Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tametsi

Your search found 536 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 173-404:


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

immunda debere nobis esse abominationi, nec de eis vel comedendum, vel tangendum quicquam. Omnia vero impia dicuntur esse Deo abominatio: ut illusor, corpravum, iniusta mensura, labium mendax, via impii, arrogans, et similia. Proverb. 3, 11, 12, 15, 16, et 24, ac alibi passim in Scriptura. Tametsi Proverb. 6 dicatur peculiariter, septem esse Deo abominabilia. Caeterum praesertim falsae religiones ac idola, tanquam res detestandae et execrandae, simpliciter dicuntur Abominationes, tanquam si hoc nomen esset eis proprium, posito abstracto pro concreto et eius subiecto. 2. Reg. 13.


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

De homine autem haec sunt exempla Isa. 58. Non abscondes te a carne tua: id est, a tuis cognatis et consanguineis, eos ne prives tua ope. Deuteron. 22. Non videbis bovem fratris tui, aut agnum aberrantem, et abscondes te ab eis: pro, non dissimulabis, quasi non videas. Similis huic locutio, tametsi in contrario sensu, est illa Levit. 20. Si abscondendo abscondat populus terrae oculos suos a viro illo idololatra: pro, si conniveat et negligat castigare illum, si simulet se non videre ubi Abscondere pro Connivere ponitur: Germani dicunt, Einem etwas durch die finger sehen Sic


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

1 Petri 2. In 1. Thessalonic. 5. Aedificate alterutrum. Hoc sensu Paulus 1. Corinth. 3 vocat Corinthios aedificium: se architectum, qui fundamentum iecerit: alios superaedificare, qui pergant primae Corinthiorum institutioni aut Catechismo paulo pleniorem instructionem adiicere. Vicina huic, tametsi paulo generalior, significatio est 1. Corinth. 8, cum charitas dicitur aedificare: id est, omnibus modis fratrem iuvare, praesertim in incremento pietatis. Similis est sensus, cum Paulus dicit, se habere potestatem tantum ad aedificationem, 2 Corinth. 10. 14. 2 Corinth 5 dicimur habere,


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

est ad eos tanquam alienos, sed per metonymiam quandam saepe significat impium. Omnes enim exteri erant Ethnici impii, et sicut Paulus dicit alieni a promissionibus Dei. Sic et verbum Alienari, Isaiae primo: Dereliquerunt Deum, irasci fecerunt sanctum Israelis, alienaverunt se retrorsum. Tametsi etiam citra figuram possis intelligere, alienari impios: pro, deficere a Deo, discedere ab eo, desinere esse eius cultores. Sicut et Latini, Alienare pro Vendere utuntur: et Alienari ab aliquo, pro, desinere ei esse amicum. Sic et Psalmo quinquagisimooctavo: Alienati sunt peccatores


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

est vitae hominis. ut Gen. 1, Omne vivens in quo est anima vivens. Num. 11, Nunc autem anima nostra est arida: id est, vita aut corpus nostrum nullo commodo victu rigatur ac fovetur. Gen. 35, Et factum est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam.


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

4. Et Matt. 2. Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri. Iere. 36, Erit anima sua ipsi loco praedae. Sic 1 Sam. 26. Anima mea fuit preciosa in tuis oculis: id est, pepercisti mihi. Iohannis 10, Ponere animam pro ovibus. Et, Habeo potestatem ponendi et resumendi animam. Sic et Matt. 20, tametsi ibi quoque de rationali anima accipi queat. sic et in eo, Dabit animam suam redemptionem pro multis, Iohannis 13, Animam pro te ponam. Et 15, Dilectionem maiorem hac nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis. Ionae 2, Aquae circumdederunt me usque ad animam: id est, extremum


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

apertos: non intelligendum est de universalis caeli aliqua scissura: sed de oculorum spiritualium divinitus donato lumine, ut ad illa tanta mysteria penetrare potuerint. Tribuitur ergo alteri correlativo, quod proprie alterius est, nempe caelo quod intellectus hominis proprie divinitus donatur, tametsi et corporeis oculis talis aliqua species obiecta sit. Dicitur et Aperire mentem, ut Scripturas intelligas. Luc. 24. Aperire et claudere, ita ut nemo contrarium facere possit, significat plenam ac liberam potestatem administrandae functionis, ita ut nemo contra resistere, autid mutare


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, et custodiunt illud Num. 6. Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, Cum approbatione audire, etiam in hoc exemplo accipitur. Isaiae 33. Qui obturat aurem suam, ne audiat sanguinem, id est, qui non approbat sanguinaria consilia, neque se eorum participem facit. In hac significatione, tametsi et in aliis, non raro hoc verbum reperitur, adiecto gerundio, Audiendo audite. i. studio se, sedulo ac diligenter audite. Obedire: Gen. 3. propterea quod audisti vocem uxoris tuae. Id est, sequutus es, obedisti eius impiae suasioni. Gen. 21. Omnia quae dixit Sara, audi vocem eius 1.


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

αὐταρκείαν vel sufficientiam habere: et contra alicui ex animo favere, eumque toto pectore fovere. Sed tamen ex priori beneplacito posterius proficiscitur. Istae ergo duae significationes sunt propriae ac primariae vocis Beneplaciti, aut bonae voluntatis: tametsi etiam plures specialiores istis subdivisis reperiri queant. Diligentissime autem duo illa hic expendantur et observentur: de quibus forte postea aliquid in voce VOLUNTAS addam. Nunc aliorum quoque de hisce vocabulis sententiam adscribam, ac primum quidem ex novo Testamento haustam, deinde


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

autem duo illa hic expendantur et observentur: de quibus forte postea aliquid in voce VOLUNTAS addam. Nunc aliorum quoque de hisce vocabulis sententiam adscribam, ac primum quidem ex novo Testamento haustam, deinde ex veteri, ubi simul etiam ipsae originales voces Graeca et Hebraea explicabuntur: tametsi non ita perspicue hasce duas significationes distinguant ac explicent. Sentit igitur Hieronymus, εὐδοκίαν esse Graecis novam vocem, quam primum LXX excogitarint, ut possent exprimere Hebraeum רצון Razon.


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

modo intelligamus, Deum non in ipsis hominibus, sed in uno filio acquiescere, in quo scilicet dilectos suos ἐχαρίτωσεν, hoc est, gratis dilexit. Hic videtur tantum illa posterior seu activa significatio nonnihil declarari, tametsi et altera illa acquiescentiae breviter obscureque attingatur. In praedicto vero loco Lucae, In hominibus bona voluntas: non incommode possis intelligere hominum propensam voluntatem, quam angeli eis in agnoscendo et accipiendo hoc tanto bono imprecantur, et divinitus dandam esse praedicunt.


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium suorum bibituri. BLASPHEMIA, Graecum, a βλάπτειν τὴν φημὴν, a laedenda fama dictum, non quodvis genus maledicti aut convicii, praesertim in Sacris significat: sed proprie, id quod contra Deum, aut eius religionem dicitur: tametsi non raro etiam de obtrectatione in proximum apud prophanos reperiatur. De quo crimine Lex Levitic. 24 fertur, et exemplum etiam blasphematoris lapidati proponitur. Sic porro vox haec accipitur Esaiae 36. 37. 2. Reg. 19. Sic Esaiae 5 eloquium Dei blasphemari dicitur. Sic Matth. 9 et


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur Bonus טוב vel תפיד benignus: de posteriore voce in vocabulo MISERICORDIAE dicam. Cum autem Dei bonitas celebratur, tum potissimum ea ipsius virtus praedicatur, qua erga suas creaturas est bonus aut beneficus: tametsi ipse totus, et omnes eius virtutes, ipsissima bonitas sunt. Cum autem Deus sit et perfectissime bonus, et omnis bonitatis in tota rerum natura unicus fons, ut et Plato pronunciat in suis definitionibus: alia autem omnium creaturarum bona non tantum finita et imperfecta, ac aliunde


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et Plato pronunciat in suis definitionibus: alia autem omnium creaturarum bona non tantum finita et imperfecta, ac aliunde provenientia, sed etiam plurimis malis, praesertim post hominis lapsum contaminata sint, merito a Christo solus Deus bonus esse dicitur Matth. 7 et 19, ac Luc. 18. Tametsi in hisce locis, Deus in genere, nomine omnium suarum virtutum ac iustitiae laudari videatur. Hoc omne bonum suum Deus aliquo modo ostendit Mosi, Exod. 33 et 34. Caeterum ubi proprie, relative, et quoad nos praedicatur esse bonus, innumera plane sunt loca: ut Psalm. 73, Bonus est Deus


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

in Psalmo est, quem inter sacrificandum edentes ac bibentes laeti levare, ac Domino pro salute accepta gratias agere solebant. Et verbum Hebraeum quo hoc loco utitur Propheta, hunc levandicalicis morem innuere videtur, ut legi possit: Calicem salvationum levabo, et in nomine Domini invocabo tametsi illud נשא Nasa etiam simplex Accipere denotare queat: hoc est, Cum invocatione nominis Domini sacrificabo, et gratias redemptori agam. Sacra enim habebantur convivia, ubi fiebat in signum laeticiae et gratiarum actionis, pro insignioribus beneficiis


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

Ierusalem, quae bibisti de manu Iehovae calicem ardentis indignationis eius feces calicis toxici bibisti, suxisti. En ego pono Ierusalem calicem soporis omnibus populis per circuitum: Zach. 12: id est, efficiam ut Ierusalem sit exitio suis persequutoribus. me illos ob Iaesam Ierusalem puniente. Tametsi ibi de spirituali salutarique expugnatione gentium per Meschiam agatur. Huc et calix Babylonicus, de quo in Scripturis dicitur, referatur. Frequens enim mentio est Babylonici calicis, in Prophetis active ac passive accepti: quo significarunt afflictionem, calamitates, clades, stragesque,


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

homini sancto ad canem? Idem est cum dicitur Apoc. 22, Foras canes et venefici, pro excrandis impiis. Caeterum, Sanctum dari canibus et porcis prohibens Dominus, intelligit prorsus indignos, impios et prophanos, Matth. 7. Idem valet ferme illud Panem filiorum dare canibus, Matt. 15. Tametsi in priori loco ipsemet Dominus addens, Ne conversi lacerent vos, indicet, se loqui non tantum de indignis, sed etiam ingratis, atque adeo obstinatissimis persequutorib. piorum. Canis vivus melior est leone mortuo, Eccles. 9. videtur impiorum sententiam referre, qui mortuis nihil vitae


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus dicit 1. Cor. 11, Deum esse caput Christi, Christum viri, et virum mulieris: id est, dominum ac gubernatorem, quod dominium mulier tegmine capitis verecunde confiteri debeat. Nec ita multum differt ab hoc sensu, cum Christus toties dicitur Caput Ecclesiae, Ephes. 1. 4. 5. Coloss. 2: tametsi haec loquutio sit multo significantior aliis. Quam eius singularem ἐνέργειαν Paulus Ephes. 4. et Coll. 2 exponit, quod Christus sit non solum dominus ac gubernator Ecclesiae: sed etiam omnis vita, vigor, ac omne bonum ex hoc capite in


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

affectu. Potest enim secundum carnem intelligi de carne vel agniti, vel agnoscentis. Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque geschrei pro querela non raro ponitur: et dici solet, Uber den schreiet jederman, quod est, quilibet clamat de eo, queritur de eo. Hinc dicitur Clamor contritionis, Esaiae 15: de qua loquutione mox. Septimo, clamor aliquando etiam pro signis ac indiciis laeticiae accipitur, tametsi tunc plerunque vox Iubilationis ponatur: ut Esaiae 52, Attollent vocem simul, clamabunt aut iubilabunt: scilicet prae nimia laeticia. Octavo, clamare aliquando simpliciter pro contendere aut certare accipitur, ut Esaiae 59. Non est qui clamet pro iustitia: id est, qui litiget,


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

non loquentur. Clamare spiritu Abba pater, Roman. 8, et Galat. 4, pro, sic animose sentire, cogitare aut dicere. Clamare lapides, Lucae 19: id est, homines alienissimos a Deo converti et praedicare Deum: sicut alibi dicitur, Potens est Deus ex hisce lapidibus filios Abrahae suscitare: tametsi id revera de ipsis lapidibus per quandam hyperbolen dicatur. Clamosa et stulta mulier, Proverb. 9. de rixosa muliere dicitur, quae levi de causa temere ac impudenter etiam in plateis rixatur ac vociferatur. Psal. 147 dicitur Deus dare cibum pullis corvorum, invocantibus


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

9. de rixosa muliere dicitur, quae levi de causa temere ac impudenter etiam in plateis rixatur ac vociferatur. Psal. 147 dicitur Deus dare cibum pullis corvorum, invocantibus eum: ut habet vulgata versio. sed in Hebraeo non est, Invocantibus, sed simpliciter clamantibus: tametsi et tota rerum natura suo quodam modo ac sensu ad Deum gemat ac clamet. CLANGERE, est quidam proprius sonus tubae. Numer. 10. Quando congregabitis congregationem, clangetis tuba, et non taratantarizabitis. Clangor, Numer. 23, pro nota divinae praesentiae, tanquam regiae


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Ibi aquae, apud Hebraeos. Primum significat proprie totam aetheream regionem. ut cum dicit Abrahamo Deus, quôd perinde non poterit numerari semen, ut stellae caeli: quae comparatio et Hierem. 33 habetur. Sic et Esa. 14 dicit rex Assyrius, se suum solium super astra caeli collocaturum tametsi ibi per astra caeli metaphoricos ipsi sancti Ecclesiae aut Ierosolymae intelligi possint. Christus Mar. 13 praedicit, quod astra caeli decident. Hac significatione astra caeli vocantur exercitus caelorum. Sic forte accipitur in oratione Dominica, Fiat voluntas tua sicut in caelo et in


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

disceptatione suscipiendum esse infirmum, Rom. 14, vetat quaestiuncularum nimium spinosam et scrupulosam disceptationem, quibus imperitus et imbecillus magis illaqueetur et excrucietur, quam sanetur et confirmetur. Vir cogitationum, Prover. 14 et 24, pro astuto et vafro accipi videtur: tametsi in priori loco aliqui de cogitabundo et cunctabundo, qui diu cogitat, et nihil unquam agit, accipiant. COGNATUS, aliquando pro eiusdem gentis homine accipitur, de qua catachresi in voce Fratris dicetur. Ideo Paulus vocat Israelitas suos cognatos, Ro. 9. COGO, vide


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

in die sua, Ex 16 de manna dicitur: id est, singulis diebus suum dimensum. Collecta etiam coetus ac solennitas dicitur, in qua populus colligitur. Nehem. 8, Die autem octava fecerunt collectionem iuxta morem. Unde forte et in Ecclesia Collectae, seu communes preces, a colligenda plebe Domini: tametsi alii a colligenda eleemosyna velint deducere. Collectiones fructuum aut messis pro reliquis decidentibus spicis in messe, aut racemis in vindemia accipitur. Levit. 19. Et collectionem messis tuae non colliges: id est. superstites spicas. Mich. 7 Vae mihi, quia fui tanquam


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, non verti in meam propriam aut privatam utilitatem. Comedetis medullam terrae, Gen. 45. Et Esai. 1. Bona terrae comedetis. Comedere panem in caelo, Luc. 14. et Comedere carnem Christi, Iohan. 6, per metaphoram significat frui eius spiritualibus beneficiis, ac vita aeterna Tametsi Iohan. 6 etiam pro credere exponi posset. Est vero illa fruitio, fidei effectus. Comedere fructus viae suae, Pro. 10 et Esa. 2, pro percipere ex sua vita, moribus ac operibus vel bona, vel mala, vitae actae convenientia. Sic suo aut alterius labore frui, ut Iob. 31. Seram, et


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

exponit, quod dicit: Peccatum concupiscere rebellare contra spiritum, hominemque captivare sub iniustitiam: quodque velit abuti membris hominis, ut servis ac instrumentis, ad peccandum. Idem plane et rixosa mulier, aut potius omnes mulieres agunt, ut dominentur, regnumque super viros obtineant: tametsi aliae plus, aliae minus. neque enim in omnibus se aequaliter exerit malitia. Valde quoque in eadem versione commode Ad virum, Lutherus per Subvertit. Idem igitur praecedens comma dicit, quod et consequens: Tua cupiditas aut appetitus sit viro subiectus, et Ipse dominetur tibi: sic et


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Ephes. 3. Habemus accessum in confidentia perfidem. Et Hebr. 10. Nolite amittere confidentiam. CONFIGERE, videtur significare afflictionem, sumpta metaphora ab infixione iaculorum, aut sagittarum hostilium. ut Psalm. 32. Conversus sum in aerumnam, dum configitur mihi spina: tametsi ibi Hebraeus textus aliter habeat. Sic Psal. 58. Sagittae tuae infixae sunt mihi. Et Psal. 119. Configet in timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. Malach. 3. Vos configitis me. dixi, in quo configimus te, seu vim facimus? Celebre vero illud est


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

Agar consociare. Verum illam secundam pactionem aut Testamentum, matremque spiritualium filiorum nominat promissionem, et caelestem aut supernam Hierosolymam, quae vere sit cum suis filiis libera, et haeres vitae aeternae ac spiritualium bonorum caelestis Abrahami. Longa vero ista allegoria, tametsi omnibus partibus, et ferme etiam verbis pugnet contra pseudoapostolos, legis iustitiam iactantes: tamen praecipue id facit eo fine ac scopo, quod docet legem gignere filios, et cultores Deo, aut iustificare homines suis propriis viribus ac operibus, eosque tantum in servitutem,


