Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: occuparunt

Your search found 44 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 31-44:


31. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Hispania. 5 Haec Suevorum imperium erat perenne. 6 Sed Visigothi per Italiam in Gallias et inde saeculo 6‑o circa 541‑8 in Hispanias digressi sunt, retinuerunt sibi partem Galliae, dein profligatis et devictis Suevis, eorum provincias occuparunt in Hispania et suum regnum fundarunt duce Leovigilco. 7 His temporibus adhuc Romani habebant suas provincias in Hispania; sed Svintilla Flavius circa 637 eos penitus expulit ex Hispania.


32. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Imperium tamen hoc ad tempus extinctum est ineunte saeculo 8‑o seu 711‑o anno, et quidem per Saracenos, seu Mauros; hi incolae Africae erant, Mahomedanaeque religioni addicti (Mahomed ex Arabia oriundus saeculo 6‑o religionem suam fundavit tardiusque totam Africam Asiamque occuparunt eius asseclae); enatis ergo dissensionibus extrudere voluerunt Gothos ex Africa, imo etiam in Hispania eos adorti sunt, et primo 711 anno ipsis successit Gothos subjicere et extrudere ex Hispania. 3 Vitiza rex Gothorum circa 700 post Christum natum


33. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

praetextu religionis propagandae multa centena millia hominum trucidata fuerint; ipsi pontifices per bullas suas fecerunt potestatem regibus terras illas detectas occupandi, sibique servandi, sub onere propagandae religionis; sic Portugalli Brasiliam, Hispani Peruviam et alia regna occuparunt; idem Angli et Belgae fecerunt. 5 Enormem ergo mutationem in systemate Europae fecit haec detectio Americae; praecipue vero status Hispaniae mirum in modum mutatus et fortificatus est. 9.1 Neapoli regnavit Carolus


34. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

initio stupendas victorias retulerunt, tardius tamen fractis viribus pacem facere debuerunt cum Philippo. 22.1 Hinc ergo 1559. pax confecta est ad castrum Cambesiae, per quam conventionem Galli omnia loca, nempe 198, quae illi magno cruore et molestia occuparunt, restituere debuerunt; etiam Philippus tria bene munita loca, quae in Galliis expugnavit, restituere debuit; occasione huius pacis stipulatus est Phylippus sibi Isabellam filiam Henrici 2‑i regis Galliarum, quae Carolo filio Filippi ex primo matrimonio jam desponsata


35. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

habuit, et cum 5 regulis suis vasallis venit contra Alfonsum; Alfonsus in Campo Regio (dictus est Campus Regius, quia in hoc campo prima vice suscepit titulum regium, ut incitaret suos milites) metatus est castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum


36. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

vero devenit ad Hollandos hos commercium, penes quos et hodie est. 9 Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum, Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se firmarunt Portugalli; Goa dein centrum commercii effectum est. 10 Procedente tempore occuparunt insulas Molucas, aromatiferas, alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam.


37. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

impedimentis, quae Portugalli et Hispani ipsis ubique locorum posuerunt, devenerunt ad Indias orientales et sic ipsi commercium hoc ad se adtraxerunt, varias possessiones ibi capiendo, et naves Portugallorum interceperunt; ipsum promontorium Bonae spei adhuc vivente Phylippo sibi occuparunt per quod Portugallis multum nocuerunt, firmati vero per hoc etiam alias occupationes fecerunt, et Portugallos ubique fregerunt; inter haec decessit Phylippus 2, ei successit Phylippus 3‑us, qui, ut scimus, languidum admodum habuit imperium; in Portugallia commercium


38. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

meliorem tamen occasionem nacti sunt sub Phylippo 4‑o, qui bellis ubique pressus etiam domi cum Catalaunis lites habuit; titulo ergo contra Catalaunos procedendi se armarunt undique irruperuntque in urbes, et praecipue Lissabonam, quam una cum portu et in eo existente classe sibi occuparunt; Vasconcello gubernator totius provinciae se opposuit quidem cum suis Hispanis, sed captus et trucidatus est, et sic exiguum post tempus tota Portugallia a Hispanis purgata est, regnum ipsum sequutae sunt omnes possessiones Americanae, et Africanae; sola Septa seu Certa in


39. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ditiones occupatas; has tamen inducias neutra pars observavit; nam incolae Brasilienses rebellarunt contra Hollandos et se adjunxerunt Portugalliae, Belgae vero in Indiis orientalibus invaserunt ceteras provincias, sic insulam Ceilo, quam maxima ex parte Portugalli habebant, sibi occuparunt, et sic usque '661, '2, '3. perdurarunt altercationes inter eos donec '669. finalis pax coaluisset inter has nationes, Hollandos et Portugallos; Portugalli vero in usu libertatis suae permanserunt usque nostra tempora semper; Iohannes hic 4‑us rem aerarii optime


40. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ex Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam regnante Carolo Simplici magnantes ! irruptiones fecerunt duce Rollone, ex qua amplius ejici non poterant per Francos cumque iis foedus inire coacti sunt, et provinciam, quam occuparunt, Normanniam compellarunt eisque reliquerunt, imo filiam Geysam Carolus Rolloni desponsavit; ex hoc ergo Rollone descendit Vilhelmus hic ex parte mascula, ex femineo vero sexu descendit ex Anglo-Saxonica stirpe). 4 Clerum Anglicanum in partes suas una cum


41. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno '360, ubi 8-a Maji bellum, quod 24 annis arserat, terminatum est. 2 Conditiones pacis erant hae: Galli omnia ea cedebant Anglis, quae intra hos 24 annos occuparunt Angli, proin mansit Anglis Aquitania, Pictavia, provincia Engoulismensis, Comitatus Ponticus, urbs Caletum (Calais) cum portu, urbs Quina, cum nobilissimo praesidio; Galli praeter haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam pro iis


42. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Elisabetham sibi devincat; in Gallia circa haec tempora etiam turbae enatae erant inter Guisios et Ligam Sanctam, seu inter Hugonotas et Catolicos; Elisabetha ergo suscepit fovendos Hugonotas, ut Gallis molestias causaret; Hugonotae Anglis Portum Gratiae in pignus dabant, quem enim occuparunt, et sic Elisabetha omnes machinationes aulae Parisinae a suo regno avertit; interim circa '64. annum turbae in Scotia recruduerunt, et in apertam seditionem negotium abivit; causa maxima huius fuit frater naturalis Mariae C. Moraviae, accessit etiam vitae ratio Mariae;


43. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum ; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere 13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est. 21 Provinciae 13 haec sunt: Neuhamtpsir, Massakuzetz, Rode Island, Kanektikut, Neu Jork, Neu Jersej,


44. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

increscat potentia unius gentis ut alias opprimere posset legesque dictare; hinc per varia foedera, amicitias efficere debent aulae ne alia increscat. 4 Sic videmus his temporibus Russos et domum Austriacam coactos esse ad restituenda omnia Turcis, quae bello occuparunt, ne aequilibrium turbetur. 5 Et si natio quaedam ad formidabilem magnitudinem excrescet, ratio status poscit ut plures debiliores foedus ineant contra potentem hanc gentem. Finis prolegomenorum statisticae practicae.


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.