destitueretur, appellavit ad Philippum 2-um regem Galliae, juratum Angliae regni hostem,


2162. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

limites potestatis suae pacifice; ad tempora huius Henrici 3-ii referri debet origo parlamenti inferioris; prius enim in parlamento tantum status et ordines tam ecclesiastici, quam proceres residebant; anno vero '264. etiam deputatis communitatum et urbium locus perpetuus datus est nomine parlamenti inferioris. 4 Simon enim Montfortius convocavit primus etiam deputatos civitatum et communitatum adversus Henricum, et ab eo tempore permanserunt perennes duae camerae. 9.1 Defuncto


2163. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

exteros principes, statuta ergo est Lex Salica, vi cuius omnes feminae in perpetuum exclusae sint a successione in regno; Salica dicitur indubie a populo Salico, qui hodie in Hollandia existit, apud quos lex haec vigorem habuit, fragmentumque huius legis repertum est; Philippus ergo nomine 5-i exclusa Iohanna successit, etiam hic mortuus est paulo post absque heredibus; ei successit Carolus 4-tus, tertius filius Philippi 4-i, etiam hic sine heredibus decessit, eius mors ansam praebuit Eduardo regi Angliae ad postulandam


2164. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

se ipsum ergo obsidem dedit, incertum an ex metu vel alia de causa; aliqui scriptores asserunt eum amoribus matronae cuiusdam irretitum fuisse in captivitate sua, et ad eam invisendam profugisse Parisis, et sic etiam post 7 menses mortuus est Londini; et sic Carolus 5-tus sub nomine Sapientis regnum capessivit resque Galliae summopere desolatas restaurare coepit. 4 Eduardus rex filio suo in remunerationem praeclare gestorum negotiorum Aquitaniam ei ! cessit; suscepit expeditionem in Castiliam Eduardus Niger, cum ibi Petrus


2165. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime gessit, rex nomine 4-i electus est per proceres, tardius Richardum trucidari curavit, cum videret turbas propter eum enasci multosque inclinare in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege


2166. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sed cum unionem eorum impediret prudentia sua, fregit utramque partem malecontentorum; profugi rebelles se in Scotiam receperunt, et cum his paulo post proruperunt in Angliam, sed et ex hac parte sibi securitatem procuravit; inter haec anno '413. decessit; reliquit filium Henricum nomine 5-ti; hic in prima aetate sua exiguas spes de se fecit, admotus tamen regimini eminentissimus Angliae regum evasit, curam suam eo direxit, ut nomen et gloriam gentis suae recuperaret in Gallia; praetextum belli sumpsit ex jure Eduardi 3-ii in regnum Galliae; occasionem optimam


2167. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

occassione huius conflictus Richardus captus est et trucidatus cum multis aliis eiusque exercitus fractus, seditiosi tamen filium Richardi Eduardi ! titulo regio insignitum substituerunt parenti anno '61; hic devicta regina dissipatisque aliis rex proclamatus est nomine Eduardi 4-ti, primusque fuit ex Eboracensi stirpe; Henricus 6-tus fugit in Scotiam elapsus ex carceribus, comparuitque cum exercitu, tam felici cum successu, ut cogeret Eduardum Londino excedere et in Belgium se recipere; rursus redux profligavit Henricum eumque cepit et


2168. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Belgium, collectis ibi copiis venit in Angliam, ubi innumeros asseclas habuit; cruenta intercessit pugna inter hos duos, in qua Richardus lethali sauciatus vulnere decessit ad Bosfordium, totusque exercitus eius fractus est; omnibus ergo laetantibus Henricus comes Richmundiae nomine 7-i coronatus est; hic ex stirpe Tudorensi fuit, proin per eum nova stirps regnans inducta est, quae usque Elisabetham continuata. 17.1 Henricus hic fuit filius Margarethae Sommerset, quae fuit ex domo