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

videntur ad vitam converti. Psal. 119. Lex Domini immaculata convertens animas: id est reficiens. Psal. 80 ter repetitur: Domine converte nos, illumina vultum super nos, et salvabimur. Quod plerique intelligendum putant de recreatione ex plurimis afflictionibus: tametsi possis et de ipsa conversione interpretari. Converti etiam ad res pravas dicimur, sed addita ipsa illa re: ut, Converti ad idola, Deut. 31. 1. Tim. 5. Sic Num. 14. Converti post Iehovam. Converti ad infirma elementa mundi, Gal. 4. 1. Tim. 4. Converti etiam Deus dicitur, cum ex


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

vocantur. Contra etiam, cum allqui dicuntur stulti aut insipientes corde, etiam intelligens pars indicatur. ut, Dixit insipiens in corde suo, non est Deus: pro, sic suo intellectu conclusit. Sic Proverb. 3, in tabulis cordis praecepta sapientiae esse inscribenda praecipitur: pro, in intelctu: tametsi et voluntatem ardentissimosque affectus Scriptura ibi intelligat. 1. Reg. 3 petit Salomon sibi dari Cor audiens, ut recte iudicet populum Dei, et discernat bonum a malo ubi accipio intellectum excellentem. nam Audire, eis etiam intellectionem non raro significat. Sic fidere cordi,


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

coram Saule, 1. Sam. 16, et 19. Sic Samuel dicitur stetisse coram Domino, et coram Heli, 1. Sam. 12. Sic intelligunt aliqui illud Genes. 2, Faciamus ei adiutorium, quod sit coram eo: id est, quod ei subserviat. Videtur etiam quasi collationem quandam significare, ut si diceretur sociam. Tametsi Paulus eo exponit, quod dicit mulierem esse factam propter virum. Aliquando contra significat etiam resistere: Esth. 9. Psal 21 quod supra in Conspectu monui. Tertio, Coram Iehova esse, conspici, venire aut apparere, crebro significat coram tabernaculo et arca esse aut


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

quodetsi omnis talis ordinatio aut magistratus a Deo sit: tamen per homines ordinatur, aut creatur. Nova creatura saepe in novo Testamento de regeneratis aut renovatis accipitur, seu de novo homine iam in conversis ad imaginem Dei condito. CREDO verbum exponetur in voce FIDEI: tametsi dictum de eo satis sit in libello de Voce et re fidei. Hoc igitur tantum nunc breviter moneo, alias verbum Credere humano aut communi more accipi pro opinari. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Nunc propior est salus, quam cum credidimus: id est, quam cum stulte opinabamur, nos operibus legis


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

patitur nos tentari supra quam ferre possumus, sed dat simul optatum eventum et proventum. CRIMEN, quodvis gravius et magis notorium delictum in Sacris literis vocatur. Ideo Paulus vult 1. Timoth. 3, et Tit. 1, episcopum esse sine crimine, non sine omni peccato, quod fieri nequit: tametsi in Graeco est potius Inculpatus. CRUDELIS vox, אכצר achzar, peculiari quadam emphasi in Sacris literis usurpatur, pro, acerbo adversario. Proverb. 5. Ne des annos tuos crudeli: quidam interpretantur meretrici. Sed forte rectius accipies


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic, Pellitis uxores populi mei ex domibus delectationum suarum: pro, quibus delectantur, et in quibus longo tempore cum summa voluptate vixerunt, ex propriis et dilectissimis penatibus. Proverb. 3, Viae eius viae delectationum sunt: pro, efficientes aut praestantes singularia oblectamenta: tametsi hic iterum diversa a prioribus vox sit in Hebraeo. Deus non delectatur fortitudine equi, nec in tibiis viri beneplacitum habet: Psal. 146. Delectatur quidem Deus omnibus suis creaturis, teste Genesi: Vidit Deus, et ecce omnia quae fecerat erant valde bona. delectatur igitur


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

et usitatam habet significationem, de hostili violentia, spoliante miseros ac victos. Sed utitur hoc verbo Paulus Colos. 2. per quandam metaphoram de spirituali depraedatione, quae fiat per philosophiam Praecipit enim, ut caveamus ne quis nos depraedetur: ut plerique hoc tempore verterunt. Tametsi participium συλαγωγὼν, significat magis captivum abduco, ut hostes praedam rerum ac hominum abducere solent. sic enim et seductores philosophicis ratiunculis inficiunt sinceram doctrina, et homines suis illis sophismatib. involutos, illaqueatos


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

55, aliqui intelligunt de subitanea morte, qua non post mortem demum eorum anima tradatur Satanae sed viventes adhuc Satan invadit ac mactat, secumque abripit. Quomodo necesse est intelligi historiam Num. 16, quod vivi descenderint in infernum. nam cadavera eorum aliquo modo remanserunt, tametsi semidevorata a terra. Aliqui eum locum intelligunt de sepulchro, quod etiam per infernum significatur. Terra. n. eos devorans, sepelivit eos aliqua ex parte. Alioque non est dubium quin alique viventes una cum corpore in infernum auferantur, sicut aliquae verisimiles historiae testantur. Et


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

vel prorsus evertere, vel certe deteriorem aut infirmiorem facere. Sed dictum est de eius significatione supra in verbo AEDIFICO. DESUPER, מעל meal, modo adverbium, modo praepositio, habet in hac lingua quasdam proprietates et obscuritates: tametsi et tota haec vox sit Hebraea. nam Latinis talis harum duarum praepositionum connexio DE et SUPER, rarior est. Dicam ergo de eius obscuriorib. significationibus. Primum idem valet quod a, vel ab, seu de. Gen. 7. Aquae elevaverunt arcam, quae elevata est desuper terram, et siccatae sunt a


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

obtruduntur libri devorandi: ut Ezech. 2 et 3. Apocal. 10. Ambrosius dicit, ea figura et visione illis iniunctum esse, ut Scripturae intelligentiam imis viscerib. recondant. Omnino desiderium ac diligentiam rerum divinarum videtur indicare. Ea enim devoramus, quae maximo desiderio appetimus. Tametsi in illis visionibus non tam admonitio aliqua est. quam quod Deus sic voluit indicare, se demum eum esse qui suos doctores divinarum rerum ac mysteriorum cognitione repleat et instruat, ac ad omne munus propheticum recte peragendum idoneos reddat. DEVOVERE, est aliquid


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

creaturae, habeant. Psal. 97. Adorate eum omnes dii: Septuaginta verterunt, Angeli Pythonissa dicit ad Saulem, se videre Deos ascendentes: id est spiritus, aut angelos. Ob eandem causam et pii aliquando vocantur tum dii, tum filii Dei: ut Gen. 6. Viderunt filii Dei filias hominum. Tametsi hic et illae duae causae accedant, quod pii tum adoptentur a Deo, tum etiam ex semine verbi ac spiritus eius generentur. Per metaphoram etiam, vel similitudinem Moyses dicitur fieri Deus Pharaonis, eo quod externa specie ipsi videtur data potestas in Pharaonem, ipse videtur eum punire, et


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν, quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi Misnae legis huius. Videtur autem utraque vox Hebraea et Graecaidem valere, et ideo huic libro attributa esse, quia est repetitio et veluti secunda ac summaria quaedam propositio totius legis Moysis: sicut Monsterus, olim praeceptor meus, Ios. 8. vertit. Sed de hac voce forte etiam alias, tametsi nulla explicatione indigeat. DEXTERA et SINISTRA, notisimae significationis voces sunt: sed per varios tropos non paucos Hebraismos efficiunt. Nam primum per anthropopathian dextera ad Deum translata, significat potentiam: ut Psal. 18. Dextera tua fulcivit me.


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

quia hisce instrumentis homines opera sua peragunt. Sic Psalmo octavo, caeli dicuntur narrare opera digitorum Dei. Sic Magi confitentur Exodi 8, esse digitum, id est, potentiam Dei, in illis mirabilibus ac poenis Aegyptiorum. Et Christus Lucae 11. dicit, se in digito Dei eiicere daemonia. Tametsi aliqui ibi malint interpretari Spiritum sanctum: sicut sane et ipse Matthaeus hoc dictum recenset: eôdem tamen res redit. Eadem figura David dicit, Deum docere digitos suos ad bellum: nisi quis velit dicere esse synecdochen, quod pars pro toto homine ponatur. Sic etiam idola dicuntur opera


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

illud probatur, modo animus huc, modo illuc fluctuat. DILATARE, varios Hebraismos gignit, quorum aliquos ordine recensebo. Dilatare aliquem, aut alicuius tabernacula, est eius res, opes, familiam ac posteros ita augere, ut amplas regiones occupet. Genes. 9. Dilatet Dominus Iaphet. tametsi ibi rectius vertas, Blande pelliciat, aut lactet: ut exposui in voce FIDES. Sic Isaiae 54 dicit Dominus ad Ecclesiam, Dilata locum tentorii tui: pro, crescat numerus Christianorum. Dilatare alicui, aliquando significat de ampliori loco habitandi, deque pace et securitate prospicere.


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

celebrandi Dominum, et gloriandi contra adversariam aut aemulam suam. Contra in malam partem de impiis dicitur Psalm. 35. Dilataverunt super me os suum, dicentes Euge euge: pro, insultaverunt mihi petulanter, gaudentes de mea calamitate. Sic et Isaiae 57 dicitur, Super quem dilatasti os tuum. tametsi possit videri hoc loco significare derisionem, quia saepe tali gestu alios quasi petulanter irridemus. Praecedenti porro phrasi vicina est illa Germanica, Su hast das maul schier zu weit auffgetan. Dilatare os, significat etiam paratum esse ad accipiendum: sicut Psalm. 81. Dilata os


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

Dilatare viam, aut gressus alicuius, est, eum ac eius conatus in tutum locum deducere, tueri ac protegere. ut 1. Samuel. 22 et Psal. 18. Dilatasti gressus meos subter me. Firmius enim stant, qui nonnihil dilatant pedes, ut solent luctantes: quam qui eos nimium iungunt. Tametsi et inde phrasis haec venire queat, quod laeti ac confidentes longos passus facere solent, μακροβιβάζοντες. Dilatare animam, significat amplum quid expetere ac desiderare. ut Habac. 2, Qui dilatat animam suam sicut infernus. Et Isaiae


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

me. id est, si in summis periculis ac difficultatibus versabor. De angustia invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Psal. 118. Angustiis afficere animum alicuius, Genes. 27. pro, cruciare. Angustias dilatare, Psal. 25, significat crescere difficultates: tametsi ibi sit Tribulationes. Angustiae apprehenderunt me, sicut angustiae parturientis: Isaiae 21. id est, tales cruciatus. De ore angustiae removere, Iob 36. pro, liberare. Verum de hoc Hebraismo dilatationis et angustiae, postea in nomine LATITUDO adhuc quaedam. DILECTIO,


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut angustiae parturientis: Isaiae 21. id est, tales cruciatus. De ore angustiae removere, Iob 36. pro, liberare. Verum de hoc Hebraismo dilatationis et angustiae, postea in nomine LATITUDO adhuc quaedam. DILECTIO, charitas et amor, haud ita multum in Sacris literis differunt: tametsi Grammatici, et etiam ipse Cicero, dicant plus esse amare quam diligere. Aliqui autem Theologi Charitatem utrique praeferunt. Distinguunt aliqui et hoc modo, quod Amor sit omnium obiectorum, ut etiam brutorum aut mortuarum rerum, vestis, pecuniae, et similium: sed dilectio, et praesertim


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

de quavimaiore miseria ac calamitate: sicut contra Saturatio, de quavis opitulatione accipitur. Sic diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, qui agnoscunt suam esuriem et egestatem. ET coniunctio, innumeras pene significationes Hebraeis habet, tametsi et in aliis linguis variae sint eius catachreses. Aliquas ordine enumerabimus. Ideo. Gen. 3. Et emisit eum Dominus. id est, propter praecedens peccatum. Gen. 3. Vocem tuam audivi, et timui quod nudus essem, et abscondi: pro, Ideo timui, ideo abscondi me. Ezech. 23. In via sororis


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Ierem. 18, Et convertetur gens illa a malo suo, contra quod loquutus sum, poenitebit me, etc. pro, Si vero convertetur. Tamen: Desolata erit terra, et consummationem non faciam. Hierem. 4. Neque congregant in horrea, et pater caelestis alit eas. pro, tamen pater alit, Matth. 6. Tametsi: Isti transierunt Iordanem, et Ipse repletus super omnes ripas. id est, tametsi ipse erat repletus. 1. Paralip. 12 Iob 6. Et erit adhuc consolatio mea, et uror dolore. pro, tametsi urar et crucier. Tantisper dum: Numer. 9. State et audiam quid praecipiat Dominus pro, tantisper state,


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

me, etc. pro, Si vero convertetur. Tamen: Desolata erit terra, et consummationem non faciam. Hierem. 4. Neque congregant in horrea, et pater caelestis alit eas. pro, tamen pater alit, Matth. 6. Tametsi: Isti transierunt Iordanem, et Ipse repletus super omnes ripas. id est, tametsi ipse erat repletus. 1. Paralip. 12 Iob 6. Et erit adhuc consolatio mea, et uror dolore. pro, tametsi urar et crucier. Tantisper dum: Numer. 9. State et audiam quid praecipiat Dominus pro, tantisper state, dum audiam. Siuc: Isa. 10. Non erit Aegypto ullum opus, quod faciet caput et


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

faciam. Hierem. 4. Neque congregant in horrea, et pater caelestis alit eas. pro, tamen pater alit, Matth. 6. Tametsi: Isti transierunt Iordanem, et Ipse repletus super omnes ripas. id est, tametsi ipse erat repletus. 1. Paralip. 12 Iob 6. Et erit adhuc consolatio mea, et uror dolore. pro, tametsi urar et crucier. Tantisper dum: Numer. 9. State et audiam quid praecipiat Dominus pro, tantisper state, dum audiam. Siuc: Isa. 10. Non erit Aegypto ullum opus, quod faciet caput et cauda, ramus et iuncus. id est, sive caput sive cauda: sive ramus, sive iuncus. Ut: Iudicum 8.


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

sic vocatur: quia in speciem talis censetur istis μωροσόφοις, qui falsa confidentia ebrii, nihil verentur sacrosanctam Dei veritatem insipidae suae censurae subiicere. Testimonium Dei. 1. Corinth. 2. Annuncians vobis testimonium Dei. ubi, tametsi Dei testimonium passive quidam Interpretes exponant, dubium tamen non est quin ad mentem Apostoli magis accommodatus sit diversus sensus, ut testimonium Dei sit, quod a Deo profectum est: nempe doctrina Evangelii, cuius ipse author est ac testis. Legimus enim, eum caelitus de filio testatum


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

autaem alia ratio, imo locus ille meam sententiam confirmant: quia mox subiiciebat quale sit illud, nempe nihil scire praeter Christum. Sic 2 Timothei primo: Non ergo te pudeat testimonii Domini nostri IESU CHRISTI, etc. ubi Paulus merito Evangelium appellat Domini testimonium: quia tametsi minime nobis adiutoribus indiget, nobis tamen has partes imponit, ut testimonium reddamus sibi, ad gloriam suam asserendam. Ministerium reconciliationis. 2. Corinth. quinto, Dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. Qui praeclarus Evangelii titulus est, quod legatio sit


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

et oleum, ut veniant, et prro illa terram, terra caelum, de frugifera tempestate eius, et denique caelum obsecret Deum: qualis prosopopoeia, etiam in illis Anaxagoricis continetur, quod terra amet aut desideret imbrem. In hoc igitur quoque exemplo Exaudire est, desiderata aut petita praestare: tametsi illud verbum non tam exaudire, quam respondere significet. Idem Hebraismus est et Psalmo vigesimosecundo: A cornibus unicornium exaudias me. pro, exaudiendo eripias. Verum, ut dixi, in tota ista phrasi proprie est Respondere: quare de ea forte suo loco iterum prolixius agetur.


