Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inter

Your search found 6900 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2149-2162:


2149. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio decidisse. Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus, in quo albo te collocaui, diuersus eat a mea sententia: fieri enim potest, vt integra amicitia, nonnunquam inter se amici dissentiant. Quippe veram amicitiam, quae manauit ex fontibus honesti, egitque radices in officiis firmissimas, nullae nec opinionum varietates, nec mutationes rerum, aut temporum, non dicam dissoluere, sed labefactare, aut imminuere potuerunt.


2150. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

eorum voluntates circa bonum et aequum non distrahuntur, sed perstant immutabiles. Non autem infitior saepe oriri paruas dissensiones, non tamen propter animorum contumaciam. Sed quod accidit, vt vnus alio acutior hebetiorue ingenio sit: plusue aut minus cernat. Nefas est vel suspicari odio fuisse inter principes Apostolos laboratum. Siquidem in vnoquoque spiritus dei loquebatur, nec ipsi suam, sed Christi gloriam quaerebant. Atqui constat Petrum a Paulo fuisse repraehensum, sed neque hic laesisse, nec ille se iniuriam accaepisse existimauit. Ambo enim omnes suas rationes ad vnum scopum


2151. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

vt diuino munere ad publicam vtilitatem recte strenueque defungerentur. Eorum vero qui priuatis de causis, aut studio ambitionis, aut cupiditate gloriae, aut potentiam vt augeant, aeque vt ipsi sunt, improbos sibi asciscunt, factionem non amicitiam dixeris, ac minime diuturnam putes, tamdiu inter se simulate amant, quamdiu speratur vtilitas, quae vbi sperari desierit, mox distrahuntur in magnas dissensiones, ac saepe in acerbas inimicitias, apertaque certamina prodeunt, quoniam non eadem omnibus honesta sunt atque turpia, et eorum quilibet res omnes ad suam per- vtilitatem


2152. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

hominis inconsulti, dum quaerit aliena, ne etiam ea, quae domi habet, amittat: haec est illa Thaletis sapientia metientis coelorum spacia, et non cernentis fossam ante pedes in quam prolapsus cecidit: Quorsum attinet vmbram quandam sic appetere, vt obliuiscaris tui ipsius? Quod si qua sapientia inter mortales habetur, illa certe, vel alias nulla est, suis in primis vnumquemque commodis prospicere: nequicquam enim sapit, (vt prouerbio dicitur) qui sibi non sapit, Quinetiam eos, qui vni dumtaxat negotio inhaerentes fugiunt consuetudinem amicorum, vitant eorum congressus, abhorrent a


2153. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

uoluptates vna cum ipso corpore consenescunt atque commoriuntur: raro tamen sit quin sexagenarios, quibus lege Papia fibula imponitur, deficiant. Si quidem arescente corpore nullus amplius voluptati locus relinquitur, ac earum sacietas est, saepe dolore atque penitudine comitante: magna enim inter voluptatem, et maerorem cognatio intercaedit, atque adeo iunctae sunt, vt altera ex altera profluere videatur. Vnde apparet hactenus permissum esse vti voluptatibus, quatenus necessitates nostras expleamus, ut usu cibi somnique propter alimentum et requiem corporis. Similiter in propagandis


2154. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

artes maxime oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu temporis domiciliis et vrbibus, quasi in


2155. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

fruerentur, et ab externa iniuria tuti essent. Dicitur eos inuasisse cogitatio honesti simul ac vtilis, idque fuisse initium condendarum legum, excolendique per artes ingenii. In huiusmodi primordiis quaerendi honesti diu vagabantur ambiguis rationibus, aliis atque aliis aliud opinantibus: cum inter se dissiderent, ac alius alium subuerteret. Tandem post multam saeculorum euolutionem exquisita ingenia, cum abundante ocio, sese ad meditationem earum rerum totos conuertissent, hoc sane consecuta sunt, vt rectum officium, quo nunc vtimur, inuenirent, mandaruntque literarum monumentis,


2156. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

literis et disciplinis militaribus in tantam animi atque ingenii claritatem euasisse, vt ex iis Tyrannus ille Turcorum eligat, quibus cum de statu rerum suarum consultet, quos classibus et exercitibus praeficiat: quum fratres eorum et cognati rudes homines non magnopere vincant prudentia bestias, inter quas degunt. Sic profecto res habet, vt homines caeteris praestant animantibus, ita literarum imperitis eruditos antecellere. Quid tu ad haec vir optime? contradicere pergis? an satis factum putas? Commode inquit plaeraque ad persuadendum attigisti: Verum adhuc vrget me quidam


2157. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii | Paragraph | Section]

nunc errorum densa caligine circumfundi. Nec illud est rationi consentaneum, eosdem affectus duplices vno in homine contineri, alios in animali alios in rationali substantia; quod si alioqui concaedimus (deum immortalem) quot in homine turbae concitarentur, quanta confusio, quantum certamen esset inter ipsos affectus: quotidie, signis collatis, dimicaretur, nulla vi animus erigi posset quo minus proteruis illis et effrenibus beluis geminata eorum potestate, perpetuo succumberet. Itaque ratio persuadet, vt ira, dolor, metus, voluptas, caeterique turbidi affectus animae


2158. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

meminerit, tum ratio suam imperandi dignitatem obtineat, tum ne sese ipsi affectus extra ordinem commoueant, sed vt meliori diuinaeque naturae obedire assuescant, nec in posterum, coniuncta ratione cum sapientia, vlli turbidi motus extra suos fines progrediuntur, quo animum lacescerent: manet inter eos pax aetherna, illa imperante authoritate philosophiae, illis ex officio iussa exequentibus. Magnis enimuero munita opibus ratio per accaessionem philosophiae secure agit, ne quis ex aduersariis posthac negotium illi facessat, quod si contingat quempiam paulum extra ordinem commoueri, ac


2159. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

inferiores, omniaque sua, non in cuiusquam praesidiis, sed in suaipsius virtute collocauit. Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus saepe inter ciues grauiter tumultuatum factis interdum secessionibus. Ceterum interuentu atque adeo conspectu viri sapientis, ciuibus pudore deterritis, cecidisse arma de manibus, restincta seditione, Quod sapientissimus poaeta significanter et graphice descripsit his verbis.
Ac


2160. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

paradoxa, et imaginarii quidam discursus: non existimo multos fore astipulatores istius sententiae: nec deerunt, qui etiam carpant (nihil nunc dicam de permutatione sedis affectionum) quod re ipsa diuidis rationalem animam a sensitiua vno in corpore collocans exercitum animarum inter se dissidentium. Atqui magis credere decet eandem dici rationalem et sensitiuam in natura, sed propter diuersas operationes, nominibus etiam appellari diuersis, sicut dicimus vnum eundemque esse qui Penum gubernat: sed cum promit, aut condit, ita promum condumque variae solemus appellare:


2161. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

induces, Quibus tractandis et explicandis multi non solum dies, sed menses et anni consumerentur, Idcirco differamus haec in aliud tempus oportunius, et reuocemus orationem ad incaeptam disputationem de anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per expulsionem


2162. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque verissimile est, mentem, cuius


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.