Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nomine

Your search found 2402 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 787-796:


787. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

solvimus, et enavigato duorum millium spatio arces inibi existentes Boroh et Valco videre per noctem non potuimus. Die vero insequenti XXVIIII. cum ortu solis 29 apparuit nobis arx Zatha nomine, quam Turcae haud ita pridem solo tenus diruerant. Inde jam penes amoeniora loca, et ubique justo Danubii alveo tenentes cursum, apparuit nobis arx Atthya, ipsa etiam disturbata, ultimus Valcó comitatus limes et primus Syrmii.


788. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

conditum, arx tamen nec ingens, nec aedificio eximia. Caeterum magis ad aquas videtur vergere, et muro ac duabus turribus discreta ab urbe ipsa est. Unde duplex appellatur, eaque turris, quae genti semper fuit nominatissima, Neboyze nomine, posita est in hoc discrimine, nullo nec decore nec munimento insignis, sed quia crassior caeteris, et in qua campana tenebatur, qua quum in hostes procurrendum fuit, signum dabatur militi ad


789. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ab amisso Zmiderovio et Rascianorum imperio. Jam postremi scriptores Belgradum nominant a vicinitate Illyricae dictionis Biograd. Ubi notandum est, quod hae nationes Illyricae ut plurimum sedes suorum principum hoc nomine solitae erant olim insignire, ut de hoc Belgrado, de Alba-Regali, de Alba-Giula in Transsylvania, et de Alba-Nezter arce ad Tyram flumen sita videmus, quae omnes dicuntur aliquando sedes fuisse principum. Sed Belgrado insula est


790. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

memorati, moxque sylvam emensi non impendio magnam, quam supra Lomnizam vocitari dixeram, in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo densa sit, latronum tamen insidiis infamis est. Ubi autem fluvium coepissemus trajicere, alii Turcae occurrunt, inter quos unus erat caeteris habitu, vestituque amplior, et eos quinque


791. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

una die cum Milosso Kobilyth, obicem desecatarum arborum, ramis earundem mucronatis, mutuoque nexu implicitis, ac veluti veruta in adversos hostium incursus versis, cervos appellavere veteres, objecerant, isque pagus, tametsi antea alio nomine fuisset praeditus, postea tamen crebris hostium irruptionibus vastatus ac deletus est. Successu inde temporis, quo jam subjugata ea regione Turcis parebant omnia, idem per veteres colonos restitutus, quemadmodum mutarat dominum, ita


792. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

provenire, nosque Constantinopolim pergentes a sinistra comitabantur spatio largiore, quam quos in dextra habebamus, nomina consequi non potuimus, partim ob celeritatem itineris, partim ob barbariem incolarum, et quod non uno vocitentur nomine. Verum longo tractu ab agro Sophiano ulterius cursu instituto promoti, Haemo junguntur et in ejusdem etiam nomen transeunt, quod quum ad Haemum pervenere, pluribus enodabo. Caeterum quod adhuc ad situm Nessi attinet, nec


793. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

vacavit. Caeterum hoc tantum incolae retulerunt. Graecum fuisse imperatorem, qui quum tutelare numen una cum uxore divam Sophiam habuisset, maritus Constantinopoli, uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca


794. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ne, an Thracum, an Macedonum, an Romanorum existat, quod argumentum nullum aderat, ex quo id perspici potuisset. Nisi si Philippo patri Alexandri Magni ascribatur, qui Philippos seu mavis, Philippopolim, aut Trimontium, trino enim nomine utitur, urbem proxime condidit, idque partim contra hostes, partim propter utilitatem vectigalium, quae a mercatoribus accipiebantur, qui secure ea via utebantur, ex Thracia in Mysiam, et hinc in Thraciam, freti ejusmodi praesidiis,


795. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

perinde atque humeris sustinentibus et attollentibus, quae maximis nebulis tegebantur. Cogitavi illic esse summos apices memorati Haemi, quod ex eo jugo, quem jam superaveramus, nullos videbamus eminentiores; rogavi paganos, quonam nomine tam illi vocarentur montes adeo in coelum ardua, horridaque altitudine contendentes, quam ille in quo tunc eramus. Respondere, hunc Knissavam, illos alii Thecchyam, alii Vasilizzam vocari, utrique ambigue, adeo hic agrestes mortales


796. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in eandem viam redit. Ibi deinde inter urbem et suburbium accepto ponte ligneo versus Haemum ad sinistram recedit, qua per majora ejus planitiei spatia egressus, et longe lateque divagatus, denuo in memoratam viam majore jam sui et nomine et existimatione revertitur ad Muztaphae vicum, ubi et pontem hujus nominis a conditore ita nuncupatum subit. Post iterum repetito dextro latere, et V. circiter milliaria nostra emetitus, accedit tantum proxime ad civitatem


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.