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

eos exactor. De hac re loquitur etiam Ieremias, cum insultat Babylonicis exactoribus Chaldaice: Ubi est aurum Madcheva, id est, exactio auri tributarii. EXIRE verbum, licet notissimae significationis sit, quoad communem usum: habet tamen suos quosdam Hebraismos, de quibus dicendum est: tametsi in multis convenit cum verbo Egredi, de quo supra dixi. Admodum saepe emphaticum est, et significat alias ad bellum exire. ut Isaiae quadragesimotertio, Dominus sicut Gigas exibit. qui locus supra in Egredi est expositus. Alias vero, alioqui cum quadam authoritate, et ad rem arduam egredi


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

pro explanate et dilucide scribere. Abacuc 2. Scribe visum, et explana super tabulat. pro, explanate aut perspicue scribe. EXPLERI, pro satiari non raro ponitur. Exod. 15. et 16. Dicitur etiam in priori loco expleri animam: id est, votum aut summum desiderium suum exatiari. tametsi haec phrasis etiam Latinis nota sit, ut in illo Poetae:
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo, etc. EXPLORATUM, pro explorabile. Psalm 111. Magna sunt opera Domini, explorata: id est, explorabilia aut pervestigabilia: vel potius


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

Facies, si coniungatur cum מן Min, A vel Ab, De, saepe tantum est praepositio A vel Ab, aut propter: ut, A facie gladii aut belli fugere. Psal. quinquagesimoquinto: Clamo a facie angustiae impii. id est, propter tribulationes ab impiis illatas. Tametsi illud A FACIE, simul aliquam singularem energiam aliquando habeat. Pingit enim ipsam speciem mali aut causae, quasi ante oculos. Genesis 6. Repleta est terra iniquitate a facie eorum. A facie Sarae ego fugio, Genesis decimosexto: Isaiae septimo habetur: Derelinquetur terra, quam tu


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

ne timeatis, ne festinetis aut praecipites sitis, nec trepidetis â facie eorum. Aliqui praecipitantiam, seu perturbationem animi exponunt: ideo Vulgata et LXX verterunt Psalmo 115, Ego dixi in excessu meo, Omnis homo mendax. Festinare super malum. pro, cito aliquem punire: Danielis nono. tametsi ibi sit potius verbum Vigilare. Coniungitur alioqui hoc verbum crebro alii, sive interposita coniunctione copulativa, sive omissa. Significat autem plerunque idem quod cito, velociter, festinanter: ut inter Regulas proprio canone monuimus, de pluribus verbis huius generis. Genesis


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

vestros. Ficus etiam rem labilem et caducam indicat: quod cum maturae sunt, non firmiter in arbore haereant. Nahum 3. Omnes munitiones tuae sicut ficus maturae, quas si quis concusserit cadent in os eius. Sic Isaiae vigesimooctavo: Erit gloria tua sicut ficus praecox ante initium aestatis. Tametsi hoc potius intelligatur de re in praedam exposita, et ab omnibus expetita, quia talibus ficubus omnes insidientur. Ficus bonas ac malas vocat Deus in Hieremia, Iudaeos poenitentes in captivitate, et impoenitentes Hierosolymae. Primi parentes sibi facere conati sunt perizomata ex foliis


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

plane diversas, quo sic et in dubitatione relinquantur homines, et nostra doctrina de fide ac iustificatione refutetur: ideo omissis aliis eorum sophisticis subtilitatibus, ociosisque quaestiunculis, dicemus hîc quoque aliqua pauca, ut probemus fidem iustificantem Paulo vere fiduciam significare: tametsi in Libello de Fide, ac in Disputatione de Iustificatione, plurima dixerim, quae hisce recte coniungi poterunt. I. Primum verô probare id possem testimonio Erasmi ac Budaei, hominum Graecae linguae


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

aut veluti lumen flammulamve quandam accensam. Conveniret et pulchre sequens vox, quod sit argumentum aut convictio de eo quod non cernitur. Verum magis probatur illa altera expositio vocis Hypostasis, tametsi tandem cum hac consonet. III. Sic et Ephes. 4 dicit, Nos habere per fidem παῤῥησίαν, προσαγωγὴν, καὶ πεποίθησιν, libertatem in loquendo aut agendo, et accessum in fiducia, aut confidentem: quae


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

filii cantorum, Nehem. 12. pro cantoribus. Alia significatione Iudaei dicuntur filii Prophetarum et Testamenti, Actor. 3. pro haeredibus promissionum, prophetiarum et foederis, aut bonorum ex testamento provenientium. Tertio, sunt et filii adoptivi. Sic omnes pii vocantur Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen,


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

finem latum tuum mandatum nimis. id est, omnia quantumvis praestantia, solida, et probe absoluta ac perfecta intereunt: sed verbum Dei manet in aeternum, firmum ac ratum credentibus. Finis legis dicitur Christus, ad salutem omni credenti: Romanorum decimo De cuius loci sensu varie disseritur, tametsi tandem pleraeque interpretationes in ultimo scopo conveniant. De eo igitur et nos pauca dicemus. Vox Finis duo habet primaria significata. alias enim rei terminum, metam, aut ultimam partem indicat. Sic finem vitae mortem esse dicimus. Matthaei vigesimo quarto: Sed nondum finis. Item,


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes sub peccatum: ut porro omnes per Christum servet, ut ipsemet Paulus Galatis tertio hunc legis finem exponere videtur. Sic lex nos ad Christum tanquam suum finem aut scopum ablegat, secundae Corinthiorum tertio: Ne spectarent finem eius, quod aboletur. id est, ne agnoscerent Christum. tametsi possis exponere, ne animadverterent legem abolendam esse. Alii exponunt, Christum hoc modo esse finem legis, quia id afferat quod lex dare conatur ac promittit: nec tamen revera potest, non quidem suo vitio, sed ob imbecillitatem carnis nostrae, nempe iustitiam et vitam, Legis enim finis ac


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

publicamque laeticiam invitantur. Flumina aperiam in summis collibus, et fontes in medio camporum: Isaiae 41. pro, ibi summa commoda, praesertim spiritualia sincerae doctrinae parabo, ubi minime putasses. Flumina fortia exiccare, Psalmo septuagesimo quarto est, potentes reges perdere: tametsi etiam ad transitum populi per Iordanem alludat. FODERE, vide paulo pôst in nomine FOVEA. FOEDUS, ברית Berith, a comedendo (credo) Hebraeis dictum, quod in faciendis foederibus simul et caedebantur et comedebantur victimae, et


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur Iohan. 11, quod infremuerit Spiritu: tum et de multitudinis murmure ac strepitu: tum denique etiam de sonitu fluminum, aut maris vento agitati. Per metalepsin porro, impetum impiorum contra pios denotat. ut Psal. 2. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Tametsi verbum רגש Ragas, videtur proprie significare illum strepitum. pedibus concurrentis multitudinis excitatum. Sic et Psal. 46 dicitur, infremuerunt gentes. Isa. 5 dicitur de exercitu hostili, quod fremet contra Iudaeos instar fremitus


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Psal. 46 dicitur, infremuerunt gentes. Isa. 5 dicitur de exercitu hostili, quod fremet contra Iudaeos instar fremitus maris: id est, tanto impetu ac strepitu, at mare commotum. Hierem. 12, Iordanis fremitus, proverbialiter accipitur pro impetu ac furore potentum: tametsi in Hebraeo sit potius, In superbia Iordanis. FRENUM, et frenare, habet notam metaphoram, in Latino simul et Graeco sacrarum literarum sermone. pro, potenter et severiter regere ac cohercere: Iacobi 1. et 3. Sic et Psal. 32 dicit, securos ac impoenitentes


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

inexpugnabilem reddidit. Sic et Isa. 56, In iustitia fundaberis, vel stabilieris: id est, construeris. Sic Psal. 8, Ex ore parvulorum et lactentium fundasti fortitudinem: id est, extruxisti, constituisti robustum regnum per doctrinam supplicium et contemptorum hominum: tametsi fortitudo ibi etiam victoriam significare posset. Fundare pro consultare interdum ponitur, Psal. 2, eo quod (ut Kimhi et Aben Ezra dicunt) consilium, rei agendae initium aut fundamentum esse solet: vel etiam, quia sit quasi quaedam dispositio rei agendae, sicut et


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

simpliciter ipsam gentem significat. Sic Christus dicit Matth. 24, eam generationem non transituram, donec omnia fiant: id est, gentem Iudaicam non interituram prorsus. Sic Moses vocat Israelitas Deut. 32, gentem perversam et distortam. Et Christus saepe, generationem pravam et adulteram tametsi in hoc loco ad tertiam significationem de qua supra dictum est, aptius retuleris. Confirmat hanc significationem, quod clare dicitur, Christum et extremum diem ante finem aut interitum illius generationis, venturum. Confirmat quoque ipsa experientia, quod tum mirabiliter conservatur gens


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit: Num etiam gentem ignorantem et iustam interficies? Psal. 2: Quare fremuerunt gentes? Promiscue quosvis impios Meschiae resistentes intelligit. Gens sancta et regale sacerdotium vocantur verae religionis sectatores, Exod. 19. Sic illud Gen. 20. Num gentem iustam perdes? tametsi hic tantum insontes denotet. Cum Deus Abrahamo nomen mutat, et promittit se eum facturum patrem multarum gentium, clare indicat vocationem gentium, et quod etsi ex illis credentes fiant promissione ac fide filii et haeredes Abrahae: sicut ipsemet Paulus Rom. 4. eum locum exponit, et


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam prolixius tractat. Gentium plenitudo. Rom. 11, Donec gentium plenitudo ingrediatur. id est, donec ingens multitudo gentilium, atque adeo totus numerus salvandorum ex ipsis convertatur. Duae istae voces, Gens et Circumcisio, saepe opponuntur quarum haec Iudaeos, illa Ethnicos notat: tametsi saepissime alioqui etiam in novo Testamento ponatur vox Gens pro Iudaeis. Gentiliter vivere, Gal. 2, est libere vivere, neglecta ceremoniali lege. Contra ibidem, Gentiles cogere Iudaizare, est, eos compellere ad observationem Iudiacorum rituum. GENU, nomen notae partis in


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

eis, solent eos habere in genubus: ideo Isaias 66, sic describit mollem piorum tractationem inquiens: Super latus portabimini, et super genua laetificabimini. id est, ad risum ac lusum provocabimini, aut exhilarabimini. Denique, ad alicuius genua nasci, est, apud eum gigni et educari: Gen. 50. Tametsi ea potius videtur sententia esse, quod suorum nepotum nascentes parvos liberos in sua genua susceperit, et more nutriculae aut matris cum eis lusitaverit. Videri nihilominus possit singulari quadam ceremonia receptum fuisse, ut aliquando mulierculae super aliena genua parerent: sicut Rachel


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

oriuntur. Porro quia Prophetae multum inculcant nomen germinis de Meschia: inde factum est, ut Zach. cap. 3, hoc nomen ei quasi proprium attribuerit. inquit enim ibi Deus: Ecce adduco servum meum germen. Quasi diceret: Eum servum adduco, quem toties per prophetas nominavi germen. tametsi de hac voce vide in Orior. Isaiae 4, vocat Meschiam germen Domini et fructum terrae: ubi videtur recte duas eius diversas naturas, et naturarum diversas origines indicare, quod germen divinitatem innuat, fructus vero terrae humanitatem. GERMINARE ac florere simili metaphora ab


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Psalm. 7, Nisi conversi fueritis gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Notat etiam potentiam militarem: ut Psalm. 44, Gladius meus non servabit me. Sic Exod. 18, Eruit me de gladio Pharaonis: id est, potentia bellica. Sic Psalm. 22. Erue a gladio animam meam. Tametsi etiam hic gladius mortem violentam significare possit. Ierem. 43. Qui ad gladium, ad gladium. id est, qui destinati sunt ad violentam mortem. Nonnunquam acerbissimum dolorem. sicut Simeon dicit, gladium pertransiturum esse cor divae virginis: id est, multos tristissimos dolores, et


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

crea in me Deus, exponit. Exempla huius significationis sunt, 1. Corinth. 1, De gratia vobis data, quod in omnibus ditati estis. Ephes. 4, Unicuique vestrûm donata est gratia secundum mensuram doni Christi. 1. Timoth. 4. Noli negligere gratiam, quae tibi data est per impositionem manuum. tametsi hic et de functione aut vocatione intelligere possis. Roman. 1. Per quem accepimus gratiam et apostolatum. 1. Pet. 4. Gratiam, ut quisque accepit, in alterum administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae. Sic Actor. 4 et 11, totam illam piorum conversionem, et laetam


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

debetur praemii. HABITARE, aut SEDERE (nam idem verbum ישב Iaschab est) plures idiotismos habet, quos ordine recensebo. Habitare saepe significat alicubi agere, aut vivere. ut Psal. 14. Quis habitabit in monte sanctitatis tuae. tametsi ibi simul significet frui caelestibus bonis mentis, aut regni gratiae. Iohann. 1, Et habitavit in nobis: id est, inter nos egit, vixit, nobiscum familiariter versatus est. Sic Christus dicit ad Apostolos Lucae 24. Vos autem habitate, aut sedete Hierosolymae. id est, hic agite, manete et


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

admodum de conscientiae securitate accipitur. ut Hierem. 23. In dieb. illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter. Eadem phrasis est et Isaiae 52. Sic et Psalm. 16 dicit Christus: Etiam caro mea habitabit confidenter. id est, in protectione Dei, nihilque metuens putrefactionem: Tametsi, caro mea requiescet in spe, clarius et significantius sit: includit. n. et resurrectionem. Deus quoque habitare dicitur in populo suo: id est, illis adesse, eos regere, protegere, tueri. Levit 26, 2 Cor. 6. Exodi 25. Deus saepe hac periphrasi describitur, Qui habitat in caelis,


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

et praesertim regni caelorum, quam haereditatem ille a Deo adeptus, suis veris filiis erat relicturus. Sic ibidem illud Roman. 8 pervertit, Nos sumus haeredes Dei, et cohaeredes Christi: id est, haereditas, bonum quoddam, aut possessio Dei: cum contra significet, possidemus Deum, eiusque bona. tametsi hoc posterius in suo loco recte explicet. HAERESIS, nomen Graecum, venit ab eligendo. Vocarunt autem sic illi Philosophorum sectas, quod unusquisque sibi aliquod genus disciplinae ac sectae proprium elegit, cui sese ad dixit, tanquam suo iudicio maxime probabili commodaeque.


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo, et Christus viro: sic vicissim vir mulieri, et omnibus aliis creaturis huius mundi. Aliqui etiam locum Genesis ad dominii formam ac similitudinem trahunt: sed certum est potiorem, et magis primariam imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura,


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi more est impossibile: non quod per sese, aut Deo. Hoc modo explicato eo loco, tolleretur occasio desperandi lectori. Tametsi et illud sit hic observandum, quod agat de lapsu apostasiae, non de alio aliquo gravi lapso. Qui autem deficit a Christo, ille non habet remedium in Christo, utpote deserto et abnegato, nisi ad eum redeat. In confirmationem vero huius explicationis, multa possent ex ipsa Scriptura adduci:


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

potenter Papistarum errorem de infusa iustitia redarguit: ac monstrat Paulum docere, nos proprie coram Deo sola iustitia imputativa seu merito Christi nobis solo decreto Dei communicato iustificari, non autem ulla essentiali renovatione, vel virtutum infusione, aut communicatione: quae tametsi sequitur fidem, per eam tamen non iustificatur in conspectu Dei ullus vivens. Quare etiam Papistae videntes in hac phrasi et dogmate imputativae iustitiae ipsissimam pestem et venenum suae doctrinae contineri, omni studio cavent, ne exponant quid sit Paulo Imputare, aut Imputativa


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

aliae linguae rei venereae amorique igneas (ut ita dicam) phrases adiungunt. ut ullus est nubere quam uri. et, Ardere amore, ac simile. Unde porroaccidit, ut et pro idololatria ponatur, quam Sacrae literae vocant scortationem. Sic igitur Isaiae 54. Incalescentes cum diis sub omni ligno viridi, tametsi et revera scortationes non raro suis idololatriis adiungebant, ut et Ethnici. INCANTATOR, qui quasi magicis verbis, non sine ope cacodaemonis, serpentes aut alia animalia domat, et veluti cicurat. Psal. 58. Sicut aspidis surdae, quae non audit vocem incantantium,


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi quendam communem locum mortuorum, alias bonorum, alias malorum sicut et Latinis inferi sunt omnes mortui, sive in suppliciis crucientur, sive in campis Elisiis delicientur: quod et Augustin. notavit Sic videtur accipere Iacob Gene. 37. Descendam lugens in infernum ad filium meum. tametsi hic posset pro ipso sepulchro aut morte accipi, quemadmodum et supra dictum est. Sensus enim huius loci est: Hic dolor aut tristis casus amissi filii erit mihi causa mortis, nec me dedet, interficiet me, non autem ut communiter intelligunt, Non desinam flere, dolere ac lugere toto meae


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

loci est: Hic dolor aut tristis casus amissi filii erit mihi causa mortis, nec me dedet, interficiet me, non autem ut communiter intelligunt, Non desinam flere, dolere ac lugere toto meae vitae tempore. Sic et Isaiae 38 accipitur infernus, de communi loco aut statu morientium, bonorum et malorum tametsi ibi simul et illa figura addatur, quod infernum aut sepulchrum et mors ponatur pro iis qui sunt in inferno aut sepulchro et morte. inquit enim: Quoniam infernus non confitebitur tibi, neque mors laudabit te, nec expectabunt qui descendunt in foveam veritatem tuam sed vivens ipse


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

veniant. Aliâs quamvis graviorem ac tristiorem calamitate denotat. ut 1. Sam. 2. Dominus deducit ad inferos, et reducit. id est, in tristissimos casus: sicut textus ipse se exponit, Dominus vulnerat et sanat. Idem valet et Psalm. 110. Angustiae inferni invenerunt me. tametsi hic rectius de ipso vero inferno intellexeris. Psalm. 10 et 30 Eruisti animam meam de Inferno inferiori. id est, ex summis et extremis periculis. Sic Proverbiorum 5 et 6, adulterium dicitur producere in Infernum: id est, in extremas calamitates. Inde porro sive gradu facto


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

sive gradu facto per metalepsin, sive a sepulchro ducta metaphora, ponitur pro inferno ipso: id est, pro loco poenarum, et regno Satanae. Sic igitur accipitur Hoseae 13. De manu Inferni redimam eos, de morte liberabo eos. Ero pestis tua Mors, ero exitium tuum ô Inferne. Tametsi forte rectius eum locum verteris cum Paulo, Ubi est mors stimulus tuus? etc. Sed de hoc loco alibi. De hoc sane nullum dubium est, quin שאל Scheol sepulchrum infernus,


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

collegi: paratus autem sum, Deo me regente, meliora monentibus cedere. INFIDENTIAM et diffidentiam vertunt vocem ἀπειδίαν, Romanorum II et Ephes. secundo: quae proprie inobedientiam significare videtur, de qua forte suo loco agetur. tametsi ex voce Fidei supra prolixe tractata, abunde exponi aut intelligi queat. INFIRMUS, et infirmitas, plura habet in Sacris literis significata, de quibus ita Chrysostomus super secundae


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

pro priscis aut antiquis temporibus. Isaiae 51: Suscita te sicut in diebus initii. Initiari aliquo cultu, Latina et nota locutio est. Sic Numer. 25, Israelitae dicuntur esse initiati Baalpegor: id est, eius cultui consecrati. INIUSTITIA, postea in voce Iustitiae exponetur, tametsi et per sese ea ex suo contrario cognosci possit. INNOCENS est, ut definit Cicero, non is qui leviter nocet, sed qui prorsus non nocet. Verum in Sacris literis prima ac maxime propria significatione is vocatur, qui iustus est. Psal. 26: Lavabo in innocentia manus


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

Cui dicit: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et ista quae parasti, tui tandem erunt? INSPIRATIO Dei, pro Spiritu sancto, aut eius dono. ut Iob 32, Inspiratio omnipotentis facit intelligere homines: id est, Inspiratus spiritus, aut eius donum. abstractum pro concreto: tametsi ibi non plane videatur esse abstractum. INSTRUMENTUM, exponetur in voce Vas, qua utitur Hebraea lingua pro Instrumento. INSULAE, in Sacris literis plerunque gentiles significant: quia in mari mediterraneo omnes insulas gentiles tenebant. Isaiae 41: Videte insulae.


