Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tametsi

Your search found 536 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 78-149:


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

exemplo, tum sanctimonia insignium nostrae sectae hominum studium secutus, eos ad te dono misi, ut tu scilicet, perinde ac liberos ex neccessario tuo genitos tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam subiecisse uidear, attamen, praeterquam quod nuda quoque rerum narratione legentes delectantur, amore in te meo quam notissimus esse cupio. Vale.


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

in regnum Hungarorum successit, Hungari infantulo eius filio Ladislauo Posthumo Vuladislauum Iagelae filium, Polonorum regem, patruum illius Vuladislaui, ad quem Matthia Coruino mortuo regnum delatum est, haud sane satis honeste, si ius gentium respicias, superinduxere, tametsi illo tempore non tam iniquum hoc uideri potuit quam neccessarium, regno et ciuili discordia amisso principe laborante, et ab externis hostibus, Turcis maxime, gente immani, uexato. Neque enim regnum latissime patens tutum reddi potuit sine rege, qui et auctoritate, qua quidem


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium amore aut imperio coacti praestiterunt, utpote quem, ut diximus, nec uiuentem admodum dilexerunt, nec mortuum quidem , nullo praesertim filio legitimo regni successore superstite, timendum putarunt. Tametsi haud prorsus immerito hunc Matthiae honorem habitum esse quidam existiment, quippe qui haud difficulter adducuntur, ut credant uitia eius uirtutibus magna ex parte fuisse redempta, neque mala eius tam obfuisse ciuibus quam bona profuisse. Atque id uerum esse tunc profecto


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

predicant, sed etiam aliquando coniunctas terras, nulla externa gente eos dirimente, habitasse, credo ducta a linguae commertio coniectura. Nam Boëmis, Polonis ac Dalmatis eandem linguam esse satis constat. Tametsi quidam eodem linguae commertio adducti existiment rem se diuerse habere. Etenim Rhaxolanę linguae sono admoniti arbitrantur Raxanos, ipsos Sarmatiae Europeae incolas, Gothicae gentis esse auctores; rursus Sclauenos,


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

externis peteretur, quod quidem propediem fore, ut euenit, suspicabatur, Hungaros, si forte eis posset persuadere, ut regnum ad indigenam defferrent, oratione tentandos censuit, neminem unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum seorsum, inter amicos et quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus,


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quo cumulatum argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat, quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata. Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis defendere


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

merito colere deberent. Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime, qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate abhorrente, profuturus fuisset forsan, si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem possidentibus. Sed nec Alexander Sextus, Romanus pontifex, tametsi et ipse homicidiis notus esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

uiribusque etiam longe superior, modo hae arte et ingenio fuissent adiutae. Itaque acriter concurrunt. Praefectus licet aetate multo maior, rei tamen militaris peritior, aduersarium primo congressu cuspidis ictu equo deturbat, quem quidem uix sese a graui ictu attolentem, tametsi uulnus haudquaquam accepisset ― nam in corpus armatura munitum ferrum non penetrarat ― circumfusi Stephani milites capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis, summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore, ac si unquam alias, excelsi animi rege Hungari magnopere


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

arbitrabantur. Hanc enim famam Maximilianus per totam fere Germaniam sagaci satis mendacio sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti, militiam metu detrectarent, tum ne maxime, qui Austriam Hungariae conterminam incolunt, in eius fidem redire dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent, utpote cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum Austriam attigerit, ad Ostricium imperium redituros, atque perinde ac legitimum principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

Est autem gens Tatharorum Scythica, quos quidam antiquitatis studiosiores Tractaros appellari uolunt, patrias sedes in Asia circa Moeotim habet. Nam a Bosphoro ad Tanaim incolit, unde Turcas quoque oriundos existimo, tametsi quidam falso opinati sint Tatharos a montibus Indiae duce Battone digressos, quippe haud multum a Turcis lingua, habitu, moribus, ac sacris differunt. Quae quidem gens uastatis multis Asiae regionibus tandem partim in Asiam non procul a patriis sedibus consedit, partim transmisso Tanaide