2169. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

morti tamen proximus mutavit consilium, filias declaravit capaces regiminis, cum videret etiam filium imbecilem esse; anno '547. decessit Henricus; ei successit Eduardus, qui sex annis tantum regnavit; regnum sub tutela Ioannis Seymurii avunculi sui gubernavit, qui Protectoris nomine gubernavit regnum; hic maxime curavit, ut projectatae a Henrico nuptiae inter Eduardum et Iacobi, Scotiae regis, filiam Mariam in effectum deducat; interim Galli omnimode conati sunt potentem hanc sponsam pro Francisco coronae herede suo eripere, ut sic Scotiam cum Gallia


2170. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit; Elisabetha vero omnia jura circa sacra sibi appropriavit nomine Arbitricis et Moderatoris religionis; juramentum suprematiae reductum fuit, quod multos Chatolicos munere suo privavit; reginae annatae et decimae ecclesiasticae adjudicatae sunt, cum multis aliis juribus. 2 Etiam norma regendae ecclesiae introducta fuit;


2171. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

appellata est Ecclesia sublimis vel Episcopalis. 3 Etiam liturgia Anglicana determinata fuit, nempe ritus et ceremoniae ecclesiasticae, convocatus fuit sinodus anno '563, ubi omnia hactenus constituta roborata novaque quaepiam determinata sunt, quae omnia nomine Legis uniformitatis veniebant et hinc ipsi Angli initium reformationis computat ab his temporibus Elisabethae. 4 Facta tamen est scissio in ipsa Anglia inter nonconformistas, seu Puritanos, qui episcopos non admittebant sed per praesbiteros volebant regi


2172. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nunc est historia Scotiae ad haec usque tempora. 22.1 Scotia partem septemtrionalem insulae M. Brittaniae occupat; historia obscura Scotiae extenditur usque 838. annum; Sceltae ! antiquissimi erant incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios eos dicebant, tardius vero etiam Albaniam dicebant; Celticus his populus abivit procedente tempore in duos populos, in Pictos et Scotos (seu nigros); tardius commemoratur Picti qui Germanicae erant originis; Scotae vero Graecae


2173. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hic populus distinctum regnum habuit in Scotia, et continuis bellis se lacessiverant; si tamen periculum externum imminuit, causam communem faciebant; ad extremum per exstinctionem regnantis familiae Pictorum devolutum est ad Kennetum regem Scotiae etiam regnum Pictorum, jure et nomine matris suae anno 838, et ab eo tempore tantum Scotiae regnum cernitur; ab hoc aetate incipit 2-a epocha, quae ad 1289. extenditur; usque 1034. continua serie succedebant mares jure masculino, 15 reges, ultimus ex iis fuit Malcolmus 2-us cum quo


2174. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est; Iacobus Duglas comes Morton, qui usque '587. tutelam gessit, quo maiorennis evasit Iacobus; regnavit ad '603. annum in sola Scotia; mortua vero eo anno Elisabetha successit ei etiam in Anglia; et ab hoc tempore incipit nova epocha, nempe Unionis; regnavit ergo ab anno '603. nomine Iacobi 1-i in Magna Brittannia; Historia Magnae Brittaniae resumitur conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium disparitatem; titulum tamen


2175. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sinodis omnia Caroli decreta abolita sunt, reductaque est ecclesia praesbiteriana decretumque est hanc sinodi constitutionem omnibus modis et viribus defendendam et sustinendam etiam contra ipsum regem; haec decreta in scripturam redacta sunt, et nominibus omnium roborata; quae nomine conventionis facta sunt '39; imo decretum est vi armorum Carolum adigere ad subscribenda haec omnia, et sic sub finem eiusdem anni [Carolo] publico manifesto in limitibus promulgato Carolo bellum indictum fuit; Carolus haec videns cogitavit