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

sermones pro, dum excogitaretis quae locuturi essetis. Cordis investigationes: pro, ubi cor ipsum diligenter aliquid investigat, ac scrutatur. Iudicum 5, In divisionibus Ruben magnae sunt investigationes cordis: pro, vehementer miror quod Rubenitae non affuerint praelio, tametsi ibi possit etiam esse sensus, investigatores cordis, aut sapientes. Investigatio Dei: Iob 11. Num investigationem Dei invenies? videtur significare secreta Dei consilia, quasi diceret: Nunquid pervestigando assequeris omnia consilia Dei. INVETERARE, est consenescere, aut


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

An non divites blasphemant bonum nomen, quod est vocatum aut invocatum super vos? An non blasphemant illi nomen Christi et Christianorum, unde vos cognominamini, dum vocamini Christiani, aut populus Christi? 1 Reg. 8: Et cognoscant, quod nomen tuum est vocatum aut invocatum super domum hanc. tametsi commodius ibi exposueris, quod domus haec tibi per tui invocationem sit dedicata et consecrata. Sic 1 Par. 3. Super arcam dicitur eme invocatum nomen Domini. Hier. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium, quia nomen tuum vocatum aut invocatum est super me. i. quia dictus sum tuus propheta.


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

culpa aut reatu ponitur, Hier. 49. Ecce quorum non erat iudicium ut biberent calicem, bibendo bibent. i. quorum culpa id non meruerat. Secundo, Iudicare significat non raro accusare. ut Rom. 2, Praeputium servans legem iudicabit circumcisos. i. exemplo suae obedientiae eos accusabit coram Deo. tametsi Matth. 12 exponatur per condemnabunt: sed condemnabunt, nimirum ut accusatores, et exemplo suo contra eos testificando. Tertio, iudicare significat praeesse, regere. Sic saepe in libro Iudicum legimus, aliquem iudicem tot annis iudicasse populum: pro, gubernasse. Sic posses interpretari


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Propterea elongavit se iudicium a nobis: in eodem sensu. Vicina huic significatio est, cum vindicare valet. ut Deuter. 32, Dominus iudicabit populum suum. i. vindicabit, puniendo impios liberabit. Iacob idem videtur velle, Gen. 48. Dan iudicabit populum suum, sicut aliqua alia trib. Israel. tametsi etiam de gubernatione ac regimine accipere possis. Iudica iudicium meum. i. vindica, aut etiam exequitor. Psal. 119. In hunc serisum Deus crebro dicitur esse iudex viduarum et pupillorum, i. eorum vindex et assertor, aut liberator contra oppressores. Psal. 71,


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

2, Tunc intelliges iustitiam et iudicium. Porro utrunque iudicis officium esse executum Salomone, testatur Historia illa mulierum de vivo puero invice contendentium: iustitiam, quando puerum tradit matri cuius erat: iudicium in eo, quod damnavit alteram quae falso instam et innocentem accusavit. Tametsi in talibus locis, ubi de officio Magistratus phrasis haec legitur, recte? Facere iudicium, ipsam priorem eius muneris partem, nempe diiudicationem acceperis: Facere iustitiam vero, ipsam executionem rei iudicatae, ut ubique in ipso opere iustitia vigeat ac floreat. Accipiunt ac


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

sic applicata saevit. Denique coniunctio ac conformatio, qua talia iumenta sese sibi mutuo adiungere, exaequare et applicare conantur, ut tanto rectius et facilius coniunctis viribus et operis onus alligatum pertrahant. Ab hisce igitur quatuor iugi proprietatibus, quadruplices etiam metaphorae tametsi sibi invicem saepe valde vicinae, sumuntur, et ad alias res politicas et spirituales transferuntur. Primum igitur pro doctrina ac institutione ponitur haec vox Hierem. 5, dicente Propheta: Utique tenues sunt isti, stulte egerunt, quia non norunt viam Domini, et iudicium Dei sui: verum


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

alicui veritatem, est sancte promittere verissimam promissionem, vel potius veram ac solidam beneficentiam. Psalm. 132. Iuravit Deus Davidi veritatem, non avertetur ab ea. Significat aliquando etiam vovere. Levit. 5. Si iuraverit anima proferendo labiis, se malefacturam aut benefacturam. tametsi possis ibi quamvis promissionem intelligere. Iurare per Deum, est colere Deum: quia per eum solent fieri iuramenta, quem in summo honore habent, praesertim cum poenas peieranti imprecantur. Psalmo 63, Et gloriabitur omnis qui iurat per Deum. Isaiae 19, Iurantes per Iehovam


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

Iustitia sua confirmavit eum, et brachium eius servavit eum: Isaiae 59. omnino significat ipsum Christi meritum, de quo postea dicetur. Semitae iustitiae, pro iustis dogmatibus, legibus, vita et actionibus: Psalm. 23. Deducit me per semitas iustitiae. id est, iustas, ac ipsi probatas. tametsi aliquando et hanc interpretationem accipiat, pro semitis a iustitia Dei humano generi praescriptis. Educere aut proferre dicitur Deus iustitiam nostram, cum causas nostras iustas et nosipsos ab oppressorib. liberat, ac victores facit: cumque sic nobis testimonium innocentiae ac


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

eos qui sanctificantur. vide verbum IMPUTO. ¶ Exposito verbo iustificare, nunc et de nominibus ab eo derivatis et vicinis dicamus, quae sunt potissimum tria, δικάιωμα, δικάιωσις, et δικαιοσύνη: tametsi de hoc ultimo supra satis dixerim. Haec igitur nomina Interpretes vocabulo IUSTIFICATIONIS reddunt: sed nonnihil differentiae videtur inter haec vocabula esse. Nam τὸ δικάιωμα interdum videtur significare ipsam normam seu regulam iustitiae


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

Canaan Isaiae 19, linguam Hebraeam significat. praedicitur.n. conversio Aegyptiorum, et quod loquentur lingua Canaan. i. Iudaeis sese associabunt in unam Ecclesiam, ac cum eis una veram doctrinam profitebuntur, Deumque celebrabunt. Movere labia, Prove. 16, et Iob 16, significat loqui: tametsi de matre Samuelis paulo aliter accipiatur. Labia extraneae favum stillans, Prover. 5. pro, extreme blandiuntur, seu, suavissime et mellitissime loquuntur. Assumere per labia, Psal. 16, Non assumam nomen eorum in labiis meis: pro, nec nominabo quidem eorum nomina. adeo


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

pyropum, et similes, igneum fulgorem edentes. Ezech. 28. In medio lapidum ignitorum ambulasti: id est, praeclare ornatus fuisti, veluti si preciosis lapidibus esses indutus, aut veluti si inter sanctos fuisses computatus. Nam lapides preciosi etiam sanctos denotant, ut mox dicetur ex Apocalypsi: tametsi ibi per lapides ignitos omnino ipsum sanctuarium describi videtur. Lapidare, est aliquem lapidibus obruere. Exod. 19, Lapidando lapidabitur. 2. Sam. 16, Semei dicitur lapidasse lapidibus


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ignitos omnino ipsum sanctuarium describi videtur. Lapidare, est aliquem lapidibus obruere. Exod. 19, Lapidando lapidabitur. 2. Sam. 16, Semei dicitur lapidasse lapidibus Davidem: id est, contra eum, tametsi a longe, lapides iactasse. Lapidare igitur non semper significat lapidibus interficere, sed etiam tantum lapides in aliquem coniicere: ut ex initio 12. cap. Marci apparet, et ex Quintiliano >lib. 8 cap. 2. Lapis ex pariete clamabit, et laquear ex


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

ut evadere non possent, sed ex alio exitio in aliud ruerent, iuxta illud: Incidit in Scyllam, qui vult vitare Carybdim. Metus enim ac trepidatio facit tum inopes consilii, tum etiam ad repugnandum prorsus imbelles. LASCIVIA, forte postea in voce LUXUS nonnihil attingetur, tametsi nihil peculiaris significationis in Sacris literis habere videatur. LASSUS, defatigatus, et viribus deficiens est: ut Isaiae 28, Si quis dixerit, Haec est requies, concedite quietem lasso: id est, debilitato et imbecillo, quacunque causa aut occasione. Iob 4, Lassas manus


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

] , inquiens: Si peccata vestra erunt ut coccinum, [?: ] [?:-a ] candescent. Vide ibi prolixius. Illa prior est [?:-tia ] , ut ex ipso textu apparet: posterior est remissio peccatorum, seu liberatio a culpa et poena, aut gratuita iustificatio ac vita, tametsi et ipsa poenitentia aut conversio merum purumque Dei in nobis, non nostri veteris Adami opus sit. Sic et Psal. 51 Lava me ab iniquitate mea, et a peccatis meis munda me. Item, Asperge me Domine hysopo, et lavabis me, et super nivem dealbabor. Sic Iohannes dicit, nos sanguine


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegyptum. Ratio significationis est, quia quae levia sunt, citius et facilius moventur: contra autem, gravia sunt tardiora. Vicinum est propriae significationi, cum dicitur onus esse leve, id est, non molestum. Sicut Christus dicit Matth. 11, Iugum enim meum facile est, et onus meum leve: tametsi ibi de metaphorico onere ac levitate agatur. Sic Paulus 2. Cor. 4: Momentanea levitas tribulationum operatur aeternum pondus gloriae. Sic 1. Reg. 12 dicit populus ad Roboam: Allevia iugum patris tui. Sic,licet corrupte, legitur Iacobi 5, quod Dominus alleviabit aegrotum unctum, super


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

templi ducta esse: ubi certas quasdam caeremonias, ritus ac cultus sacrificiorum et psalmodiarum, quasi perpetuo continuare cogebantur. Cuius rei saepe sit mentio. Ab illis ergo vigiliis, excubiis, aut observationibus videtur porro vox haec ad reliquam religionem ac doctrinam esse traducta: tametsi admodum crebro Scriptura inculcans mandatorum Dei sollicitam observationem, utitur verbo Samar custodire, observare: sicut et Christus ipse inquit, Si quis sermones meos custodierit. Confunduntur nihilominus communi [?: us- ] aut abusu crebro istae diversae voces: ac idem saepe


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc veteri Adamo, ceu marito, lex non est amplius ad tales effectus in nobis potens ac efficax. Quoniam autem admodum absurdum videtur esse istud paradoxon, quod lex operetur in nobis cupiditates et passiones peccatorum: ideo et Paulus id illic exponit, et nos aliquid de ea re hic adiungemus: tametsi paulo ante in dicto, Lex iram operatur, aliquid de hac re dixerimus. Primum igitur, lex facit abundare peccatum, ipsa clara noticia seu declaratione magnitudinis peccati, eiusque perpetua accusatione. Secundo, facit abundare peccatum, quia semper gravius existimatur is peccare, qui scit


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligentia posse concedimus sicut et Lutherus hoc dictum accommodat ad illud: Quod tibi non vis fieri, etc. Inde sane omnes Ethnicorum virtutes, leges autiura, honestae praeceptiones, ac morales sententiae aliqua semina vel potius qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

INDULGERE et DISPENSARE significent. ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem omnia, quae fiunt, tolerando: minora autem bona concedendo, interprohibita vero nonnulla indulgendo,


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit in prophetis, locutum [?: ] vaticinatum esse passiones Christi. Rectius igitur vertit vulgata versio, Deus loquutus est patribus in Prophetis: quâm aliae, per prophetas. Loqui in corde: pro, cogitare. Psal. 4, Loquimini in cordib. vestris super cubilia vestra: tametsi ibi sit אמרו imeru, dicite. Loqui verbum in auribus. alicuius, supra dixi esse, loqui ad ali quem. 1. Sam. 25, Loquatur ancilla tua in auribus Domini. i. Liceat quaeso mihi loqui tecum, audias me obsecro. Loqui verbum in auribus alterius, Genes.


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 307 | Paragraph | SubSect | Section]

] nos aspicere possit. Quare naturales eclipses solis necessario apud Iudaeos acciderunt in fine mensis. Luna erubescet. Isaiae 24, Itaque Luna erubescet, et pudefiet Sol: id est homines prae magnitudine afflictionum pu [?: ] bunt etiam ipsam Lunam et Solem eis non recte lucere: tametsi etiam revera in magnis calamitatibus, aut [?:-stantib ] . magnis praeliis, solent ista luminaria aliquando mutare colorem, sicut Virgilius in Georgicis scribit solem instante caede Iulii, inquiens:
Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 307 | Paragraph | SubSect | Section]

die quaesierunt quod raperent, nec repererunt, vesperi cum iam animalia abiguntur ad stabula, duplo sunt saeviores, tum fame totius diei instigante, tum et desperatione praedae nocturnae conclusis intra septa pecudibus. Hab. 1, Velocior lupo vespertino. Ier. 5, Lupus ad vesperam vastabit eos, tametsi possis vertere etiam, Lupus solitudinum, aut e solitudine veniens, qui nimirum magis ferus ac ferox est. Lupi rapaces. Matth, 7, Christus dicit occultos seductores foris quidem vellere mentiri ovem, sed intus esse lupos rapaces: id est, saevissimos, et praedae cupidissimos. Sic Paulus


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

ignota aut prorsus inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] brum legis, et legit in eo coram viris et mulieribus, [?: ] luce ad meridiem: id est, a mane usque ad meridiem. Lux matutina, quiddam praeclarum in similitudinibus [?: ] metaphoris notat, ut Isaiae 8, Non erit eis lux [?: ma-na ] : tametsi ibi sit aurora. 2. Samuel. 23, Regnum [?: me-- ] sicut lux marutina, id est, cum exortus est sol: quae [?: ] licet lux est lucidissima, ac crescit usque in [?: merid- ] vel quae alioqui habetur benignissima, et [?: amoeni- ] hominibus,


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

tuum, et serva me in misericordia tua: Psalm. 31 et 80. Supra ostendi, Lumen vultus significare tum laeticiam cordis, tum et favorem. Sensus ergo est huius dicti: Sis mihi propitius, et libera me ex misericordia tua. Sic et Psal. 67 habetur, Lucere faciet vultum suum nobiscum. tametsi ibi (ut ex se quentibus apparet) magis proprie agatur de patefactione verae Dei doctrinae, quam petit Psaltes apud se perinde vultu Dei illustrari aut spargi, ut sol facie sua mundum illustrat. Sapientia hominis lucere facit fac: em eius, Eccles. 8. pro, facit hominem illustrem, vel


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: e- ] rati: sicut ibi saepius Dominus repetit hanc [?: moni- ] veluti primariam propositionem, Vigilate. Nec enim est necesse in Parabolis singulas voces explicare, et applicare. Eadem prorsus est vis etiam lampadum [?: ] tium in manu virginum, Matth. 25, tametsi ab alio [?: ] sumpta: quod videlicet debeamus esse parati ad [?: ] ter excipiendum illum caelestem sponsum, [?: venient-- ] ut sponsam suam in caeleste regnum hinc abducat [?: ] porro huius vocis metaphora nulla prorsus explicatione


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura omnes divinatorum et divinationis species [?: dam- ] solique Deo futurorum praescientiam et piam patefactionem tribuit. In secundo nihil ominus Matth. cap. cum magis dicuntur venisse ab Oriente, adoraturi Christum, videtur haec vox in meliorem partem accipi: tametsi et ibi [?: p-- ] sus dubium sit, an illi homines sic dicti sint ratione [?: ] tis, quod fuerunt viri eruditi, sicut plerique sentiunt: [?: ] ratione appellationis gentis, quod ex gente [?: mag- ] [?: adu--erint ] . Quam quaestionem


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 315 | Paragraph | SubSect | Section]

id abominentur, et denique ipsa terrae superficies eo pollui videatur. Quare mandavit Deus talia cadavera quamprimum removeri, et veluti sub terram abscondi. Tanto vero magis id de cadavere suspensorum dicitur, quam de aliorum sontium, quod tantum idololatrae et blasphemi suspendebantur in ligno: tametsi et alia cadavera insepulta putabantur polluere terram, idque non tantum apud Iudaeos, sed et apud Ethnicos, ut Sibylla Aeneae canit inquiens:
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,
Heu nescis, totamque incestat funere classem. Lutherus super Deut.


