Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inter

Your search found 6900 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1216-1221:


1216. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

mitto, non quia noluerim (absit hoc a me) ut tibi paternas laudes invideam quae mihi tecum communes sunt; sed quia mihi defuit librarius et ego multum diuque occupatus (ut scis) professione mea litterarum et familiari cura et horariis precibus vix inter respirandum haec scripsi et emendavi, non mea igitur sed tot rerum quibus obruor, culpa est, quod tardius hanc orationem quam velles accipis, uberior tamen est, et quasi corpulentior; quae prius pro ratione


1217. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

non mea igitur sed tot rerum quibus obruor, culpa est, quod tardius hanc orationem quam velles accipis, uberior tamen est, et quasi corpulentior; quae prius pro ratione temporis habita fuit exilis. Scis enim inter parandas exequias hanc subito laudationem effudisse: quare olim paene crudam nunc maturiorem accipe quae moram etiam tibi persolvit cum ad te veniat expolita, ut operae pretium sit expectasse, ut sponsam aliquam, quae dum comitur ornatur annus abit; si tamen


1218. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

si neque larga aut magnifica neque amplitudine defuncti digna fluxerit oratio et eo magis quod in otio et umbra sine usu et stilo studiorum intermissione dicendi desuetudine ac situ quodam consenuerim: scitis enim quantis angustiis, quo sermone quotidiano inter provinciales obruor, ut vix succissivo tantum tempore nec nisi libris legendis vacare possum; quo magis magisque mirandum esset litteras et verba Romana: quae nunc ubique locorum in tanta hominum colluvione degenerant, mihi penitus non exolevisse; praesertim cum mihi non patria


1219. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

jure merito videretur in tanta civitatis expectatione, celebritate, consensu, et non unius Aristharchi, sed ad unguem exactissima et semper recta quasi ad amussim multorum censura. Praesertim in hoc emplo sacratissimo tot sacerdotum Domicilio peritissimorum, cum mihi non sit agendum inter fratres Arvales aut Salios, aut flamines, Diales, aut reges Aricinos, sed in Schola, et familia tot Theologorum et in coelesti Christianorum meliori quam Platonis aut Xenophonis aut Ciceronis R. p. quominus habuisse videor rationem defunctum ornandi, superstites consolandi, mei nominis


1220. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

* U. 0. aegerit. « U. 0. Despothus. magis animi conscientia, quam pompae splendore aut Equestri dignitate contentus; quo pudore claro, atque honesto non minus auctoritatis, at minus invidiae suos inter Cives comparavit. Quam vero illius justa splendida magnifica ampla fuerit militia: quantum laboris periculi molestiae sumptus pro recipiendo Despoti Regno, quod hostes occupaverant, susceperit, ut nihil arduarum et difficilium rerum stabili et perpetua fide pro principe adiuvando


1221. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

adiuvando formidaverit, Danubius et Pannonia virtutum parens testis. Hinc illud olim scripsimus
Juni gloria magna Sergiorum
Cuius Militiae nivalis Ister
Et Pannonia bellicosa testis. Neque enim in bello tantum; sed etiam in praelio versatus est atque inter confertissimos Christiani nominis hostes bis pugnasse bis vicisse dicitur, ductu et auspicio Janci Gubernatoris in cuius castrensi contubernio sumptuose instar principis curribus vectus; ut nemo magis in tot victoriis jure ac merito gloriari possit. Haec


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.