2176. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sic curia inferior constabat ex meris puritanis et independentibus Cromvelli creaturis; hi ergo abrogarunt curiam superiorem penitus, omnem potestatem et imperium penes populum esse statuerunt, proin penes curiam inferiorem; hoc facto Cromvellus nomine suo et totius exercitus petiit ut curia inferior populo justitiam redderet adversus regem Carolum; curia ergo ordinavit judices qui regis negotium inquirerent; denominati ergo sunt 150 judices. 27.1 Huic comissioni curia inferior plenam potestatem


2177. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare Angliae sub nomine unius reipublicae. 30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo quod spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit


2178. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fecerunt muneris sui potestatemque consilio bellico detulerunt, cuius caput et motor fuit Cromvellus, et sic per ipsum hoc parlamentum et consilium bellicum ipse Cromvellus, ut voluerat, regens et gubernator omnium 3 regnorum evasit summumque imperium ei delatum est, qui sub nomine protectoris illimitate gubernavit Angliam; scivit enim nomen regis exosum esse populo, hinc illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim


2179. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quo factum Vilhelmi tamquam necessarium laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine uxoris suae regni gubernacula capessivit; et si deficeret Vilhelmus et Maria, substituta est Anna eiusque descendentes anno '689-, et hoc anno etiam Hiberniae gubernacula in eum translata sunt; ipsi dein Scotae sequenti anno secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria


2180. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Anna enim non obscure egit de restituendo fratre suo Jacobo 3-o; interim anno 1714. mortem opetiit Anna; cum successores non relinqueret, ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum parlamentum convocatum, cuius membra ex factione


2181. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sponte sibi imposuit tributum 600,000 Lib. Ster. annue aerario regio pendendum, ut sic immunitas praestetur aerario quod initio hanc societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset


2182. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit. 2 Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit, quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam, Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc matrimonio natus est Carolus Eduardus, et Henricus Eduardus; Carolus praetendens junior dictus est, fecit enim excensionem in Scotia et Anglia, sed


2183. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

partis abrogari non possunt. 19.1 Leges hae fundamentales pro diversitate civitatum variant. 2 Gentes e gremio sui certum numerum civium constituerunt, qui invigilarent ne leges fundamentales violentur, coetus hic hominum venit nomine procerum, aut statuum; status non intelliguntur secus, quam collecti, et hinc est mos status certis temporibus convocandi, ex quibus comitia oriuntur; et hinc reges, qui extra usum positas volebant leges fundamentales, intermiserunt


2184. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum nemo adest, qui repraesentet jure primogenitum. 20.1 Regimen hereditarium hodie passim ubique in usu est, ad evitandas molestias interregni aliasque turbas; in regnis electivis adjici solent conditiones, quae mutuo consensu roborantur, et nomine capitulationum veniunt, cuius exemplum in Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam clausula


2185. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et signorum quibus declaratur eadem dignitas quae titulo declaratur; omnis enim provincia habet suum certum scutum; huc pertinent omnes ritus et pompa nec non caerimoniae quae in aulis principum consuetae sunt ad maiorem auctoritatem et maiestatem principum; quae omnia nomine etiquette veniunt; huc pertinent archi-officiales, aulae-officiales etc. 3 Ipse locus residentiae habetur defixus in omnibus regnis; locus hic debet esse in medio provinciarum, et in capite omnium


2186. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

uti lotteria, carta signata etc. Huc pertinent reditus casuales, uti fiscalitates, thesauri, mulctae pecuniariae, taxae. 28.1 Ex peculio civium privato etiam habentur reditus, nempe in subsidium, si reditus superiores non sufficerent; hoc nomine tributi, contributionis vectigalis venit; tributa haec ante omnia ex fundis desumebant, dein etiam ex artibus et opificiis, tardius etiam ex rebus fungibilibus desumebantur taxae, ultimatim per capita taxabantur homines, et secundum facilitates omnes imponebantur civibus