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

pro speciali iniustitia ponitus, qua [?: ] proximum, eum laedendo sermone re aut facto, peccamus. Sic 1. Sam. 25, Nabal dicitur fuisse vir durus et malus opere: id est, valde sordidus aut immisericors et defraudans proximum. Psal. 15. Nec fecit proximo suo malum, tametsi ibi de laesione aut malo poenae accipi queat. Ponitur et pro singulari aliquo facinore. ut Matt. 27. Quid vero mali fecit? scilicet, propter quod [?: saci- ] vultis eum crucifigi? Facere malum in oculis Dei, [?: ] que pro idololatriae peccato accipitur.


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi forte de turpitudinibus loquatur. Solent porro hanc Mali vocem et significationem, cum pro culpa ponitur, subdistinguere: quod in Graeco sunt duae noces, κακὸν et πονηρὸν, quorum utrunque per malum exprimitur: tametsi sit et tertia φαῦλον. Dicunt ergo, κακίαν significare quidem omnia vitia, sed vel ex negligentia vel petulantia profecta: verum πονηρίαν indicare simul


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 320 | Paragraph | SubSect | Section]

MANSUETUS, mitis, humilis, afflictus et pauper, ערי ערר, non raro idem ferme valent, quia et reipsa coniuncta sunt. Ex afflictione enim oritur humilitas ac mansuetudo Psalm. 35. Et contra humiles aut masuetos terrae verba fraudulenta cogitant. Tametsi ibi [?: ] thema רגע raga et regie, et magis significat quietos qui mansuetos. Sed de hoc Hebraismo in voce Humilis et infra in Pauper. MANSUETUS, vel mansueti, sunt pauperes illi spiritu, quos Dominus beatos, et eorum esse


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 320 | Paragraph | SubSect | Section]

et furore non rumpitur. MANUS, in Sacris multa et admodum varia [?: ] parit etiam non paucas obscuras phrases, de quibus aliquid paulo prolixius dicendum est, quo fieri possit ordine. A` variis autem quasi proprietatibus manus, varia significata et Hebraismi deducuntur: tametsi [?: ] similes locutiones etiam in aliis linguis reperies. [?: Qu-- ] igitur Manus est instrumentum plerarumque [?: ext-rum ] actionum, idque maxime nobile ac [?: conspi- ] ideo significat Hebraeis, quicquid est vice instrumentum ad aliquid


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia accipere, ut proprie in Adiaphorismo factitatum est: tametsi ibi quoque aliqui nimis profunde sese in abominationes illius meretricis immerserint. Quod vero frontis potissimum, et manus, praesertim dextrae, facit mentionem, id idem est: quia frons est pars hominis, qua cognoscitur. Notat ergo symbolice confessionem. nam tempore Interim


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

anathemate. Theophylactus ad Ambrosii sententiam interpretatur, Dominus venit. vultque videri ceu iusiurandum, quo confirmet Dominum adventurum. Eadem ferme D. Hieronymus, in epistola quadam ad Marcellam, cuius super hac re verba non gravabor adscribere: Maranatha, magis Syrum est quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonat: et interpretatur, Dominus noster venit. ut sit sensus: Si quis non amat Dominum IESUM, anathema sit. et illo completo, deinceps inferatur, Dominus noster venit: quod superfluum sit, odiis pertinacibus adversus eum velle contendere,


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

Venit esse praeteriti temporis. est enim ἦλθέ, id declarantibus Graecis interpretibus, si parum ex interpretatione Hieronymi liqueret. Rursus hic mihi monendus est Lector: haec verba quae modo retuli ex Hieronymo (Maranatha, magis Syrum est quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonat, interpretatur, Dominus noster venit) haberi eadem in Commentariis Ambrosianis, et in his Scholiis quae feruntur Hieronymi titulo. Beza porro, in postremum Caput prioris ad Corinthios, sic annotat: Maran atha,


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur, Iacobi filios venisse emptum frumentum in medio venientium: pro, [?:--ter ] alios, aut simul cum aliis. Forte hoc modo etiam [?:-cipiendum ] est, quod dicitur de arbore scientiae in medio Paradisi: nempe quod tantum in horto fuerit, non autem plane in medio: tametsi id nihil referat. Sic Genes. 2: Princeps Dei es in medio nostri: pro inter [?:-os ] . Sic Baptista dicit Iohannis primo: In medio [?: ve-ūm ] stat, quem vos non nostis: id est, inter vos versatur, vel etiam propalam. Nisi quis velit intelligere, est communis


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

sese subtrahunt. Sed Christus ibi satis naturam mercenarii et huius vocis declarat: quem locum expende. Accipitur ergo ibi mercenarius in deteriorem partem, pro infideli ministro aut pastore. contra Paulus etiam de bono ac fideli usurpat, cum inquit: Dignus est mercenarius mercede sua. tametsi ille dicat Operarius, 1 Timothei 5. MEREOR et Meritum vocabula tractare nihil attineret, cum non reperiantur in Sacris literis, in hac praesertim significatione, ut homines quid quam boni apud aut erga Deum mereri dicantur: cumque nostri sit instituti, tantum Sacrarum


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

reconciliandos selegit. Eam vero misericordia et gratuita iustificatio consequitur, ut causam effectus consequitur: et hanc [?:---sus ] pax illa felicissima, quam mundus dare non potest: ut pulchre hosce gradus describit Paulus Romanorum quinto, qui mihi aliquid videtur dicere, tametsi diversissimum quid iustificationem a misericordis esse arbitrer, ut effectum a causa: nec tamen dubitem, saepe aut valde vicinam, aut etiam eandem esse harum duarum vocum significationem. Sed iam etiam de significationibus et locutionibus huius vocabuli, exempla ordine proponentes, agamus.


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

et in longitudine totidem. Vide Varronem de re Rust. lib. 1, cap. 10. MODESTIA, proprie dicitur ea virtus, quam [?: ] qui in Sacris ac Theologia humilitatem perperam vocamus: nempe contrariam virtutem superbiae, inhumanitati, arrogantiae et fastuositati: tametsi eam [?: Cixta- ] definiat, quod sit continens moderatio cupiditatem. Vetus interpres plerunque hoc vocabulo expressit [?: ] εἰκειαν, quod potius humanitatem et aequitatem [?: ] cum Scriptura vocet modestum


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] εἰκειαν, quod potius humanitatem et aequitatem [?: ] cum Scriptura vocet modestum ταπεινὸν et [?: modes- ] ταπεινοφροσύνην: tametsi ταπεινὸς non semper, nec in [?: S- ] quidem, in virtute ponatur, sed aliquando [?: significa-- ] humilis aut afflictae sortis hominem. Aliqui paulo [?: ] rabilius, per Moderationem eandem vocem reddiderit.


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

indivisibile tempus, ob summam brevitatem. Sed nonnunquam significat etiam quandam circumstantiam rerum, aut occasionem, cum illo brevissimo tempore coniunctam, et quae ut subito sese offert, ita etiam subito evanescit aut praeterit. Act. 1. Non est vestrum nosse tempora, aut momenta temporum. tametsi id obscuritatis versoris culpa acciderit, cum in Graeco sit simpliciter καιρὸς, id est, tempus, cum aliqua opportunitate coniunctum. Idem lapsus est etiam 1. Thessal. 5 1. Corinth. 15 describitur, quod sit momentum in momento, in ictu oculi, in


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

et Isaiae 8, prohibet Deus consulere mortuos, sicut Saul paulo ante suum exitium fecit: ubi etiam modus consulendi mortuos attingitur. In Papatu vero, praesertim hisce propemodum mille annis, nulla ferme fuit certior veritas aut religio, quam quae a talibus spectris fuit hominibus indicata: tametsi non mortui, aut eorum animae, sed impostorii spiritus sub specie ac nomine mortuorum apparuerint. Talem religionem et dives ille Epulo aut nebulo, volebat patrem Abrahamum docere. Moriatur anima mea cum Philistaeis, inquit Samson, subvertens templum: et indicans se libenter velle mori,


305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando percutere, [?:-do ] autem innuere aut vocare eum significat, ut supra in voce Manus, et in Levo prolixius exposui. [?: Den--- ] alicui non moveri praesertim in senio, firmae [?: ] signum est. Sic de Moise scribitur Deuteronom. ultimo, tametsi in Hebraeo magis sit, Defecit maxilla, [?: ] vigor eius. MULIER in Sacris, sicut in prophanis sexus, [?: ] conditionis nomen est. Conditionem alioqui coniunx, uxor, sponsa et concubina notant. Significat igitur [?: ]


306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 356 | Paragraph | SubSect | Section]

MULTITUDO Latinis plerunque magnam hominum frequentiam, sive in civitate, sive in exercitu aut alia turba notat: eodem ferme modo et apud Hebraeos. Isaiae sexagesimo, Obstupescet et dilatabit se cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, et robur aut opes gentium venerint ad te: tametsi ibi proprie sit המון Hamon turba aut copia, unde est mammon. Multus nonnunquam idem valet quod magnus Psal. 39, Annunciavi iustitiam tuam in Ecclesia magna nam רב rab, Hebraeis utrunque denotat.


307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] [?: semen ] : alias ipsas primas literas, primam institutionem, et prima uniuscuiusque disciplinae rudimenta. Ex quarum alterutra significatione posset recte Paulina metaphora deduci tametsi non minus commode inde quoque, quod illa religio aut institutio sive Iudaicorum rituum, sive humanarum traditionum, tantum in rebus externis ac elementaribus versetur (quae est tertia huius vocis significatio) ut circa cibum, potum, vestitum, gesticulationes aliquas, dies ac tempora, ac


308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit. sic [?: ] Christi corpus esse condîtum myriha et aloe a losepho Arimathiensi et Nicodemo, Iohan. 19 cap. legitur. Augustinus dicit, significari huius aromatis amaritudine, afflictiones et crucem carnis. MYSTERIUM, Graeca vox, aut certe illis usitata, tametsi nec Latinis quidem plane ignota, utpote quae etiam a Cicerone sit usurpata. Posset non tantum a Graeco verbo Μύη deduci, sed etiam ab Hebraeo Satar: unde habent illi nomina, Myster, Mystor, et Master, pro re [?: se-eta ] : unde et


309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

haec difficultas est in Sacro sermone huius vocis, quod Hebraei eadem voce tum iram tum nasum significant: forte quia ira maxime in rubedine et exasperatione nasi, ut Plautus inquit, cernitur: item ex crebro ac vehementi et veluti ignito halitu, qui ex vehementer irati hominis naribus efflatur: tametsi verbum אנף anapf, unde venit אף apf, simpliciter irasci significet. Dubium ergo est in multis locis an vertendum sit nasus, an ira, cum de sensu minime dubium sit. Primum igitur [?: Nas- ] pro ira


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

gentes audient, et accipient. Ezech. 23, Nasum tuum et aures tuas auferent, et postremum tuum in gladio cadet. Allusio est ad deformationem, qua meretrices deformari solent, et praesertim adulterae, ne a quoquam amplius diligantur. Loquitur enim Deus hic ita cum Hierusalem, tanquam cum adultera: tametsi illi Orientales etiam viros sic soliti sunt mutilare primum, postea ex carnificare variis cruciatibus, et tandem interficere. ut de Zophyrone in Iustino legitur, et de caterva Graecorum captivorum in Asia ab Alexandro reperta. Sensum autem esse volunt, quod auferetur a Hierusalem regnum et


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

exortam esse opinor. Sic et de Ioseph dicitur Gen. 50, Vidit etiam Ioseph ex Ephraim tertios filios, et etiam filii Machir filii Manasse nati sunt super genua Ioseph. id est, ipsi nati sunt, ipseque eos saepe blande in ulnas et sinum suum suscepit, sicut solent avi de nepotum ortu laetari, tametsi hi fuerint iam pronepotes Iosephi, ut tanto maiori gaudio eos viderit, blandiusque contrectaverit. Psal 87, Ecce Philistaea Tyrus cum Aethiopia, ille natus est ibi. Et mox: De Syon dicetur, Vir et vir natus est in ea Item, Dominus recensebit, cum conscripserit populos, iste


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

filii estis: non. n. spiritualem, sed carnalem ac non renatum Abrahamum, imo et diabolum ipsum refertis: quod ex operibus vestris, quae propria diaboli sunt, nempe ex homicidio, mendacio et odio verbi Dei, liquido deprehendi potest. Sic et Paulus Rom. 9 distinguit semen Abrahae a filiis Abrahae: tametsi nonnihil magis respiciat ad originem. Vult enim omnes per fidem accipere promissionem, filialitatem, et haereditatem Abrahae, sicque filios eius fieri. Natus domus, vernam significat. Gen. 17, Abrahamus iubetur circumcidere, et etiam circumcidisse dicitur omnes servos, sive natos


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

Verbum, sive Rem aut Negocium vertas, [?: ] infra in nomine VERBUM dicetur. NEGOCIARI verbum nihil ferme obscuritatis habet in Sacris. Deut. 21, Nec vendendo vendet [?: ] argento, nec negociaberis de ea: forte [?: Com-- ] significat, tametsi illud sit aliud thema. Dicitur et sapientiae negociatio, i. lucratio aut acquisitio eius. [?: P- ] Melior est negociatio eius negociatione argenti, et [?: ] optimo proventus eius. Ezech. 27, Dic negociationi


314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 373 | Paragraph | SubSect | Section]

Thessalonicensibus, utpote qui veritatem prompte acceperint, et diligenter scrutati sint scripturas, an conciones Pauli et historia Iesu cum Prophetiis convenirent. ubi itidem nobilitas virtutem, non genus significat. Sic Rom. 16 Andronicus et Iunia dicuntur fuisse nobiles inter Apostolos. tametsi ibi rectius verteris insignes, cum sit in Graeco ἐπίσημοι. Porro in illo 1 Cor. 1, Non multi nobiles, non multi sapientes sunt vocati: videtur proprie magnates istos indicare, qui ob generis nobilitatem insolescunt, religionem ac pietatem


315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 374 | Paragraph | SubSect | Section]

puerulis accipit meo nomine, me accipit: i. quicunque mei gratia aliquem minimum homuncionem acceperit tanquam meum cultorem aut etiam ministrum, etc. Sic ferme et Latini voce nominis utuntur: ut cum iubent alicui suo nomine salutem aut aliquid aliud dici, vel quippiam fieri aut dari. tametsi non desit et hic discrimen. Cum vero dicit Christus, se venire in nomine Patris: non tantum eius gratia se venire indicat, sed etiam ab eo iussum, et eius doctrinam afferendo: ut complectatur causam efficientem, formalem et finalem adventus: i. mandatum, quod est causa efficiens: doctrinam,


316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

9, Hi super quos est invocatum nomen meum: i. qui populos et cultores Iehovae vocati sunt. Invocare nomen Dei, [?: ] Iehovae, idem est quod invocare ipsum Deum aut [?:-im ] . Psal. 8 Et nomen tuum invocabimus: i. te implorabimus, tuosque nos profitebimur. tametsi ibi sit ad verbum, In nomine tuo invocabimus. Sic Gen. 4, Tunc [?:-eptum ] est invocari in nomine Domini. Porro quia invocatio est praecipuum opus cultus divini, sicut et ti cor: ideo invocatio nominis Dei pro toto cultu aut [?:-tate ] erga Deum crebro ponitur.