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem animaduertens, perinde ac de coetero


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Maximilianum confestim mittit. His mandat, ut tota fere conditione cum illo pacem componant, neque eum pacis etiam conditiones eius arbitrio dicere recusent. Tantus sane dolor fraternae iniuriae animum alioqui satis placidum inuaserat, tametsi non tam irae quam socordiae atque ignauiae suae indulsisse uisus sit. Etenim uires res Hungarica iam recoeperat, si animum rege dignum gerere uoluisset. Maximilianus hac legatione ex sui animi sententia audita more humani ingenii elatior factus, atque inusitatae impotens


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

aucupabatur, octingentos misit. Totidem Strigoniensis pontifex; Colociensis ducentos galeatos, additis centum leuis armaturae, Agrianus quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus.


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum confecit. Tantundem Nitriensis, quamquam Syrmiensis ac


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

docuimus, quingentos equites, omnes quidem galeatos, secum duxit. Item praefectus Transiluanae regionis quingentos, in queis ducenti leuis armaturae fuerunt. Laurentius Vuilacenus ducentos galeatos, totidemque leuis armaturae equites aegre armauit, tametsi non mediocri manu rem publicam eo tempore iuuare potuerit, si in eam bene fuisset animatus: nulli enim secundus post palatinum uti dignitate, ita et opibus extitit. Ianus, regis Matthiae Chugniädis filius, magno animo iniuriarum oblitus, cum quingentis galeatis equitibus,


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

interiectis diebus edixit, uti omnes principes profani, pariterque religione sacri, Budam conuenirent. Atque ne haec concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset.


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

ad conferendas cum Turcis manus alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui scilicet e medio pugnae ardore inter caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

more ostendebat. Tum qui in ictum intentus agendae rei tempus expectabat, ignem tormento celeriter admouet, ui cuius lapidea pila, terribili fragore excussa, Turcae frontem percussit, quem simul ac disiecto cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt. Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

amnem, Muranam dicunt incolae, finesque Inferioris Moesiae populabundum progressum, atque ingenti praeda ex agro Turcaico abacta subita correptum morte. Ingemuitque haud secus quam si amicissimi mors est nuntiata, tametsi dicto eius non admodum fuisset audiens. Nam quum ille, duobus fere annis ante quam excessisset uita, usum linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

ad eam sciscitatur per iocum, uelletne Latini generis uirum habere. Macedones enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant. Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae pudore responsum dedit, sed extemplo ad sororem natu maiorem accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque sororem ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae perturbatione, ad ea, quae illam consequuta, quaeque ex ea prope nata sunt, enarranda subinde accedam, rebus nuper transactis recentiores quasque contexens, ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte conciliasset Albertho, rata tamen, uti res sese habebat, non nisi Vuladislaui interposita auctoritate Polonos passuros Alberthum in Polonia quiete regnum obtinere, regni Polonici rebus, simul et liberorum prospiciens concordiae, hominem ex suis,


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

ad eum accedit, atque data facultate dicendi ita dixit: Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam expeditionem suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere, atque eos tantummodo bello persequi, qui te iniuria ultro affecerunt. Nunc autem prouocatus a Polonis, gente deside


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo ante mentionem fecimus, Prusam coepisse. Iamque Orchanus ad Caramani imperium aspirabat, bellumque ei inferre parabat, solus cupiens in Minori Asia regnare, quum


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae iterato ictu haurit. Atque dum sese e tentorio eicere conatur, a regii corporis custodibus intra tabernaculum confossus interiit. Huius facinoris monumentum adhuc extat Prusae: manus Milonis argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa. Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

relicto Corcirae satis firmo praesidio in Peloponesum Methonem uersus cum omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi,


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere. Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro deposcente, qui et classicis, si res posceret,