2187. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tempore belli; huc dona gratuita spectant, quae non nunquam etiam exiguntur; huc pertinent debita publica authoritate contracta, quae a civibus tardius solvi debent; huc schaedae bancales, assignationes, quae in casu necessitatis sint, huc lotteriae majores, ollae fortunae nomine principis erectae. 29.1 Sexto est agricultura, manufacturae et fabricae; constitutio civitatum omnium opibus et divitiis quam maxime nititur; fundamentum vero nationalium divitiarum ante omnia in agricultura, et dein in manufacturis, fabricis, et ex


2188. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ad propagandas scientias. 36.1 Ad negotia regni moderanda cum ipse imperans non sufficiat, necesse est adhibere alias personas easque vel singulares vel collegia integra; hi viri sint apti et idonei ad negotia sibi commissa moderanda; et hi plerumque nomine consiliariorum status veniunt. 2 Primarius minister est, quem imperans peculiariter distinguit ex ceteris ministris et favore et confidentia sua. 3 Consilium status est collectio horum


2189. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam usum eorum habebant jam. 10.1 Magna Brittania continet ergo tria regna; quae nomenclatura jam sub Jacobo 1--o cepit invalescere, donec anno 7. huius saeculi facta unione incorporativa omnium trium regnorum hoc nomen civitate donatum fuisset; nomine vero Angliae venit antiqua Anglia Saxonica, haec in septem provincias subdivisa est, quae provinciae prius regna integra et diversa a se invicem erant; tota Anglia in 40 comitatus dividitur, qui Schir appellantur. Vallia dividitur in septentrionalem et meridionalem, et


2190. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

complectitur; alia est Orknei, haec 26 complectitur Orcades insulas, ad has pertinent etiam insulae Hebrides, inter quas excellunt Mutta et Arania, ex his originem traxit stirps Stuarda. 11.1 Hybernia est territorium adnexum, antea dynastiae nomine complectebatur; Henricus se primus regem dixit; hi non gaudent communione jurium et privilegiorum cum Anglia, sed a prorege per districtas leges gubernant; dividitur in quattuor provincias Kanant, Leinczter, Münczter, Ulster. 2 Omnia territoria


2191. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

apud multos enascitur anxietas animi, ex qua in hypochondriam labuntur, quae per autochiriam plerumque terminatur, accedit huc etiam libertas cogitandi circa religionem. 7 Theatris, saltibus publicis recreantur, item et socialitatibus, Gesselschaft, quod nomine Club ipsis venit, faciles sunt etiam in consuetudinibus et moribus exterarum gentium, praecipue Gallorum, recipiendis, utut odio habeant nationem Gallicam. 8 Angli habent etiam suas Petites Metres, sed in contrarium Gallorum; nam illi sunt serii,


2192. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tamen lingua monticolarum cum Hybernis septentrionalibus maximam similitudinem. § 3--us De Legibus fundamentalibus. 1.1 Leges fundamentales Angliae sunt sequentes: 1--o) Commonlaw seu Communis Lex; hoc nomine continetur complexus legum antiquissimarum. Leges has colligi curavit Eduardus saec. 11--o; hoc codice leges municipales complectuntur, sed etiam leges consuetudinariae et fundamentales irepserunt. 2--o) Est Charta


2193. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rejicere potest; si non placeat ei, regi propria est executio legum independenter; regis est praecipua officia et munera conferre independenter, et ad arbitrium suum, omnes militares dignitates confert rex, omnes ordines, titulos, nobilitatem, omnes ecclesiasticas dignitates; nomine regis exercetur omnis jurisdictio tam criminalis, quam civilis et ecclestiastica; gaudet jure aggratiandi; utitur jure conferendi jus repraesentationis, seu jus sessionem habendi et votum ferendi. 3.1 Jura maiestatica externa exercet


