Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: olim

Your search found 2275 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 340-358:


340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia struere aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa uictoriarum monimenta a Romanis erecta imperatoribus reperiuntur. Ferunt autem Matthiam sepulcrum suum, perinde ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

occupasse, suumque nomen regioni indidisse. Magna enim Illyrici pars nunc quoque Raxia appellatur, quandoquidem ab illis nationibus, quae inter Danubium et Rhipheos montes colunt, Romanum etiam imperium una cum ipsa Vrbe olim fuit deletum. Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc imbelles admodum sunt: quondam primi bellatores extitere et cum egregiis equitum cataphractorum turmis in expeditionem proficiscebantur. Nec modo in


342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui inquilini terrae, quam Danubius intersecat, Scithiae uero Asiaticae paulo ante incolę, ab his qui simul industriae nostrae, simul uirtuti inuident


343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli


344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum confecit. Tantundem Nitriensis, quamquam Syrmiensis ac Diaconensis praesulatus magnis olim regionibus praefuerunt. Nam antequam Turcae Superiorem Dalmatiam occupassent, ultra flumen Sauum iurisdictionem suam late exercebant, fructuumque decimas a colonis, quibus nunc Turca imperat, percipiebant, atque iuxta maximos Hungariae praesules regno auxilia subministrabant.


345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia Coruino accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem


346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi principatus, has demum occupauere sedes, dum hos modo, modo illos separatim agrediuntur ― atque iccirco nostro et optimo sane iure hoc regnum ab Hungaris esset reposcendum.


347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur, et fortunae suae insignia tunc accipiebant. Porro Bossinates, Thracum Bossorum soboles, olim Thracia a Bulgaris pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra


348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus allegerat, hisque duntaxat urbis administrationem concesserat, eundem ibi honorem Epidaurios obtinere permisit, quem olim in antiqua habuerant patria. Et ne quid nouae ciuitati deesset, pontificem Epidaurium, quem Docleatis authoris annales Ioannem nominant, amissa priori sede, Burni agentem praesulem Rhacusanum, Romano pontifice annuente,


349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris, cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia


350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico Macedoniae quoque


351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt. Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab


352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

gerere constituunt. Itaque decem et septem triremes nautis ac remigibus magis quam militibus instructae ostium Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare influit, petunt, atque aduerso flumine subeuntes Ferrariensem agrum inuadunt. Quod ubi duci Ferrariensium Alfonso nunciatum est, confestim armat suos ― et erant id temporis Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam


353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

adiacentes castris ibi positis late depopulatus est. Porro Panticapes, quem nunc Scythae Beresinam nuncupant, et Borysthenes, e diuersis fontibus orti, multum campi inter se relinquentes Amadocenas Scythiae regiones percurrunt, ubi ad Olbiam, nunc uicum infrequentem, olim urbem nobilem, peruenere, confluunt, deinde ambo in unum abeuntes nomen Ponticum mare eodem alueo subeunt. Sigismundus de hostium aduentu certior factus confestim exercitum misit, qui hostem Panticapem traicere prohiberet, atque cum illo ex occasione manum consereret. Igitur


354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

procul a Cercassorum regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa Nilumque inuecta nuntiabatur. Hanc autem urbem quidam exules a Mesopotamia profugi, partim Babylonii, partim Carrenses, latere Arabiae, ex aduerso Memphiticae urbis olim dirutae, paulo supra deltam, in sinistra Nili ripa sursum uersus nauigando, condidere, permissuque Aegyptiorum regum ibi sedes posuere amplexi ingens terrae spatium muris, urbemque binominem appellarunt. Nempe altera eius pars, in qua arx sita est, Babylopolis a


355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum est, controuersias iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus Ferrariensium ducem per summum etiam scelus factitatum est, non uideo, nisi forte


356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili


357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

dixisse Christianos fato quoque functos Machomethanis sacris iam initiatum iri. Sane erat id temporis Tauruni foeminae cuiusdam corpus lignea arca conditum, Moesi Illyricique diuam Peticam appellant, quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus tenuerant) Turcarum permissu in curru impositum Constantinopolim auexerunt. Quamquam sunt qui affirment diuam Peticam iussu Salomonis inde exportatam, quo illius quoque foeminae reliquiis Constantinopolim translatis


358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

discordia domestica occupat; Turcae ad dissimulandum hunc moerorem in Iazyges Hungaros praedatum missi, a Ioanne Scepusiensi primo congressu terrentur, et in Moesiam refugiunt. Ita igitur Taurunum amissum est. Quod quidem oppidum olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.