Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: olim

Your search found 2275 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 50-63:


50. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

principes simul conspirarent belloque se opprimerent, experiri statuit, si quo pacto rem cum Venetis componere posset, uel, tempus trahendo, atrocitatem Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim Triballorum dispotae, filiae. Quae, cognita priuigni uoluntate, ex suis domesticis fideliorem Venetias misit, cui mandat daret operam ut Veneti legatos ad Turcum mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse.


51. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

habitatoribus uacua erat, habens portum tutissimum, cum tota classe se contulit. Ex opposito est Aeolia, regio opulentissima, habens oppidum maritimum Castri appellatum, situm in agro Pergameno. Pergamus fuit olim ciuitas in tota Asia celebrata, in qua primum usus chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum


52. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi retinentes, reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt. Quibus expeditis, imperator nocturna nauigatione ad insulas Cariae adiacentes uenit, depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam


53. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim illa gens et tabernacula portatu facilia- quoniam stationes pascendi pecoris gratia saepe mutant- et culcitras dormiendi causa faciunt. Imperator imposita in naues omni praeda ad Delon insulam uenit. Haec olim ob insigne Apollinis templum et sacrorum cerimonias conuentibus uniuersae Graeciae celebrata fuit, nunc deserta ac inhabitata est. Extant tamen templi et amphitheatri uestigia albi marmoris, columnarum quoque ac signorum maximus numerus, colossus


54. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex utroque latere maria magnam partem Cariae peninsulam efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina Mausolo uiro suo monumentum mirae magnitudinis ac opere insigne construxit, quod et ex uiri nomine Mausoleum appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi


55. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et regius dux: ipse enim cum sua classe aderat. Itaque, simul collocuti, Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba


56. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita ducenta et quindecim; captiuorum innumerabilis turba. Imperator, omni praeda nauibus imposita, ad quasdam insulas olim habitatas, nunc desertas, tantum aquis cisternarum ueterum abundantes, se contulit. Ibi expositi captiui posita hasta omnes uenduntur. Reliqua praeda absque sorte militi concessa est, quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine


57. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium usum, omnia regi Persarum dono daturi. Praeterea centum iuuenes, qui tormenta exercerent, deligunt, hisque praeficiunt Thomam ex Imola, oppido Flaminiae, quod olim Forum Cornelii dicebatur. Praeterea ad haec regi deferenda oratorem designant uirum patricium Iosephum Barbarum, aetate grauem et linguae Persicae haud ignarum.


58. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis


59. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo . Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum habet; qui olim ex intimis amicis eius fuerat, nunc, fortunam sequens, Othomano adhaeret. Propterea nihil magis ex re esse affirmat quam Sichinum, in quod Mustapha se contulerat, expugnare: quo oppresso, eius exemplo omnes Cilices in fide mansuros esse


60. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et amphitheatri, porticum quadratam, cuius maxima pars praeter tectum integra


61. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem


62. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem


63. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent, imperator omnes copias in agro olim Myreneorum exposuit. Myra fuit ciuitas Lyciae, una ex sex ciuitatibus quae inter reliquas Lyciae urbes magnitudine et auctoritate praestabant; nunc euersae multa uestigia extant, praecipue monumenta mortuorum in uiuo saxo cauata, quae


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.