2194. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

parlamentum seu curiam; interim cum rex aperte habeat jus parlamentum convocandi, cassandi etc. dicendum per parlamentum intelligi tantum conventum ordinum, seu duas curias; in his ergo omnes congregantur, qui nomine statuum veniunt; in curia superiori congregantur stricte sic dicti pares curiae seu Lords, qui vel ecclesiastici vel profani sunt; ex profanis tantum capita familiarum habent jus sessionis; ex ecclesiasticis sunt duo archiepiscopi et 24 episcopi Angliae et Scotiae; hae


2195. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hac praerogativa, ecclesiastici vi officii sui habent eam; saecularis tamen solummodo tempore majorennitatis, nempe 21--o aetatis anno, gaudet hac praerogativa, dein debent esse Helveticae confessionis et quidem episcopales; ex Scotia tantum 16 eliguntur per ceteros Lords, qui nomine omnium intersunt parlamento. 2 Generatim numerum parium non habentur definitus quia rex pro arbitrio jam pluribus, jam paucioribus confert. 3 Praeter hos adhuc sedem in curia superiori habent 12 iuris periti qui tantum vota


2196. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

solemniter et plerumque marchiones, duces nempe tales qui jure voti et sessionis non gaudent in curia superiori; ibi enim tantum primogenitus gaudet jure voti in superiori curia; in hac curia inferiori tam Angliae, quam Scotiae deputati locum habent; tota curia inferior venit nomine communitatis et efficit unum statum, inclusive cum statu rustico. 3 Curia superior ultra 200 subjecta non extenditur; curia inferior complectitur 80 deputatos comitatum, urbium vero 389 deputatos, duarum universitatum 4


2197. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in nobilitatem eminentem, in nobilitatem, et in communem plebem. 2 Proprie tamen et per legem tantum in nobilitatem et communitatem dividitur Angliae populus, et quidem ad nobilitatem pertinent tantum Lords seu pers Curiae, ceteri omnes communitatis nomine veniunt (Nobiliti et Comonalti). 8.1 Inter nobiles eminentiores habentur diversi praerogativae gradus, quos titulus determinat, dux, marchio, comes, vice-comes, baro; juxta hos titulos inter se diversis honoribus


2198. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Normaniae compellavit. 3 Henricus 2. ut dux Aquitaniae et comes Antegavensis hos titulos reservavit; subacta Hybernia per eundem Henricum 1172. se dynastam Hyberniae dixit; Eduardus 3. jus praetendit in universam Franciam nomine matris suae, et hinc assumpsit titulum regis Franciae 1340; anno tamen 1369. tempore pacis confectae cum Joanne Bono deposuit hunc titulum; restaurato vero bello sub Carolo 5. filio Joannis Boni titulum regis Franciae reassumpsit Eduardus et ad haec usque tempora


2199. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

(hause). 4--o est aedes parlamenti, sola major 170 pedes habet, latitudo 148 pedum, et quidem citra ullam columnam; in hac sala conventus solemnes habentur; in hac aede etiam Bibliotheca conservatur. 5--o est Domus praetoria, amplissima. 6--o Turris Londinensis Tower (Tauer); nomine huius turris venit collectio plurium aedium quae moenibus cincta sunt, in quorum medio eminet turris alba; hic fuit antiquissima sedes regum, sed modo armamentarium, domus monetaria, archivum regni, et clenodia regni conservantur, nec non omnes ii incarcerant, qui contra


2200. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Anglia donec regnum hoc eorum paruit dominio; tardius Angli, Saxones, et Dani supervenientes leges et consuetudines suas eo transtulerunt, et sic usque Eduardi Confessoris tempora permansit res; hic vero rex leges et consuetudines florentes colligi curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit, et ab eo tempore auctus est semper codex novis regum statutis et legibus, nec non parlamenti statutis, quae omnia modo quoque in pleno vigore sunt.