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis animi, si praelium committendum esset, habiturum. Per idem quoque tempus mandat Alexandro


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

quo maritimis Dalmatis prorsus demeret metum ac incursionis suspicionem, profecturum se aduersus proximos Pannonios fingit. Huius rei fama ad Iadestinos Turcarum incursionem uehementer formidantes celeriter praefertur, fidesque famae propter hanc captiuorum restitutionem habita, tametsi a quibusdam Hungaricae ditionis Dalmatis per literas nuntiatum erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus, commutandam sibi rationem belli existimabat. Caeterum tametsi satis memoria teneo quos suscepto operi constituerim fines, tamen sicuti Italia haud longo Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

praesentium rerum ordine admonitus duorum Italiae principum, Alfonsi Secundi Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit imperium, horrendos ac miserabiles casus, tragoediaque quam historia digniores institutis inseruero rebus ― tametsi alterius exitum superius attigerim tantummodo ― quandoquidem ea res neque ab historia nostra tempore disiuncta sit, et Dei prouidentiam, assertorisque humani generis Christi illud dictum, quo affirmauit unicuique eadem mensura, qua quis aliis mensus fuerit, remensum iri


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat imperium, ab amicitia Gallorum auertunt, atque cum eo ineunt societatem, tametsi Lodouicus, ut paulo post demonstrabitur, pro ingenii sui calliditate ita Venetis obsecutus sit amicitiam cum his iungendo, ut neque regem eo facto uellet offensum uideri, neque ipsorum Venetorum fortunam efficere auctiorem. Quod ubi palam factum est, ferunt Alfonsum, ut sunt


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, perinde ac foeminas spernat.


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

ui magna pulueris accensibilis, quo ad pilas e tormentis emittendas militantes utuntur, apparatuque caetero urbium oppugnandarum Methone aduecto, cum tota classe ad Cephaleniam contendit, oppidumque ibi eiusdem nominis oppugnare adortus est. In qua quidem oppugnatione, tametsi totum pene oppidum muris dirutis nudasset munimentis, summa tamen uirtute a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset,


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim senatus Venetus, tametsi illos pro desertoribus haberet, poenam tamen ultimi supplicii eis remisit, non ausus capitalis in patritios animaduersionis inuidiam subire. Seniores enim apud Venetos iuniorum suffragia in petendis magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti uehementer indulgent, ut


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

non quidem ut bellum totis regni uiribus cum Turcis gereretur, sed potius ut umbra Hungarici auxilii Veneti tegerentur. Tanta nimirum erat et apud Turcas Hungaricae uirtutis opinio, et Venetis in ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

tantis hostium copiis undique ingruentibus defensioni parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si qua forte per hostium custodias Methonem possent irrumpere, proficisci oppidanis subsidio iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud improbandum, tametsi omnia euentu uulgus metiatur: nam si obsessis omnino succurrendum erat, quo illi ciuilibus subleuati auxiliis et tutiores forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

exhibituri. Hos enim rex, alioqui minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in praelio caesorum tribuere solere, atque eo ritu uita functis parentare. Caeterum siue ad terrorem hostibus incutiendum, siue perinde ac sacro quodam, quod quidem uerius sacrilegium appellandum est, illa immanitate Turcae


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis apud Italos praesertim, qui opes imprimis admirantur, conflaturam, quam uires ac potentiam collecturam. Quod profecto improbum consilium tandem destituit fortuna, tametsi satis laetis initiis coepta eorum uisa sit fouere. Fortunam autem uim quandam diuinae appellamus constitutionis, qua humana negocia agi censemus. Nam quum in idem tempus, quo Veneti huius modi consilia animo uoluebant, mors Alexandri Sexti, pontificis Romani,


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

deficiente Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si Maximilianus Venetis bellum indixisset, excursiones facere, in Venetorum agros crebro irrumpere, praedas pecorum simul et


