Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nomine

Your search found 2402 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 54-106:


54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Nunc uero Dalmatia est regio maritima, incipiens ab Epyro, ubi est Dirachium et protenditur usque ad sinum Quarnarium, in cuius interioribus est oppidum Stridonis, quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde.


55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

progrediens super oras Padi fluminis edificauit ciuitatem Patauium, que nunc Padua nuncupatur, sicut in Virgilio legitur. 3In istoriis uero Romanorum habetur, quod cum imperator Augustus in partibus Illyricis exercitum duceret et ipse alio properaret, misit quendam ducem, Venium nomine, contra Pannonios, qui duobus acribus fluuiis circumuallantur Drauo et Sauo, contra Dalmatas itidem misit ducem Vibium cum exercitu multo. Qui Dalmate commorantes in siluis circumadiacentes prouincias latrocinando uastabant. Qui Vibius congressus cum eis uictoriaque potitus gentem illam,


56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

bellorum ciuilium fidem inconcussam Romane rei publice obseruans dominium Cesaris respuebat. Quam ob rem ad subiugandum eam misit Cesar Antonium cognatum suum cum magno nauali exercitu, ipse uero insequendo Pompeium a Brundusio transuectus est in Epirum. Tunc Antonius premisit quendam ducem, nomine Vulteum, qui in insulis Salonitani litoris exercitum coadunaret. Sed ex parte Pompei erant in Salona duo duces Basilus et Octauius. Isti coegerant magnas populorum adiacentium cateruas, uidelicet Curetum, Dalmatinorum et Ystrorum, expectantes Cesaris partes, ut cum eis confligerent. Sed


57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitas hec fidem inuiolatam rei publice custodiuit, quod patrata Cesar totius orbis uictoria et iam solus ad mundi monarchiam prouectus adhuc ciuitati Salone minime imperabat. 3Quam ob rem post Cesaris necem Octauianus Augustus misit quendam illustrem uirum ex consulibus, nomine Asynium Pollionem, cum exercitu multo, qui Salonam Romano imperio subiugaret. Tunc Pollio in Dalmatiam ueniens multis bellis cepit impugnare Salonam. Vnde obsessa ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est


58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum Titum non remisit ad Dalmatias, sed ad Gretiam ubique magis erat notus, pontificem eum constituens aput insulam Cretam. 2Cuius loco beatus Petrus, apostolorum princeps, direxit quendam discipulum suum, nomine Domnium, natione Syrum, patria Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic disponerentur per urbes singulas totius orbis, quemadmodum apud gentiles fuerat antiquitus


59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt. 3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris


60. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt. 3Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte


61. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit. IV. De constructione edificii, quod Spalatum nuncupatur 1Per idem tempus Dioclitianus, pater Maximiani,


62. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit. IV. De constructione edificii, quod Spalatum nuncupatur 1Per idem tempus Dioclitianus, pater Maximiani, qui ex Dalmatie partibus oriundus extitit, ob res ab eo pro re publica multum strenue gestas a senatu populoque Romano imperator


63. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum. In terra uero Getarum, que nunc Seruia seu Rasia nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem


64. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

more regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie episcopum fieri fecit. 3Temporibus uero Pelagii et Gregorii doctoris, Romanorum pontificum, fuit quidam archiepiscopus Salone, Natalis nomine, eiusdem indigena ciuitatis, qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius,


65. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et


66. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eum, ad sedem apostolicam accederet responsurus. Sed Natalis papalia mandata contempnens, utpote male conscius, in sue mentis peruersitate contumaciter persistebat. Dolens ergo beatus Gregorius de tanta obstinatione pontificis compatiens etiam tot erumnis archidiaconi quendam subdiaconum suum nomine Antonium Salonam direxit. Qui auctoritate fultus apostolica illuc accedens, cepit prius lenibus uerbis admonere pontificem, ut Honoratum in sui honoris locum reciperet et ab ipsius tam peruersa molestatione cessaret. Sed cum Natalis multa contra archidiaconum confingeret uias multiplices


67. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de criminibus, unde fuerat infamatus. Hac denique beatus Gregorius promissione placatus remisit ad Maximum mandans ei, ut personaliter accederet usque Rauennam. Tunc Maximus preparato nauigio Rauennam aduenit expectans ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium precipiens Mariano archiepiscopo Rauenati, ut ambo pariter causam ipsius Maximi tali deberent fine concludere, uidelicet ut de symoniaca heresi, unde infamatus erat, suo iuramento purgationem subiret; de aliis uero excessibus ante corpus beati Apollinaris se esse innoxium uerbo


68. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt. 3Eodem tempore Iohannes summus pontifex apostolice sedis, cum esset Dalmatinus natione, audiens sue gentis miserabilem casum ualde condoluit missitque abbatem quendam, Martinum nomine, cum multa pecunie quantitate pro redimendis captiuis. Qui ueniens ad partes Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos remisit. Iste Martinus ex apostolica iussione multorum sanctorum reliquias accepit in partibus Dalmatie et Ystrie et detulit eas Romam ad predictum


69. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

urbi nomen impositum est Yadria uel, ut quibusdam placet, ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit. X. Qualiter de insulis redeuntes Spalatum intrauerunt 1Erat autem inter Salonitanos, qui ad proximas insulas seccesserant, uir quidam, Seuerus nomine, cuius domus fuerat iuxta colunas palatii supra mare. Hic quia pre ceteris maiori auctoritate pollebat, magnus Seuerus appellabatur. Iste cepit adhortari conciues suos, ut ad patriam redirent. Sed quia non erat tutum inter ruinas urbis antique habitacula ponere, consulebat eis, ut in


70. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ceperunt Spalatenses cum Sclauis paulatim conuersari, comertiorum negocia exercere, conubia iungere ac paccatos eos sibi et familiares reddere. XI. De Iohanne primo archiepiscopo Spalatino 1Interea summus pontifex misit quendam legatum Iohannem nomine, patria Rauenatem, qui partes Dalmatie et Chroatie peragrando, salutaribus monitis christicolas informaret. In ecclesia autem Salonitana a tempore subuersionis presul non fuerat ordinatus. Venerabilis ergo Iohannes cepit clerum et populum exortari, ut archiepiscopatum ciuitatis antique intra


71. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

palatio tenebat, totum uero episcopium nonnisi uagitibus paruulorum et ancillarum tumultibus erat plenum. Negotiis quippe secularibus implicatus, modicum spiritualia procurabat. Cum autem tam enormis uita pontificis summo fuisset pontifici nuntiata, statim misit quendam legatum, Iohannem nomine, uirum ualde prouidum et discretum. Qui ad partes illas accedens congregata synodo inquisitionem cepit facere in capite et in membris. Et cum crimen Dabralis archiepiscopi esset notorium, cepit se friuolis allegationibus excusare. Ducebat enim predicatam mulierem sibi fore legitimam, quam ex


72. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum hoc statutum synodali fuisset sententia promulgatum et apostolica auctoritate firmatum, omnes sacerdotes Sclauorum magno sunt merore confecti. Omnes quippe eorum ecclesie clause fuerunt, ipsi a consuetis officiis siluerunt. 8Factum est autem, ut quidam sacerdos aduena, Vlfus nomine, ad Chroatie partes accederet speciem pietatis uultu preferens, sed uenenum sue fallacie corde premens. Abiit ergo susurrando per populum simulans se a summo pontifice destinatum et, quasi eorum infirmitati compatiens, consilium se eis dare utile promittebat dicens: Scitote, quod dominus


73. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

officia restituta sunt. Insuper etiam hoc uobis optinui, ut de gente uestra et de littera uestra uobis pontificem eligatis mecumque ad eundem papa cum aliquibus muneribus consecrandum mitatis. 11Quod audientes Gothi multum leti effecti sunt et illico quendam senem rudem, nomine Cededam, episcopum elegerunt eumque cum quodam abbate, Potepa nomine, et cum Vlfo presbitero, totius magistro nequitie, Romam properanter miserunt. Qui cum ante presentiam summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie


74. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uestra et de littera uestra uobis pontificem eligatis mecumque ad eundem papa cum aliquibus muneribus consecrandum mitatis. 11Quod audientes Gothi multum leti effecti sunt et illico quendam senem rudem, nomine Cededam, episcopum elegerunt eumque cum quodam abbate, Potepa nomine, et cum Vlfo presbitero, totius magistro nequitie, Romam properanter miserunt. Qui cum ante presentiam summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie partibus sumus uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad


75. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Domini M.C.III. Qualiter Manases uoluit prodere ciuitatem 1Defuncto autem bone memorie Crescentio archiepiscopo electio facta est ad instantiam laycorum in quendam clericum de curia Colomanni regis, qui erat gratiosus aput eum, nomine Manasses. Qui consecratus a summo ponitifice in ciuitate manebat et sepius in Hungariam proficiscendo regis curiam frequentabat. 2Dederant autem Spalatenses regi Colomanno turrem orientalis anguli. Rex autem posuerat ibi ducem quendam cum non parua militum manu, qui erat


76. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero, qui extra erant, uiso signo accurrerent et sic ciuitas suorum effeta subsidio ciuium facile capi posse ostendit. Et placuit duci consilium et cunctis collateralibus eius et omnia sunt ad nutum presulis preparata. 4Ea tempestate quidam egregie strenuitatis uir, Adrianus nomine, Latinus gente, patria Triuisanus, erat comes rectorque fidelissimus ciuitatis. Hic magis suorum ciuium saluti et libertati consulens quam proprie dignitati, tante fraudis nequitiam ciuibus patefecit et mox ad solum patrie fugiens repedauit. Spalatenses uero facta sotietate cum Tragurinis et


77. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Episcopum ero, qui protestationem fecerat, decreuit a culpa fuisse immunem. Quod et factum est. Post hec idem archiepiscopus longa paralisis egritudine dissolutus aput monasterium sancti Benedicti diu iacuit. 7Sed eo adhuc uiuente subrogatus est alius archiepiscopus Absalon nomine, Hungarus natione. Quo defuncto tertius quoque substitutus est archiepiscopus Petrus Lombardus. Qui, cum ad eundem Gaudium gratia uisitationis accederet, uidit eum adhuc episcopalem anulum gestare in digito, quam ob rem uehementer eum redarguens extraxit anulum de eius digito et


78. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

petens ab eo consilium, quid super facto huiusmodi sibi foret agendum. Dominus uero papa ipsius indebite molestationi compatiens, prefecit eum ecclesie Sypontine retenta nichilominus administratione ecclesie Spalatine. 7Fuit autem his fere temporibus quidam Chrouatorum dux, nomine Reles, uir potens et ferox nimis. Hic quia Spalatensi ciuitati preesse ardentissime cupiebat, ciues eius nunc promissis sollicitans, nunc minis terrens laborabat multifarie, ut se assumerent in rectorem. Sed Spalatenses nullatenus flectebantur, detestantes prorsus regimen uiri Sclauigene


79. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eum nauique extincta imponentes membra cum magno luctu et merore ad ciuitatem duxerunt. Clerus autem preparatis de more solempnibus exequiis una cum populo extulerunt corpus pontificis et sepelierunt eum in ecclesia sancti Benedicti. 12Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha. Hic, cum de suis excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et


80. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cuius decessum Spalatenses rogauerunt seruientem eius, quatenus Rauennam pergeret depositumque archiepiscopi ad ecclesiam Spalatensem deferret. Ipse autem, cum esset fidelis et bonus, acquieuit ciuibus. Et preparato nauigio perrexit Rauennam. Miserunt autem cum ipso quendam clericum, nomine Raddam Marule. Tunc ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero omnibus reuersi sunt. De rebus itaque illis


81. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum


82. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine, archipresbyterum uero fecit eodem nomine Gruptium, nepotem Firme. Hi ambo manebant in eius obsequio, sequentes eum quocumque pergebat. Sed in controuersia illa priuilegiorum recessit ab eo archidiaconus et cum capitulo stetit, quam ob rem non equis eum oculis archiepiscopus aspiciebat, sed mutuis se odiis insectabantur.


83. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesiasticis instituere disciplinis. Erat enim uir litteratus et eloquens suaque uigilanti industria breui tempore fecit clerum et populum ciuitatis illius in bonum statum excrescere. 14Per idem tempus uacante ecclesia Nonensi electus est quidam canonicus Spalatensis Nicolaus nomine, quem archiepiscopus Bernardus admittere noluit, sed fecit eligi a Nonensibus supra dictum Gruptium, archipresbiterum. Sed quia canonici Spalatenses aduersabantur ei, partem Nicolay fouentes, non in ecclesia metropoli, ut mos est, eundem uoluit Gruptium consecrare, sed pergens Vranam aput


84. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eligi a Nonensibus supra dictum Gruptium, archipresbiterum. Sed quia canonici Spalatenses aduersabantur ei, partem Nicolay fouentes, non in ecclesia metropoli, ut mos est, eundem uoluit Gruptium consecrare, sed pergens Vranam aput ecclesiam templariorum consecrauit eum cum altero electo Tiniensi, nomine Micuso. Qua de re magna fuit suborta contentio inter Nicolaum electum et Gruptium Nonensem episcopum, ita ut distractis patrimoniis suis pro sumptibus in prosecutione causarum huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus


85. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prouehi non ualebant, occasiones subdolas pretendentes dicebant utile fore ecclesie et ciuitati, si tales habuerimus principes in regis curia protectores . 2Cum ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius,


86. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat. 3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore


87. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus nimiumque ad exercenda pontificalia festinus et promptus nondum optento pallio ecclesias consecrabat, celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat. 8His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione Biterbiensem, curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis cohiberet. Sed cum non haberet plenam


88. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem Cataldus iam etate grandeuus, nec toto peracto biennio mortis debitum soluit. XXVII. De uictoria facta de Cetinensibus 1Per idem ferme tempus Spalatenses eiecerunt Domaldum de comitatu et fecerunt sibi comitem quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum. 2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat


89. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad ultimum hoc piaculum publice commiserunt. 2Erat autem quidam sacerdos pauper et simplex. Hunc cum quidam Sclauus forensis super debitis impeteret, curiam laycalem intrauit, querelam deposuit. Vocatus sacerdos uenit, priuilegium allegauit, sed quidam nobilis, Caceta nomine, surgens de consessu curie dedit alapam in faciem presbyteri et alligans eum in conspectu omnium, tradidit ad manus impetitoris sui. 3Et ecce, die tertio in festo omnium sanctorum rumor uenit ad ciuitatem, quod aliqui predones in campum intrassent. Subito autem tota


90. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ouium multitudo pascebatur et abstulit de ouibus Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt. 5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et


91. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis. 6Exierunt ergo de ciuitate filii


92. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua


93. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea uero multiplicatis legionibus exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant, reuersi sunt ad Rutenos. Et primo quidem ciuitatem maximam Christianorum, nomine Susdalium circumdantes obsederunt et obsessam diu non tam ui quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet


94. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant, reuersi sunt ad Rutenos. Et primo quidem ciuitatem maximam Christianorum, nomine Susdalium circumdantes obsederunt et obsessam diu non tam ui quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est,


95. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ex sacratis uestibus concubinis et uxoribus redimicula preparabant. 13At uero Bela rex auxilio protectus diuino, tantum euadens excidium cum paucis secessit in Austriam. Rex uero Colomannus, frater eius, deuenit ad magnam uillam, que sita est super ulteriorem ripa Danubii, nomine Pestium. Ad quem locum maxima multitudo Hungarorum et aliarum nationum, que ultra citraque Danubium habitabant, audito infausto belli euentu et cognoscentes interitum totius exercitus confugerunt. Habebant enim fiduciam in numerosa plebis multitudine, que ex aduenis et incolis ibidem fuerat


96. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

considente in castro, Guncellus archiepiscopus ab hac luce migrauit. Vir senex et plenus dierum et ipse prefuit Spalatensi ecclesie annis uiginti duobus. Hos autem episcopos eiusdem ecclesie suffraganeos suo tempore consecrauit: Nicolaum Scardonensem quo defuncto alium ibidem consecrauit episcopum nomine Bartholomeum. Fuerunt autem ambo isti de Spalatensi ciuitate assumpti. In episcopatu Farensi consecrauit Nicolaum, qui erat canonicus Spalatensis. In episcopatu Seniensi consecrauit Borislaum, quo defuncto substituit ei Iohannem. In Nonensi ecclesia consecrauit Samsonem. Omnes hi tres


97. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Nicolaum, qui erat canonicus Spalatensis. In episcopatu Seniensi consecrauit Borislaum, quo defuncto substituit ei Iohannem. In Nonensi ecclesia consecrauit Samsonem. Omnes hi tres fuerunt Hungari natione. In Corbauia fecit episcopum quendam iuuenem, qui erat de parentella Domaldi comitis, nomine Sarracenum. 2In illis diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in


98. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopi toto illo tempore indeterminata permansit. XLI. De seditione apud S. Stephanum 1Interim autem Garganus completo regiminis sui triennio ad propria repedauit. Spalatenses uero fecerunt potestatem quendam iuuenem de domo Vegliensium comitum, nomine Iohannem. Hic, quantum sibi dabatur scire, per Gargani uestigia gradiens rem publicam gubernabat, sed etatis fluide mobilitate lasciuus facile ad inscitiam flectebatur. 2Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus


99. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

abbatis cum eiusdem loci fratribus prouiderent. Archidiaconus ergo, associatus capitulo uniuerso, ad monasterium perrexit. Et cum bono zelo et sollicitudine debita de abbatis subrogatione tractarent, monachi secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine Leonardum, conuenerunt, ipsum in abbatem unanimiter eligendo ipsumque archidiacono et capitulo presentantes petierunt eundem uice archiepiscopi confirmari. Videns autem archidiaconus cum capitulo, quod omnia rite procederent, habito consilio approbatam electionem confirmauerunt.


100. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

principales, dimiserunt laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis. 7Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et factum est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est. 8Sed non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci


101. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit. 2His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis, homo ualde famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli


102. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nepos olim Andree precentoris et Radosius, cognomento Daniel, qui tiranicam potestatis rabiem parui pendens, furorem quoque minacis plebecule despiciens pro honore ac statu ecclesiastici iuris libere satis et intrepide contendebat. At uero impie factionis dux et signifer erat quidam presbyter, nomine Fuscus, qui uere moribus niger totius modestie uirtute carebat. Hic quibusdam fatuis complicibus sotiatus, qui rebus erant hostes honestis, non cessabat circuendo per ciuitatem subuertere hominum mentes sussurando ad aures, conuenticula de sanguinibus congregando. Plus morte timebant, ne is,


103. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et fortibus constipatus uiris abiit cum Spalatensibus ad campum Traguriensem, ubi per duas fere ebdomadas considentes succiderunt uineas, secuerunt arbores omnia sata et culta uastantes. 9Inde uero recedens abiit in terram suam tradita sui regiminis uice cuidam cognato suo, nomine Ricardo, qui erat Calaber natione. Reliquit etiam pro ciuitatis tutela unum de filiis suis cum optima equitum turma. 10Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem narrauerunt ei cuncta, que facta fuerant per banum cum


104. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum optima equitum turma. 10Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem narrauerunt ei cuncta, que facta fuerant per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem suum, nomine Dionisium, uirum potentem, qui erat banus totius Sclauonie et Dalmatie, misit eum cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus


105. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hec a clericis per uiolentiam extorquere. Verum dimisso conuentu comes Ricardus, Murgia iudex et ceteri de consilio abeuntes ad cameram ecclesie per uim acceperunt bullam capituli, conniuente eis Fusco presbytero cum tribus aut quatuor nequitie sotiis et asportantes eam conscripserunt litteras sub nomine capituli, bullantes eas falso miserunt duos ex nobilibus, qui se procuratores capituli asserentes electionem ad regis libitum celebrarent. Sicque factum est. Abierunt ad regem nuntii false legationis prosequentes mandatum. Et quia tunc erat rex in partibus Sclauonie, cito reuersi sunt


106. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine pontificalis officii mitteret secundum sue arbitrium uoluntatis. Sicque factum est, ut cassata postulatione predicta, mitteret Apulum quemdam de partibus Beneuentanis, Rogerium nomine, ex oppido, quod Turris Cepia uocatur. Fuerat autem clericus, capellanus cuiusdam cardinalis Iohannis Toletani, quem frequenter pro suis et ecclesie negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.