2201. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est aeque criminale ac civile. Praeter haec provincialia fora habentur etiam tria metropolitana tribunalia; quae tribunalia metropolitana aeque per 12 sapientes legum celebrantur in aestate et hyeme. 2 Primum ex his tribunalibus est Konigs Bank; hoc nomine venit tribunal coram quo decurrunt causae in quibus rex seu coronae pars est vel activa vel passiva. 3 Aliud est tribunal camerae; huius activitas restricta est ad causas circa contributiones versantes; ab hoc dicasterio exemptus est Lancastriae


2202. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

delicta habentur diversi gradus; primo sunt atrocissima (Hochverrath), huc pertinent omnia periculosa molimina in statum. Dein sunt atrocia delicta (Kleinverrath), prouti est si filius patrem vel inferior suum superiorem mactaret. 3--o) sunt omnia ordinaria delicta quae etiam nomine feloniae veniunt. 2 Circa actum fenoliae ! peculiare privilegium obtinet nationis Anglicae, quod omnis, qui prima vice feloniam exercet, gaudet privilegio clerici, id est poena mortis condemnari non potest; alia delicta morte cum


2203. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

regiminis ecclesiastici divisa est in duas provincias, seu archiepiscopatus: Cantuariensem et Eboracensem; quivis habet suos episcopos suffraganeos; nempe Cantuariensis habet sub se 20 episcopos, alter 4; uterque archiepiscopus vocatur metropolita et primas, et hi gaudent nomine cleri eminentioris, et omnes 26 sunt Lords ecclesiastici, seu pares Curiae et regni; primus omnium parium est archiepiscopus Cantuariensis, proin regi proximus est; a dextris ipsum sequitur Cancellarius regni, post hunc archiepiscopus Eboracensis; reliqui episcopi sedes


2204. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

haec dignitas haereditaria fuit familiis privatis, modo rex confert pro suo arbitrio, excontentatis familiis; etiam Consilium status cessavit in Scotia a tempore unionis. 3 In Hybernia eadem est regiminis ratio quae in Anglia; habet Hybernia rectorem nomine regis, et etiam vice-rex apellatur, seu LordLieutinant. 7.1 Hybernia tamen ut provincia vi armorum subjecta satis coarctatur. 2 Reliquae provinciae subjectae Angliae reguntur ad normam Angliae per suos gubernatores, excepto


2205. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et ab anno '667. cum Belgis solis commercium faciunt; ipsa urbs Macassar Belgarum est. 7.1 Insulae Molucae etiam spectant ad Belgas; primaria ex his est Ambuina, quae 3 adnexas habet insulas, quae communi nomine Uliasse veniunt; altera est insula Bandai, quae etiam 4 minoribus constat insulis, in his insulis cariofili, nuces et flos miristicus unice crescit, proin soli Belgae suppeditant toti Europae haec aromata; nunquam autem plus invehunt in Europam quam sciunt consumendum,


2206. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in quantum cum circumstantiis provinciarum compatibilia sunt; dein in provinciis, in quibus bona possidet, censetur inter status et jus sessionis et voti habet. 2 Supremam gerit inspectionem super administratione justitiae in singulis provinciis, ipsiusque nomine sententiae publicantur et jure aggratiandi gaudet, nominatque officiales justitiae; in maioribus tamen foris status candidant aliquos ex quibus ille eligere potest pro arbitrio suo; etiam jus aggratiandi restrictum est, in atrocioribus enim delictis et homicidio


2207. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

florenos; haec moneta habetur etiam in dimidio. 4 Cuduntur aurei Hollandici, qui valent 5 florenos et 5 Stübar. 5 Argenteae monetae sunt multiplices: Ducaton valet 63 Stübar. 6 Cuditur dein moneta 3 florenorum nomine Guilelmi 3-tii, 60 Stübar valens. 7 Cuduntur Dalders seu Taller, valet 1 f. et 10 Stübar. 8 Sunt etiam Ricks-Dalders (Reichstaller), valet 50 grossos. 9 Cuduntur etiam in dimidio valore, etiam in quadrante