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa, quae in Carnico atque Histrico agro de Maximiliani patrimonio Veneti tunc coeperunt. Hac uictoria, tametsi illa in senatu Veneto belli huius suasoribus maximo honori ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum, uacuo a perturbatione animo futura prudentius perpendentes, fleuisse dolore accepimus, quos quidem futuri euentus uates fuisse certum est. Quippe hoc


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum pontificem legato, quem ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem,


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

filii charitate Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre. Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus molitus erat spe in regnum Vuladislauo succedendi affinitatem cum ipso rege contrahere, uxore regis id aperte improbante, quae sane malebat, propter generis nobilitatem, unum ex Maximiliani Caesaris nepotibus sibi generum adsciscere, tametsi plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum perueniret, ualde aduersarentur. Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin interdum prospiceret, quae in rem suam essent) communicato cum amicis consilio, his maxime, qui


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem conferunt. Qui quum brachium illius (nempe in prima acie uersatus fuerat) parua pilula e tormento emissa traiectum foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere.


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

His dictis ad corpora curanda duces dimittit, de exitu rerum ualde anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis haud parum attritas, urbem quam oppugnabat uastam disiectamque ingenti spatio, tametsi expugnatu haud difficilem, tamen non nisi ualido tuendam praesidio. Caeterum fortuna, cui confidebat, utendum ratus coepta exequi magno animo perstitit. Sinon Macedo ab hostibus transfigitur; eius fata recensentur; Selynes Ionae Dalmatae


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum praebuit, deinde sepeliri permisit, officio sepulturae testari cupiens se non odio, sed ob publicam quietem Thomam interfectum, tametsi nihil magis animo agitaret quam nomen ipsum Cercassorum estinguere. Vnde quum audisset ad octingentos Cercassos Alexandriae obuersari, eo cum parte copiarum terrestri itinere ante expectatum accurit, omnesque comprehensos occidit. Regressus Caërium, qui ex Aegyptiis opibus


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire coegerat. Caeterum Selynes, tametsi corpore diutina egritudine haud satis firmo esset, uidereturque abiecta publicorum negociorum cura ualetudini duntaxat indulgere ― quippe qui contra morem uetustum Othomanorum regum nullam rem, neque publicam, neque priuatam, ad se admitteret, atque sine ullo ferme comitatu, saepius asino


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti oratione caedis auctorem sibi condonari a principibus, qui illi perduellionem iudicaturi erant, contenderit. Atque iccirco sunt,


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ne Hungaris possit succurere, censeo. Quum omnes, et imprimis regem in suam adduxisset sententiam, magna ui auri ad Thatarum, Polonorum accolam, missa, eum ad fines regni Polonici deuastandos perpulit, Sigismundumque proprio bello domi occupatum Hungaris coniungi prohibuit, tametsi Polonus Thataros comisso praelio ingenti caede a finibus suis submouerit. Nec satis uisum Turcis ad distringendos Hungaros Polonum Thataricis armis in Polonia continere, sed etiam terrore Hungarici nominis compulsi Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

ponte iungitur; exercitus flumen transmissus ad Sumonium considet; Taurunum undiquaque acriter oppugnatur; Bathorius Turcas reprimit. Misso igitur duce Achimate, qui Europeis copiis praeerat, ut Sabactium aggrederetur, non defuit fortuna incoepto, tametsi haud paruum militum numerum in urbis oppugnatione amiserit. Nam Hungari, qui in praesidio oppidi erant, ubi uiderunt Turcas ad moenia subisse, admoto igni uariis tormentis multos Turcarum et promptissimum quemque interfecere. Et quum pauci admodum, sed delecti omnes in praesidio


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo Tauruno Belgradum, tametsi Hungari eandem urbem Nanderalbam uocent, appellarat; deinde moriens, quo posteris suis Hungaros conciliaret, Pannonico agro adiungi iusserat. Caeterum Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis,


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe in umbra cum grege puellarum ad illam diem egerat, tamen inito regno, quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.