317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

10 An'non quod unxit te Deus in ducem super haereditatem suam? Sic 2 Sam. 13. An'non quia praecepi ego vobis? Subintell. annon est verum, an'non audistis quod praeceperim vobis, ut interficeretis Ammonem? Usitatior sane est haec formula loquendi Hebraeis in communi ac levi sermone, quam aliis: tametsi apud Latinos et Graecos etiam inter figuras oratorias recenseatur. 2 Sam. 23: Non'ne gloriosissimus erat trium? Non'ne haec scripta sunt in libro verborum dierum Iuda? 1 Reg. 14, et saepe alias repetitur. Sic 1 Reg. 16, Non'ne leve fuit ei ambulare in peccatis Ieroboam? Nonne


318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 383 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini. Tunc ait Salomon, Dominus dixit se habitaturum in caligine. Alii pro nebula vertunt nubem. Quod autem primum dixerat Anan, nubem aut nebulam: hoc mox dicit gloriam Domini, et densam caliginem. Ob tales apparitiones dicitur Deus iam habitare in nubibus, iam vehi aut equitare in nubibus tametsi ea loquutio et inde venire posset quod beneficium pluviae ex nubibus veniat, quodque ibi tonitrua audiantur, quae possint videri signa praesentiae Dei. Nebulam sicut cinerem spargit,


319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

a filio mentis. Non nosse numeros alicuius rei: id est, esse innumerabiles. Psalmo septuagesimoprimo: Os meum narrabit iustitiam tuam, tota die salutem tuam, quoniam non [?: ] numeros: pro, quamvis salus tua sit mihi incomprehensibilis, et excedat captum mentis meae: vel, tametsi non noverim quam saepe me servaveris ac liberis. Numerare dies: pro, scire eorum numerum. Psalmo 90. Sic fac scire nos, ut numeremus dies nostros: [?: ] , sic fac ut intelligamus, quam brevi tempore [?: si-s ] victuri. Ita enim demum red demur modestiores,


320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

miraculis et doctrina per me fecit ad convertendos, aut ad fidem adducendos gentiles. OBFIRMARE faciem in aliquem, aut contra aliquem, significat plerunque vehementius irasci, et quasi totum in perniciem eius intentum esse. Levit. 17, Obfirmabo faciem meam contra animam illam: tametsi in Hebraeo sit, Dabo, id est dirigam, convertam meum quasi impetum. Sic et Ezech. 4, iubet Deus Prophetam obsidere sculptam in latere Hierosolymam, eamque acerrime infestare et oppugnare. et inter alia interserit, ut obfirmet faciem suam contra eam. De hac loquutione dictum est supra in


321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

est: et eodem modo, reiectis Leviticis templi sacrificiis, ad solam fidei oblationem refertur, qua pii primum ac praecipue Christum, deinde et se in Christo offerunt. ¶ Nunc de phrasibus ac Hebraismis huius vocis dicam. Oblationum aries. Exod. 29 Quoniam aries oblationum est. tametsi ibi sit aries impletionum: id est, consecrationis, aut consecrandi sacerdotis. Oblationem Domini custodire, Num. 8, id est, ritum offerendi a Domino praescriptum diligenter observare. Oblatio ignita: Exo. 29, Oblatio ignita est Iehovae holocaustum: Levit. 1 et 13, Exponit ibi


322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] in Graeco. Sic et Romanorum decimoquinto [?:-sus ] est hac voce, vertens, Obsequii mei oblatio: pro ministerium, diaconia. Secundae Corinthiorum decimo, Paulus commodius hac voce usus est, [?: inquiens ] : Captivans omnem intellectum in obsequium Christo. tametsi in Graeco sit, in obedientiam. Philippens. secundo, pro sacrificio fidei, liturgia, posuit, Obsequium fidei vestrae. In fine eiusdem capitis, est liturgis, in officio Philippensium erga Paulum. ubi recte [?: d- ] Quod deerat, vestrum erga me obsequium, etc.


323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme est ac colere, ut eo Latini erga homines [?: s-p- ] res utuntur. In hac significatione, sicut Latini [?: plurimum ] utuntur verbo Observo, sic etiam in Sacris nonnumquam est in usu: ut Philip. tertio: Observate eos qui sic ambulant, sicut habetis typum nos. Tametsi possis [?: ve- ] etiam simpliciter Considerate, nempe imitandi gratia. Sic vertit Vulgata Exodi vigesimo tertio: Observa [?: e-m ] , et audi vocem eius. tam etsi in Hebraeo


324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi dicat Praepara ad imminentem obsidionem: id est, brevi obsideberis. Obsidere portas civitatis, aut populum intra portas, id est. Tauri pingues obsederunt me. item, Coetus malignantium obsedit me, Psalmo vigesimosecundo, per metaphoram ad omnem infestationem adversariorum transfertur, tametsi in Hebraeo proprie sit Circumdederunt. Relictus et obsessus, aut relictus et clausus, עצור ועצוב Azur veazub, Deuteronomii trigesimosecundo, Ezek. sexto, et saepe alias reperitur. Indicantur autem miserae reliquiae populi. Veniente enim


325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

solis huius. pro, spectante sole isto: id est, publice ac propalam. Mox addit: Tu fecisti abscondite, ego vero faciam coram toto populo Israel, et coram sole. id est, patefaciam tuum scelus. Sic posset exponi illa crebra phrasis: Invenire gratiam coram alicuius Oculis. pro, coram aliquo: tametsi simul iudicium aut mentem notet. Significat autem (ut alibi exposui) esse alicui acceptum, gratum. Latere alicuius oculos aliquid: id est, ipsum, aut eius iudicium, cognitionemque. Levit. 4, Si tota synagoga erraverit, et latuerit res in oculis congregationis. pro, ignota eis


326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

valde crebro usurpatur de oblatione sactificiorum, et aliorum munerum erga Deum. Inde Oblatio, verbum Hebraeum est הקריב hikrib et corbam, Graecum προσϕέρα, et προφορὰ. tametsi sint etiam alia verba Hebraea, quae per verbum Offero interpretes exprimere solent. Reperitur tamen etiam in Sacris non raro in ista, quam diximus, Latina significatione. Hac ambiguitate verbi Offerendi, abusi quidam Scriptores, audacissime conati sunt asserere, Melchisedech obtulisse panem


327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 406 | Paragraph | SubSect | Section]

bovem aut ovem, in quo sit macula, aut omne verbum malum. id est, ullum vitium. Sic Isaiae 56. Beatus qui custodierit manum suam, ne faciat omne malum: id est, ullum malum. Omnis, de duobus. Proverb. 22, Dives, et pauper obviaverunt sibi invicem, faciens omnes ipsos Iehova. pro, utrunque: tametsi Hebraismus rectius collocari posset in vocib. Dives et Pauper. Sensus enim est: Ubique varii sunt ordines, et varia genera ac conditiones hominum, cuius diversitatis ipsemet Deus autor est, non ea temere aut forte fortuna accidit. Sunt mihi omnia, Genes. 33. pro, omnia affatim suppetunt,


328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

aut imputatur. Haec occasio locutionis huius manifeste haberi potest ex praedicto loco ad Philippens. 3, et Rom. 9 in fine, ac initio 10. Quare non est probanda vel definitio operum legis, vel occasio locutionis, quam Philippus in suis Definitionib. appellationum praecipuarum vocum ponit: tametsi ille ibi non diserte affirmet, Paulum in eo sensu, quem ipse ibi ponit, hac appellatione uti. Opus legis inscriptum esse cordibus gentilium, videtur dicere Paulus Rom. 2: ubi per opus legis notat tum noticiam, tum vim ac studium recte agendi: sicut proxime prius dixerat. Gentes natura


329. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 411 | Paragraph | SubSect | Section]

] , ne ex eo indicio eorum homicidium deprehendatur. ORATIO vox habet suos idiotismos ac phrases in Bibliis. Sunt vero plures voces huic vicinae, quas utile fuerit distinguere: ut sunt oratio, petitio, precatio, deprecatio, obsecratio, interpellatio. Disserit vero de harum vocum, tametsi non omnium, discrimine Augustinus Epistola 59: quem inspice, si libet. Orationem, προσευχὴν, et precationem, volunt ali qui esse postulationem boni alicuius. Ego opinor esse generalia nomina, quae etiam gratiarum actionem et laudationem nominis


330. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 413 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraeis valde crebro tum Orientem seu orientalem plagam significat (unde et Cadmus orientalis nominatur) quam Graeci ἀνατολὴν vocant: tum etiam antiquum, aut vetustum. Vocat vero Daniel cap. 7 aliquoties Antiquum dierum: tametsi alio vocabulo, utpote qui Chaldaice loquatur, ut forte hac ratione ob vetustatem, aut potius aeternitatem, Deus dicatur ἀνατολὴν, oriens, seu antiquus. Sic et Psal. 68, Psallite Deo ascendenti super caelos caelorum: antiqui aliqui


331. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 416 | Paragraph | SubSect | Section]

agnoscere, sed et pro redemptore, rege ac servatore totius [?: ] di. Idem igitur est ibi, Osculamini filium ac, Subiicite vos ei sincero corde, et credite in eum, seu confidite [?: ] eum, ut ibidem est. Apud Iudaeos usitatum fuit, ut amici sese invicem osculo exciperent: tametsi et apud Persas, teste Xenophonte in Cyri paedia, et [?: Herod- ] Clio, Sic Iudas osculo salutat Dominum: et Christus dicit ad Pharisaeum Luc. 7, Osculum non dedisti mihi haec non desiit osculari pedes meos. Paulus [?: quoqu- ] [?: ] quoties hanc


332. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

1 suae prophetiae orat, inquiens: Quare facis me videre iniquitatem, et ostendis mihi laborem? id est, pateris me in hisce tantis miseriis et iniuriis versari. Ostendere duces contra solem, Num. 25: tametsi ibi non tam sit ostendere, ut Vulgata habet, quam simpliciter suspendere propalam. Ostendere Deum faciem suam nobis, est eum nos benigno vultu aspicere: seu, eum misereri nostri, nosque liberare. Ostendere Deum misericordiam aut benignitatem alicui, est, ei reipsa benefacere. Psalmo 85.


333. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

et commoditatem agendae alicuius rei significat, sicut apud Latinos fenestra. 1. Cor. 16. Nam ostium est mihi apertum magnum et efficax, et adversarii multi. Sic et Coloss. 4 usurpatur: Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ut loquamur mysterium sermonis. Tametsi hoc quidam referant ad apertionem oris Paulini: sicut illud Eph. 6, de quo dictum est supra in vocabulo Oris. Sic et 2. Corinth. 2, haec phrasis usurpatur: Cum esset mihi ostium apertum per Dominum. Aperire gentibus ostium fidei, itidem per metaphoram alteri vicinam significat, eas


334. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

παραβάλλειν, significat duas diversas res simul collocare, aut conferre: Ideo Cicero recte vertit παραβολὴν, collationem. Hebraicum quoque משל masal, significat similitudinem. Tametsi etiam dominari interdum notet, ut possit videri indicare dominantem sententiam, κυρίαν γνωμὴν, celebre et quasi authenticum dictum, aut vitae regulam. Non raro tamen etiam significat haec vox tum celebrem, tum et obscuram aliquam sententiam,


335. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

significat, ut Isa. 44, Ego dico Cyro, Pastor meus es tu. i. ego iam praedico et ordino eum fore monarcham meum. Hier. 49, Quis pastor stabit contra me? pro, quis rex suos contra me tueri poterit? Alias doctorem verum aut falsum notat, cuius innumera sunt exempla, praesertim in veteri, tametsi etia in novo Testamento. Involvet terram Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo. Hier. 43. i. [?: si- ] tibi convasabit praedam Aegypti, et auferet, sicut pastor in ingraturus res proprias suo arbitrio convasat, convoluit, vestes induit, et aufert. Mesa rex Moab erat


336. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

et peribitis. Significat causam instrumentalem, quam necesse sit pios adhibere, si in illis tantis calamitatibus spiritualem incolumitatem retinere volunt. Sicut idem Evan-gelista alibi dicit, Lucrifacere animam, aut servare animam suam. Aliquando haec vox videtur idem valere quod perseverantia, tametsi eam quasi gignat. Sic enim dicit Paulus Rom. 8. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. i. constanter perseverando in vera pietate Luc. 8. Fructum afferunt in patientia. i. constanter perseverando in vera religione, ac pietatis ardenti studio, non tantum ad


337. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

blasphemandi nomen Domini. Quod autem velit hic dicere David, se contra ipsummet Deum peccasse, liquet tum ex synonymo: Malum coram te feci (quod est idem ac contra te) tum etiam ex confessione ipsius Davidis 2. Sam. duo decimo. ubi non simpliciter dicit, Peccavi: sed ait, Peccavi Domino. tametsi et Lutheri expositio valde mihi probetur, Tibi tantum sum peccatum: quae cum Paulo Romanorum tertio, totam naturam arguente, citato hoc ipso dicto, convenit longe melius. Porro de peccato in Deum loquitur Eli. 1. Samuel 2. ad filios suos, inquiens: Absit filii mei: non enim bona est


338. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra controversiam interpretatur usque ad quinquagesimum diem, adscribens hoc esse argumentum insigniter amantis, quum temporis etiam modum praescripsisset. Haud dissentanea his scribit Chrysostomus tametsi non perinde liquet, an de Iudaeorum festo die senserit, an de spacio morae. Item Ambrosius interpretatur, ideo diutius manendum Ephesi quod illic multos haberet adversarios. et fructus esset ingens. Neuter de festo verbum facit. Quan quam in Actis cap. 20, quum ait,


339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut est illud Romanorum unodecimo: Quoniam ex ipso peripsum, et in ipsum sunt omnia. Quod de ipso patre necessario accipi debet. Docet etiam, praepositiones istas non semper sic distinguere causas rerum, aut ipsas voculas accipi in Sacris literis, sicut in prophanis, et apud philosophos. Tametsi etiam apud Lationos innumeris vicibus PER, primariam efficientemque causam indicat: ut, Per aliquem aliquod opus esse effectum, per aliquem stare, per me nulla est mora, per me tibi licet. Sic Terentius dicit, PER servulum falli senem: id est, a servulo. Rom. 6, Christus suscitatus est


340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

2, Peribit fuga a veloce. Ieremiae 25, [?: Per--- ] fuga a pastoribus. Perire aliquando idem quod [?: pe--- ] interfici, extremo exitio obrui. Oseae decimo quarto: In gladio pereant parvuli eorum. id est, perdantur, interficiantur. Nahum tertio: Peribis gladio. tametsi [?: ] in Hebro sit, Excindet te gladius. Sic Lucae duodecimo dicitur Zacharias filius Barachiae periisse inter [?:--plum ] et altare: id est, interfectus. Sic 1 Cor. 10, [?: ] Israelitae dicuntur periisse a serpentibus, aut exterminatore: pro,


341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraismo dicetur in voce Viae. Perfecti via beneplacitum Dei, Proverb. 11: id est, Deus delectatur integris ac sinceris in religione et vita. Ambulare in perfectione, aut integritate: Prov. 2 et 28, est integre ac sincere agere in utraque Tabula. Sic et Psal. 16 et 101: tametsi possit significare id quod dicimus, simplici ac bono animo, citra cogitationem aut machinationem ullius doli. Sic Iob 4: Integritas viae. Lex quoque Dei perfecta dicitur, aut immaculata, ut LXX et Vulgata habent, Psal. 19: Lex Domini perfecta, recreans animam:


342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

et iustitiae depravatio. In platearum angulis orabant Pharisaei, ut ab omnib conspicerentur, et laudarentur, Matth. 6. id est, in locis publicis, frequentibus et conspicuis. PLENUS, et PLENITUDO, varias locutiones nonnihil obscuras gignit, de quarum praecipuis iam aliquid dicam: tametsi in verbo IMPLENDI aliquo modo iam expositae videri queant. Plena mulier, aut alterius animalis femina, praegnantem notat: Ecclesiast. 11. Quemadmodum tu ignoras quomodo concrescant ossa in ventre plenae. Plenus, pro abundante quacunque re bona aut mala: ut Ruth 1. Plena abieram,


343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

12. Ut desoletur terra a plenitudine sua. id est, privetur hominibus, animalibus, et plantis. Isaiae 34. Audiat terra et plenitudo eius: orbis, et omnia germina eius Isaie 6, Plenitudo totius terrae gloria eius. pro, tota terra est plena gloria eius, vel gloria eius replet totam terram. Tametsi et sic ad verbum eum textum recte accipere possis, quod plenitudo terrae: id est, quicquid est in orbe terrarum, glorificet suo modo Deum, testeturque eius omnipotentiam, bonitatem ac sapientiam. Rom. 1. ple nitudo maris, est, quicquid in mari agit, et ad illud quasi excolendum


344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

improprie hic est positum, pro dolorem capere Paulus enim quum moerore afficeret Corinthios, doloris partem capiebat ipse quoque: ac saepe etiam postea, cogitans quod eos durius tractaverit doluit. Verum contra consolatus est se, bona spe fructus inde perventuri. Perinde ergo est ac si diceret: Tametsi invitus vos pupugi, ac mihi doluit quod vobis durus esse cogerer: nunc dolere ob hanc causam desino, dum video utile vobis fuisse. Doluit ergo de ipsorum dolore, sed gavisus est de spe fructus: praesertim autem nunc, postquam laetus exitus contigit. POLLUTUS, immundus, impurus,


345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

populi: Isa. 8, est eius mores ac vitam, praesertim in prava religione, non sequi. Saepe Populus idem est in Sacris, quod gens aut natio quaevis populi: in plurali numero, aliquando unam aliquam turbam significat. Act. 14. Cum populis volebat sacrificare: id est, cum turba illius civitatis. tametsi in Graeco sit, Cum turbis. Verum Act. 4. clare pluralis numerus pro singulari ponitur de Israelle. forte propter plures tribus cum gentibus et populis Israel. PORCUS, animal immundum, non tantum corporeae, sed et religionis immundicie habitus est, non


346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

oder zugefallen sein, pro noluit. Sic dicit Deus Isaiae 1, Ut convocetis convocationem, non possum: subintell. ferre. id est, nolo. Gen. 43, Non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis. pro, non solent, non volunt. Sic aliqui exponunt illud Marc. 6. Non potuit ibi multa miracula facere. tametsi suam emphasin habeat acceptum proprie. Dei enim potentia se quasi alligat ad fidem nostram, suamque potentiam aut impotentiam in nos transfert. nobisque imputat. Quo pertinet et illud dictum, Omnia sunt possibilia credenti. Supra autem in voce Impossibilis et Necessarii dixi, quod