2208. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

§ 12 De collegiis publicis 1.1 Summum totius Belgii collegium sunt status universales; cum tamen status universales difficulter convenire possint, eorum loco conveniunt status generales; hoc collegium ergo nomine delegato exercet jura. 2 Tertium collegium est collegium status (der Rath von Staaten), hoc coalescit ex 12 deputatis foederatarum provinciarum, confertur munus hoc ordinarie ad 3 annos; etiam vicarius sedem habet in hoc collegio, adest generalis


2209. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac hic. 6 Non nulli Castiliae principes, uti Ferdinandus 1, Alfonsus 6, 7, 8. se imperatores dicebant; regis Hispaniae titulus est amplissimus omnium; minimus titulus eis est: Rex Hispaniarum Chatolicus, in publicis negotiis cum exteris se subscribit cum nomine baptismali, domi se subscribit Ego Rex. Primogenitus dicitur Princeps Asturiae, qui tamen non nascitur, sed creatur per regem, ceteri regis filii et filiae Infant Von Spanien compellantur; Hispani regi suo primum locum tribuunt in Europa. 6.1


2210. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vendunt, non sunt producta eorum, sed aliarum gentium Europearum, hinc Hispania est tantum canalis per quem opes et thesauri Americae in universam Europam dimanant; dein ipsi Galli et Belgae immediatum commercium exercent cum ipsis Americanis; nam Hispani admittunt ut nomine mercatorum Hispanicorum etiam exteri ingrediantur portus Americanas, et hinc est ut Hispania penes omnes thesauros et divitias Americanas, in se pauper sit. 2 Centrum commercii Americani est portus Gaditanus, hinc in duos ramos dividitur commercium


2211. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tamen pontificis opus est; pontifici reservati sunt 52 pingues canonicatus, hos pontifex confert, in ceteris rex aut conventione aliorum renunciat; etiam annatis et juri spolii renunciarunt pontifices; nuncius pontificis hodie adhuc tribunal suum Madritti habet, in quo causae nomine pontificis deciduntur. 3 Anno '761. Carolus 3. solemne decretum edidit, solemniterque cavit nullas bullas, nullum breve pontificum per diaeceses circulare, quin judicio et revisioni regio substernantur; placetum ergo regium anno primo '61.


2212. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consuetudinarias et leges Romanas regebant suos; Emmanuel Magnus prius solicitus fuit de collectione sparsarum legum, et ex his consuetudinariis legibus fecit leges positivas; anno '63. Phylippus 3. rex Hispaniae novam compilationem legum adornavit fusiorem et ampliorem et nomine ordonanczas de Portegal venit; praeter has leges etiam Iustinianeus Codex legum Romanorum in usu est; eodem modo jus ecclesiasticum in pleno vigore est in Portugallia. 2 Habentur in Portugallia judices pedanei, item dominales judices, habentur duo


2213. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercium penes ipsos solos fuit, per Belgas tamen ejecti sunt; hodie tantum in Macao et Goa commercium habent. 4 Americanum Brasiliense precipuum eorum commercium est, sed nec hoc ad optimas commercii regulas exactum est, permittunt enim etiam ibi nomine suo exteris commercium. 3.1 Sub initium liberum fuit cuicunque Portugallo commercium exercere in Brasiliam, Iosephus vero rex anno '55. fundavit mercatoriam societatem ad portus Groapara et Maranha restrictam; huic societati in annos 20 dedit


2214. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

clericorum in Portugallia vigore conventionis, vi huius nec jus placeti regii locum habet circa bullas pontificias, interim tamen diversae bullae pontificum subpressae sunt. 9 Tribunal ecclesiasticorum habetur Lissabonae, quod nunciatura dicitur, in quo nomine pontificis causae spirituales deciduntur, et amplos reditus percipit aula Romana; haec jura ampla pontificum maxime a temporibus Alfonsi originem repetunt, qui tributarium fecit regnum suum subjecitque pontifici, quae subjectio tardius quidem multis controversiis et


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.