347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

De hoc discrimine significa tionis etiam supra in Impossibili et Regulis Universalib. dictum est. Quod porro saepe verba Hebraea, praesertim in futuro, complectantur in se vim verbi Possum, ut Proverb 20. Quis dicet, Mundus sum? id est, vere dicere poterit: in Regulis universalib. ostendi. tametsi haec locutionis vis etiam in aliis linguis reperiatur. Quo pertinet totus modus potentialis, de quo Grammatici disserunt. Dicere posse aliquid, alias idem est quod Ex animo dicere: alias idem, quod vere. 1 Cor. 12 Nemo potest dicere IESUM Dominum, nisi in Spiritu sancto. id est, ex


348. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Deuteronomii trigesimoprimo in Hebraeo est מקץ Mikez, a fine septem annorum. Graeca habet, μετὰ ἑπτὰ ἕτη, post septem annos: cum agatur de ipso septimo anno, seu remissionis, ut ex sequentibus apparet, tametsi quidam Rabini dissentiant. Sed observanda est cumprimis etiam Hebraea praepositio מקץ Mikez a fine: quae cum etiam magis videatur excludere praecedens tempus, quâm vel Graeca μετὰ, vel Latina Post, ut quae


349. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

eius causam contra me tueamini? Exod. 18 Este tu pro populo coram: id est, age causas populi coram, eorum negocia ad illum refer, eumque consule, ac eius opem misericordiamque illis implora. Animam suam debit precium pro multis: Marci 10. Matthaei 20. id est, in multorum commodum aut salutem: tametsi et hic alqua commutatio subsit. Matth. 17. Da staterem pro me et pro te. id est, in nostrum commodum, ut istorum exactione ac molestatione liberemur: tametsi et hoc [?: ] aut locum alterius indicet. Animam ponere pro fratribus, inquit Iohan. 1. id est, in commodum fratrum,


350. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

misericordiamque illis implora. Animam suam debit precium pro multis: Marci 10. Matthaei 20. id est, in multorum commodum aut salutem: tametsi et hic alqua commutatio subsit. Matth. 17. Da staterem pro me et pro te. id est, in nostrum commodum, ut istorum exactione ac molestatione liberemur: tametsi et hoc [?: ] aut locum alterius indicet. Animam ponere pro fratribus, inquit Iohan. 1. id est, in commodum fratrum, seu ut illi periculo eximantur. Luc. 9. Qui non est adversus nos, pro nobis est. id est, in nostrum commodum agit et laborat, nobiscum stat ac pugnat. Sic


351. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

Non prohibuit a morte anima eorum id est, non tantum non defendit eos a morte, anima etiam ultro eam illis obtrusit, seu occidit eos. Aliquem ab aliqua reprohibere, est impedire eum, ne illud consequitur. Eccles. 2. Non prohibui cor meum ab omni laeticia, id est, non impedivi aut cohibui: tametsi et aliquid amplius significet, nempe non tantum non impedivi cor meum, sed etiam ultro ei ingessi omnis genetis voluptates, secundum desideria eius. Iob 31. Si prohibui pauperes a desiderio. id est, si impedivi eos, quo minus [?: ] cupitam consequerentur: vel potius, si non


352. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

ei ingessi omnis genetis voluptates, secundum desideria eius. Iob 31. Si prohibui pauperes a desiderio. id est, si impedivi eos, quo minus [?: ] cupitam consequerentur: vel potius, si non dedi eis [?: q-- ] cupiverunt a me. Interdum Prohibere pro avertere accipitur: tametsi hoc ad verbum Impedire reduci queat. 1. Samue. 25. Qui prohibuit te, ne venires in sanguines, pro avertit te, aut impedivit, ne funderes sanguinem, ne caedem patrares. Iob 36. Non prohibet a iusto oculos suos. id est, arcet, avertit. Psalm. 19. A superbis probibe servum tuum, ne


353. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

Orabit prote, quia propheta est. ubi forte tantum terum ac sincerum doctorem eum Deus appellat. Quanto, Deus Exod. 7, dicit Aaronem esse prophetam Mosis,de Mosen ei fore deum: ubi propheta idem quod interpres videtur sonare, qui alterius coram adstantis mentem tentiamque alicui exponit. Tametsi possis hanc quasi catachresin huius vocis ad primam significationem referre. Fuit enim Aaron ibi quasi metaphoricus quidam propheta, aut repraesentans prophetam: sicut et Moses imaginarius quidam deus, aut Deum prae se ferens ut supra exposui in voce Prodigii. Quintô, propheta et


354. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

admittit tum etiam IESUS, etsi sit verus ac unigenitus filius Dei, tamen etiam servus appellatur Isaiae 42, et Matth. 12: quia scilicet formam servi accepit, ad Philip. 2. Heb. 2: Quia ergo pueri de carne et sanguine communicarunt, et ipse similiter eorundem particeps factus est. ubi, tametsi alludat ad locum Isaiae 8, tamen per pueros intelligit omnes homines. Pueri alieni, Isaiae 2: pro studiis et magistris alienigenarum ponitur. Aliquid huc faciens etiam supra in voce Filius dictum est. PUELLA, easdem ferme significationes habet, quas PUER, in suo genere aut


355. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

copia sicut pulvis est innumerabilis, et aerem occupare solet. Descendere de solio, et sedere in pulvere, est non tantum lugentium, sed et in infima conditione iacentium. lsaiae quadragesimoseptimo: Descende et sede in pulvere virgo filia Babel, quoniam non est solium filiae Chaldaeorum. tametsi Hebraeus textus habeat, In terra. Sic Psalmus septimus habet, Gloriam meam in pulverem deducat: id est, in nihilum redigat, vilemque ac contemptibilem efficiat. Vicina huic phrasis est in terram [?: ] de qua suo loco dicetur. Christus Matthaei decimo, et Lucae nono,


356. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

quod angelus Domini, id est Meschias, repurgabit filios Levi, id est Ecclesiam et doctores severissime, sicut aurifaber igne metallum, et sicut lotrix feruenti lixivio vestes. De eadem etiam Baptista loquitur, cum dicit Dominum adventare, qui in sua manu habeat ventilabrum, ut repurget aream suam: tametsi etiam extremum iudicium complectatur. De simili repurgatione etiam Isaias loquitur capite primo: Repurgabo ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, restituamque iudices tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide


357. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

pompa et introitu in Hierosolymam. Ioannes vero cap. 12 dicit, Iudaeos acceptis ramis palmarum obviam Christo venienti processisse. Solebant enim eis rami palmarum virtutem et victoriam significare, sicut Latinis laurus semper virens: de qua significatione in vocabulo Palma. Tametsi etiam phrasis Latina, palmam consequi aut dare, eandem etiam illorum consuetudinem fuisse testetur. Inde et Martyribus pictores ramum palmae appingunt: et simiae istae veterum rituum, ramos consecrant, gestantque, et Palmarum festum celebrant. RAPIO, subito violenterque


358. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc, ut videam istam visionem magnam, quare rubus igne non absumatur. Et videns Iehova, quod Moses recedebat, ut videret, vocavit eum. Sic Genesis decimonono orat Abrahamus tres illos hospites, ut ad eius tabernaculum recedant. et mox sequitur: Accesserunt ad eum, et intraverunt in domum eius. Tametsi in loco Genesis tueri posset suam significationem, eo quod iubentur a via recedere ad Abrahami tabernaculum. Eâdem ratione posset excusari, quod Iael in Iudicibus invitat iubetque accedere in suum tabernaculum Sisseram. Sic enim et ille ex via recedebat, aut divertebat ad eam. Quam


359. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

aut bibere in regno caelorum: castrare se propter regnum caelorum: Talium est regnum caelorum: meretrices et publicani praecedent vos in regno caelorum: [?: Qu- ] regnum caelorum: Patri complacuisse, dari regnum caelorum suo pusillo gregi. Videre regnum Dei, Iohan. [?: ] tametsi ibi exponere possis etiam de agnitione huius praesentis regni Christi, eiusque veri cultus ac beneficorum. Iniqui regnum Dei non possidebunt: 1. Cor. 6, Caro et sanguis regnum Dei haereditare non possunt. [?: Sic ] et Ephes. 5: haereditatem accipere in regno Christi. Qui


360. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

clamat, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et Pet. 2. 1: Subministrabitur vobis [?: ] in regnum Christi aeternum. Sic possis accipere etiam, quod [?: ] ter filiorum Zebedaei petit, uti regno Christi alter [?: se- ] ad dextram, alter ad sinistram: tametsi ipsa mundanam quaedam glorificationem somniarit, non spiritualem aut caelestem In eodem sensu videtur Christus usurpare regnum Dei, cum ait Marci 9: Sunt quidam hic astantes, qui non gustabunt mortem,


361. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

regem agere, aut regno praeesse. Verum alia quaedam, ac pene catachrestica significatio est, cum denotet aliquem potenter dominari, aliquos regere, aut etiam alioqui praevalere, omnia pro suo arbitrio agere, florere, ac vigere. Deus facit regnare hypocritam propterpeccata populi, Iob 34. tametsi in Hebraeo sit alius sensus. Oseae 8. Ipsi fecerunt regem, et non ex me: instituta erunt principes, et nescivi. Hic usitatam significationem, aut ordinarium regnum ista vox obtinet. Pro qua [?: ] autem potenti dominatione aut gubernatione in sequentibus exemplis usurpatur,


362. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

Deuter. 17. Novi quod regnando regnabis. id est certo regnabis. 1. Sam. 24. Et regnabit rex, et prospere aget. Hierem. 23. id est prospere ac feliciter, magnoque successu regnabit. Ius regis, aut regni descriptum est. 1. Sam. 8. quem locum legat, qui ius regni Israelitici cognoscere velit: tametsi ibi Samuel magis loquatur de consuetudine aut iure, quod sibi rex suo arbitrio usurpabit, quam quod ei iusto iure debeatur. REGULA, instrumentum est fabrorum, quo loca aut materiam metiri solent inter fabricandum. Sed contra Prophetae dicunt, Deum habere regulam, qua metitur


363. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius significationis. Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui


364. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

21. Non ne hic est ille David, cui responderunt in tympanis: Percussit Saul in millibus suis, et David in myriadib. suis? Hinc putant aliqui esse illud Graecum verbum, quo tum Septuaginta, tum et Lucas de Anna prophetissa utitur, ἀνθωμολογεῖτο: tametsi illud potius ad Deum respicit, quod pro accepto beneficio vicissim Deo confitebatur, aut gratias reddebat. Aliquando significat reipsa facere quod mandatur. Isa. 65 et 66. Quare clamavi, et non respondistis: locutus sum, et non audivistis? id est, me loquente non estis conversi, nec


365. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 539 | Paragraph | SubSect | Section]

duplici ratione significat Deum, primum quia et loca et arces munitissimae olim existimatae sunt esse, quae in praeruptis rupibus erant sitae: utpote ad quas non facilê patebat aditus, quaeque nec aggere ullo adaequari, nec ullis arietibus concuti, ob soliditatem et arduitatem poterant: tametsi etiam sine superstructionibus humanaque opera erant in illis locis Orientalibus rupes natura munitissimae, in quas si quis confugiebat, non facile capi expugnarive poterat. Talis fuit rupes, in qua consederat Elias, et Samson. et alia, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum: qualium


366. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi in regnum sacerdotum aut sacerdotale, et in gentem sanctam. Petrus porro haec verba invertit, inquiens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: usitata Hebraismi inversione, qui in eodem sensu dicunt tum regnum sacerdotale, tum sacerdotium regale: tametsi Latinis diversum quid sonare videtur. Credo autem Moysen allusisse ad illum veterem morem, quod summum, augustissimumque, aut maxime sacrosanctum sacerdotium olim fuit cum regno coniunctum, ut idem utraque dignitate fungeretur. Sic et Virgilius habet: Rex idem hominum, Phoebique


367. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 545 | Paragraph | SubSect | Section]

vel mutata in eum lapidem, qui ob similitudinem quandam salis habet nomen. Christus Marci nono inquiens, Omnis homo igne salietur, et omnis victima sale salietur: videtur aliquo modo exponere locum Levit. 2. et indicare, quod sal etiam persecutionem, forte ob suam mordacitatem, significet: tametsi et eo nomine ibi ea collatio fiat, quod sicut sal carnes conservet, ita etiam persecutiones pios in invocatione et timore Dei detineant, et prohibeant ne voluptatibus et sceleribus, ocio marcentes sese dedant, ac per ea corrumpantur, et veluti computrescant. Paulus ad Coloss. 4, omnino


368. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 545 | Paragraph | SubSect | Section]

trigesimoseptimo: Salvos faciam eos de omnibus habitationibus suis. id est, in omnibus locis ubi habitant. Ita videmus locutionem Salvare de aliquo loco, valde varie accipi. Induere aliquem salute, est idem quod servare. Psalmo 132. Sacerdotes eius induam salute. et 2. Paralipomenon 6: Tametsi illa sit melior interpretatio, facere eos salutares populo. Timuerunt Syri venire ad salvandum ultra filios Ammon: secundo Samuelis decimo. id est, non sunt ausi eis amplius opem ferre contra Israelitas. Salus pro servatore ponitur per metonymiam, Isaiae trigesimotertio: Tu salus nostra


369. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum ac gloriam suam, tum etiam populo aut [?: subd- ] suis, eripiendo eos ex servitute diaboli. Brachium eorum non salvavit eos: Psal. 44. id est, non liberavit. Aliquando Salus etiam ipsam solum conversionem denotat. Lucae 19: Hodie salus domui huic contigit. Tametsi ibi etiam iustificationem complectatur. Sic ibidem: Venit filius hominis, ut quaerat et salvum faciat quod perierat. Sane saepe Salvare idem quod Iustificare significat. ut Act. 2: Dominus addebat qui salvi fierent. id est qui converterentur et iustificarentur, quotidie congregationi


370. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

4, Deus servator omnium hominum, maxime vero fidelium. id est, sustentator. SALUTARE σωτήριον nec proprie ipsam salutem [?: ] liberationem aut felicitatem significat, nec etiam servatorem, si vis vocis exactissime expendatur: tametsi Vetus versio eam aliquando pro salute usurpat, sed significat id veluti medium aut instrumentum, per quod servator servat, nempe ipsum Meschiam aut mediatorem, per quem gennus humanum servatum est. Luc, 2, Viderunt oculi [?: me----- ] tare tuum, quod praeparasti ante faciem


371. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione, Messias vocatur Sanctus Dei, et Sanctus Israelis, item Sanctus sanctorum: Psal. decimosexto. Actorum secundo: Nec permittes sanctum tuum videre corruptionem. id est, Meschiam sepultum non patieris computrescere. Sic Psalmo quarto: Mirificavit Dominus sanctum suum. tametsi illud etiam de quovis pio intelligere possis. Apocalypsis tertio: Sanctus et verax, qui habet clavem David. Isaiae quadragesimoprimo: Redemptor tuus sanctus Israelis. Sic cacodaemon clamat Lucae quarto: Novi te qui sis, sanctus ille Dei. id est, ille sacrosanctus Meschias, ad


372. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

Locutio haec per metaphoram venit ab iis, qui cum se ad sacrificia, festa aut solennitates praeparabant, ut (exempli gratia) ad esum agni Paschalis, sanctificabant et purificabant se quibusdam ceremoniis ab omnibus impuritatibus, si forte quas contraxissent. Ad hoc forte genus sanctificationis, tametsi in quodam summo gradu ac emphasi, possis referre illud Ioan. 10: Me pater sanctificavit, et misit in mundum. id est, Ad hoc summum et plusquam sacrosanctum munus opusque instaurandi regni Dei, redimendi genus humanum, abolendi peccatum, et extinguendi iram Dei. De hoc genere


373. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

σοϕία, sed ϕρόνημα et φρονεῖν est: quod alii [?: ] ac Sentire, alii Curare, nonnulli etiam Cogitare vertunt. Quae vox et res multum a priore distat: tametsi aliquando etiam propius coire videantur. Rom 8: Qui secundus carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae spiritus. Sapientia enim aut intelligentia carnis, mors est: sapientia vero spiritus vita. Propterea quod sapientia carnis inimicitia est ergo Deum, quia


374. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

ultimo eiusdem Psalmi pro eodem ait, Adorate montem sanctitatis eius. Sensus autem est: Agnoscite nusquam alibi gentium esse verum cultum, et Deum propitium ac praesentem. Quare hic eum, secundum eius verbum ac promissiones quaerite. Sic Psal. 132, Adorabimus scabello pedum eius. Tametsi possit videri locutio quaedam summae ac extremae reverentiae: sicut illa in Isaia, Pulverem pedum lingent. quasi diceret: Non tantum ipsum Deum colemus, sed etiam infima eius opera mirabimur, et maximi faciemus. Poni aliquem alicut scabellum pedum, est, illi penitus subiici.


375. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 110: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Haec metaphora omnibus linguis est notissima. Sic Psal. 8, et Heb. 10 ait: Omnia subiecisti sub pedes eius. Similis vox est Latinis, Subsellium, et in subselliis alicui sedere: tametsi Hebraea sit adhuc multo significantior. quasi diceret, Ita prorsus subiecisti inimicos illi, ut utatur eis pro subselliis. Similes locutiones sunt in omnibus linguis. Sic rex Persarum abutebatur Valeriano Caesare, summo persecutore. pro scabello, equum conscensurus, postquam eum caepisset.


376. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

viventes, ambulantes sub sole cum puero secundo. Currus secundi 41, scilicet a rege secundi. Secundum, et Iuxta, praepositiones, plerunque exprimunt literam caph כ Hebraea, initio dictionibus praepositam. Quare primum de eius significatis dicam, tametsi illa nonnunquam etiam Sicut denotat. Primo est communiter nota similitudinis. Numer. 23, Cribavit sicut leo. 1. Reg. 10. Non venit sicut aroma istud amplius in copia. Psal. 144. Et dies eius sicut umbra transiens. Cantic. 2, Sicut rosa inter spinas. Secundo, cum


377. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

verbum tuum. id est, tale, ut es locutus. Non addent facere secundum verbum malum hoc. id est, tale quid. Sic 1. Sam. 9 [?: ] 18 et 25. Absit, ut facias secundum rem istam. Gen. 18. Secundum misericordiam, aut iram facere aliquid, est pro misericordia, ut Latini loqui solent: tametsi et Latini cum dicunt, Quae est eius ira aut misericordia, eodem ferme modo loquantur. Oseae undecimo. Non faciam secundum iram furoris mei. id est, non puniam eos [?: ] magnitudine irae. Psal. 106. Poenituit eum secundum multitudinem miserationum suarum, 1.


378. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

princeps magnorum magnorum erat Adion. Saepe etiam de iniusta functione gubernatorum usurpatur. Psalmo 119. Sederunt principes, et contra me locuti sunt. Sic Psalmo 26, Non sedi cum viris mendacibus, et cum occultatoribus aut fucatis non introivi. id est, nolui cum eis regere ac deliberare: tametsi possit etiam de privatis accipi. Sic Psalmo 1 15 praedicatur beatus, qui non sedit in cathedra derisiorum: quod tamen magis de falsa doctrina et seductoribus accipiendum puto, quam de politico regimine: quia et doctores sedere dicuntur, ut postea dicam. Verum illum locum Psalmi, supra in


379. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

nutriat. id est, nihil laboris praestare queant, quo vereantur aut parent sibi victum, quem tamen Deus illis de aliis praeparet. Elegans metaphora est, aut etiam integra parabola, quod Christus vocat veram doctrinam [?:--- ] quod, prout in diversum solum cadit, ita varie fructificet: tametsi totam illam bonitatem soli Deus per illud ipsum semen ac spiritum suum potenter praeparat. Sic Is. 1 et Paulus Rom. 9, pios homines ac reliquias verae doctrinae vocat semen, inquiens: Nisi Dominus nobis reliquieset exiguum semen, sicut Sodoma fuissemus: ubi [?: sc--- ]


380. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

habeant quod bibant. Isaiae 19 minatur Deus Aegyptiis, se effecturum ut exiccentur aquae ac rivi Aegypti. id est, omnis generis poenis eos afflicturum. nam tota felicitas ac opulentia Aegyptiorum dependebat ex Nilo, et eius rivis. sicut paulo ante dixi, simili locutione Deum minari Babyloniis: tametsi in Babyloniae poena, per aquas possis intelligere subditos. Buccella sicca: id est, panis solus, sine omni opsonio aut condimento: sicut vulgo dicitur, das trockene brott. Prover. 17. Melior est sicca buccella cum tranquillitate, quam domus plena sacrificiis rixae. Sensus est


381. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

exiccationem maris rubri, et Iordanis: declarat autem hac sententia Deus suam omnipotentiam. SICERA: Levit. 10, Vinum et siceram non bibes tu et filii tui tecum, quando intrabitis in tabernaculum conventionis. Hieronymus annotat, comprehendi hac voce quicquid inebriare potest. quod tametsi verum est, certior tamen definitio est, notari omnes potiones a fructibus expressas, in quarum dulcedine eadem fere est ille cebra, quae in vino. Et hodie quoque Orientales populi sibi tam ex dactylis palmarum, quam ex aliis fructibus liquores, conficiunt, apprime suaves et delicatos.


382. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Ephes. 1. In quo etiam credentes obsignati estis Spiritu [?:--- ] promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae. Sic ibidem 4, Spiritu sancto obsignati estis ad diem redemptionis. Hac aut vicina de causa dicti sunt illi Apocalypsis septimo et nono obsigna ti: tametsi etiam simul ibi indicetur, eos ideo signatos esse, ne cum impiis puniantur. sicut et in Ezechiele nota quadam servandi signantur. Danielis octavo et ultimo, dicitur eius prophetia occlusa et obsignata esse, quia scilicet sit occlusa, et non facile cuiusvis intellectui pateat, praesertim


383. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

negocium agentibus. Signa tamen Apostoli peracta sunt inter vos: 2. Corinth. 12. id est, miracula quae erant solita tunc temporis fieri ab Apostolis, sunt a Paulo peracta etiam apud Corinthios. Signa etiam fallacia aut mendacia nominantur. 2. Thess. 2. id est, ad fallendum comparata: tametsi possis simul exponere conficta ab hominibus, vel praestigiosa opera satanae, cuiusmodi magi multa patrant etiam nunc, Vox signi dicitur sensus intentio aut indicatio. nam et signa omnino aliquid loquuntur. Exod. 14: Et erit, si non crediderint tibi, neque obedierint voci signi prioris,


384. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

sensum, ut literam mortuam abiecerunt: et suas allegorias, vel potius mythologias pro spirituali sensu Ecclesiae venditarunt. Secundo, ratione obiecti, omnis itidem et Legis et Evangelii doctrina sine Spiritu S. efficacitur intus docente, homini carnali ac sibi relicto Litera est, et appellatur. Tametsi enim et Legis et Evangelii doctrina spiritualis est, hoc est, a Spiritu S. tradita, et ad vitam spiritualem ac aeternam data, Rom. 7: vitio tamen carnis nostrae ociosa plane et inefficax manet, in libris tantum, aut etiam lingua nostra, ac veluti ociosa et fugaci noticia speculativa


385. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

magisque in libro, auribus autore, quam in corde ipso haerentem. Respicit itaque Paulus simul et ad causam, ministerium videlicet aut doctrinam et eius in auditorib. effectum, veram videlicet ac simulatam pietatem. Quod autem subiungit ibidem Paulus, Litera occidit, spiritus autem vivificat: tametsi de primo tantum et tertio gradu exponit Augustinus, non incommode tamen ad omnes in universum accommodari potest. Primum igitur occidit omnis typus ac figura, dum externo tantum aut literali sensu accepta, vel decipit: aut aliquid plane falsi continens, ut cum membra Deo, aut Messiae regnum


386. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

vestrum. id est, ex spiritu. Ibid. 38, Ascendent verba super cortuum. pro, ex corde tuo. Coram. Zach. 6, Ut stent super Iehova universae terrae. id est, coram. Psalm. 9, Iudicentur gentes super facie tua. pro, coram te. Exo. 20, Non sint tibi dii alieni super facie mea. tametsi ibi hostilitatem quandam significet, nempe contra: quasi diceret, Nihil prorsus ita magnifeceris, ut quoquomodo meam dignitatem gloriamve laedas. Visitare [?:-aper ] malitiam, aut super populunt, valde crebro significat contra, in Veteri testamen. Sic et Paulus


387. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

rei magnitudo ac varietas postulabat, dixi. In Graeco Novo testamento aliquanto facilius est eius significata discernere, cum ibi sint duae diversae voculae, ἐπὶ et ὑπὲρ, quae prohac una Super Latina reddi solent: tametsi nonnunquam et per alias voces explicentur. SUPERBIA, indicat elatum ac inflatum animum, contemnentem Deum ac proximum. Iob vigesimooctavo. Non calcant eam filii superbiae, nec transit per eam leo ubi tamen aliqui per filios superbiae, quasvis truces et crudeles bestias


388. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

haberet. TANTUM, et tantummodo, רק rak, alias affirmative accipitur. Genes. 20, Tantummodo non est timor Dei in loco hoc. Alias, et quidem crebrius, est conditionalis. 1. Sam. 18, Tantum esto mihi filius fortis, et geras bella Iehovae: tametsi ibi sit אך Ach. Ios. 1, Tantum sis fortis. ubi est, rak. Mar. 5, Ne timeas, tantummodo crede, id est, si credideris, non est quod metuas de vita filiae. Alias circumscribit. Deut. 28. Et eris tantum direptioni expositus omnibus diebus. Num. 12


389. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

unicornes cum eis, et tauri cum magnificis, et inebriabitur terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ex adipe impinguabitur. TECUM. Gen. 28, Ecce ego tecum: subintelligo, ero. id est, tibi adero, opitulabor, etc. De hac locutione dictum est in voce DEUS et SUM: tametsi et per se sit perspicua, ut nulla admodum explicatione indigeat. Sic et Agamemnon inquit ad Achillem: Fuge, si libet: at mecum Iupiter erit, et multi fortes viri. TEGERE, aut Operire, varie accipitur. Tegi alicuius peccata, Psalm. 32, et Rom. 4, est alicui a Deo non


390. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc populos ex captivitate reversus pius fuerit, piumque pontificem et ducem habuerit. Facit vero etiam Iosephus [?: ] . belli Iud. cap. 1, et Aegesippus libro quarto, mentionem cuiusdam Zachariae filii Baris, qui sit a Zelotibus [?: ] atrio interfectus. Et tametsi illi eam caedem post Christi passionem ponant, tamen fieri potest ut antea acciderit, et illi in historia non exactissime tempus [?: no-rint ] . Porro quod dicitur Inter templum et altare, videtur fuisse triplex altare: unum aureum [?: thymiama- ] , quod intus


391. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquem. id est, varia negocia et casus vel prosperi vel adversi, quae ei acciderunt. Regnum Davidis et tempora, quae transierunt super eum et super Israelem et super universa regna terrarum: in fine primi Paral. Tempora aliquando vices vocantur. Dan. 6, Temporib. tribus incurvabat se in genua. tametsi ibi possit indicare quasdam statas horas diei. Tempus alicuius dicitur, ex quo is coepit vivere, aut aliquid agere. Genesis quadragesimo octavo: Deus qui pavit me a tempore meo usque in diem hanc. id est, ex quo vixi. Sic vigesimosecundo Num. dicit asina ad Balaam: Super me equitasti a


392. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

obscura. Sic Matth. 8. dicit Christus: Filii autem regni eiicientur in tenebras [?: exte-es ] , ubi erit fletus et stridor dentium. Sic Matt. 22 et [?: ] Eiicite cum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et [?:-doc ] dentium. In hac significatione (tametsi etiam tertiam [?:-riorem ] impietatis complectatur) dicitur Satan [?: prins ] tenebrarum, Ephes. 6. Col. 1. quia Satan domina [?: ] super impios in hac et in altera vita, et afficitur [?: de-que ] tum impietate, tum perpetuo cruciatu


393. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

habitaturum, quaerendumque esse, et homines exauditurum. ¶ Testamenti vox multum in Sacris literis celebrata, maximique momenti est, quam operae precium esset quam diligentissime exponi. Ego dicam quod Dominus suggesserit: alius, aut etiam ego, si Dominus benedixerit, alias meliora, tametsi iam et supra in voce FOEDERIS et PACTIONIS dicta sint quaedam. [?: V- ] haec in Veteri testamento Hebraeorum est ברית Berit, quod proprie pactum aut foedus significat. Quae quidem vox non paulo clarius nobis rem ipsam exprimeret, tametsi


394. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

tametsi iam et supra in voce FOEDERIS et PACTIONIS dicta sint quaedam. [?: V- ] haec in Veteri testamento Hebraeorum est ברית Berit, quod proprie pactum aut foedus significat. Quae quidem vox non paulo clarius nobis rem ipsam exprimeret, tametsi et ista usitata Testamenti sua commoda habeat.. Vertit vero eam Aquila, teste Hieronymo, συνθηκὴν, pactum: Septuaginta autem, διαθήκην, quod quidem plerunque testamentum sonat, et sic a Vulgata


395. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

Testamenti sua commoda habeat.. Vertit vero eam Aquila, teste Hieronymo, συνθηκὴν, pactum: Septuaginta autem, διαθήκην, quod quidem plerunque testamentum sonat, et sic a Vulgata versione saepe vertitur, tametsi crebrius Foedus: sed tamen in singulari numero, testibus Graecis grammaticis, saepissime etiam foedus denotat. ¶ Novi porro testamenti illi sanctissimi suaeque fidei scriptores, sicut in multis aliis, ita in hac quoque voce LXX sunt sequuti, ubique usurpantes


396. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

foederibus aliquando etiam convivia adhibebantur, sicut et in sacra coena: quod plerunque significat foedus. LXX et Novi testamenti liber habet διαθήκη, quod dispositionem vertere possis. Vulgata crebro vertit testamentum, aliquando tamen etiam foedus: tametsi διαθήκη in singulari, ut peritissimi Graecae linguae testantur, significet usitatissime pactum: in plurali autem testamentum, ut supra in voce foederis citatis scriptorum testimoniis prolixius ostendi. Caeterum Epistola ad Hebraeos


397. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

redemptionis nostrae gratia tum essentiam, tum et confirmationem est adepta. Cui accedit et ea causa quod omnis tum obligatio servandi huius contractus, tum et fructus inde proveniens, tantum in alteram partem, nempe in hominem derivari externa specie videtur: tametsi etiam Deus hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis


398. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento coenae, quam Baptismati congruere videtur: quia id instituitur iamiam imminente morte testatoris, quia sanguine eius confirmatur, et denique quia fit in mortem testatoris. tametsi rectissime Paulus dicat: Quotquot baptizati sumus in Christum, in mortem eius baptizati sumus. Verum adiiciam adhuc clarius et plenius proprietates tum foederis, tum testamenti, easque cum hac nostra cum Deo pactione aut confoederatione conferam, ut in tanta re Lector etiam


399. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Aliquando [?: ] ociose tanquam expletiva quaedam particula poni videtur. Cantic. 1. Si nescis tibi o pulcherrima. et 2, Surge amica mea, formosa mea, et vade tibi. Gen. 12, Vade tibi exterra tua et cognatione tua. Et Gen. 22, Vade tibi ad terram Moria, etc. tametsi et in hisce loquutionibus dativus ille aliquid commodi innuere videatur. TIBIA viri, significat robur hominis. Psal. 147, Non complacet Domino in fortitudine equi, neque in tibiis [?: ] delectatur. Nos enim homines de eventu belli ex apparatu


400. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

ut 1. Sam. 21. Si vasa puerorum sint sancta: id est, munda et casta, non libidine polluta. Sic 1. Thess. 4, Sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Habemus thesaurum hunc in testaceis vasculis: pro, in imbecillo corpore: 2. Cor. 4. Tametsi ibi potius de toto homine accipias, qui est admodum imbecillus ac ineptus ad tantum thesaurum. Aliquando vas totum hominem significat, quia est instrumentum quoddam vivum (sicut et Aristoteles in Politicis servos instrumenta appellat) per quod Deus aliquid agit clementer, aut etiam iratus.


401. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

quia etiam est et consistit in illa veteri externaque scriptione tabularum lapidearum, aut chartaceorum librorum: non in scriptione cordis, qua Deus in novo Testamento pollicetur, Ierem. 31. Sed de hac quoque phrasi in voce Spiritus agitur prolixius. VEXILLUM, signum militare est: tametsi et in pace non raro proponantur vexilla. Exodi 17 Moyses fabricat altare in memoriam, quôd Deus praeceperit a sequentibus Israelitis Amalek deleri. Id altare vocat Dominus Vexillum meum: id est, Dominus adiutor meus nunc et in posterum, contra Amalekitas et alios adversarios.


402. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

tonitrua Dei. pro, audiebat. VIDE verbum apud Hebraeos saepe ponitur pro adverbio demonstrandi, sicut et apud Germanos Sich. Vide etiam oram pallii tui: 1. Sam. 24. id est, En, cum eam abscidi, facile potui te interficere. Sic 2. Sam. 24. Vide boves pro holocausto: pro, en, vel ecce. Tametsi in talibus locis illud Vide non tantum monstrat, sed etiam exhibet, ac dat, seu offert. Videri aliquando pro esse ponitur, opinio pro existentia. Marc. 10, Qui videntur dominari gentibus. id est, qui dominantur. 1. Cor.11. Si quis videtur contentiosus esse, id est, Si quis est


403. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

in nihilum rediguntur: qualiter etiam homines prorsus corpore et anima interire, ac in nihilum redigi, Saducaei sentiebact. Sic prorsus abolitis non est Deus eorum Deus. Ex hac igitur correlativa acceptione loquutionis, Deus est Deus viventis alicuius, argumentatur Christus Abraamum et alio pios, tametsi etiam impios, vivere. [?: Pri- ] igitur vox Deus in eo dicto ipsam essentiam Dei significat, postea eius providentiam, ac quasi officium et functionem, seu correlationem ad creaturam. De


404. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, aut privationis verbi deprecetur, inferiores autem non difficulter admittat: cum [?: ] deprecetur omnem, vel minimam quoque, desertionem. Significat igitur Non usque valde, idem quod prorsus non,, seu valde non. Posses hunc Hebraismum et hac sequenti Regula exponere tametsi magis praecedens ratio placeat: Usque valde, auget affirmationem aut [?: negat--- ] : Admeod, sicut omnino, prorsus, penitus: non autem gradus actionis aut verbi definit aut describit. Numer. 14. Certe expelletur Cain, usquequo Assur captivum ducat te. pro, expelleris,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.