Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inter

Your search found 6900 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2275-2290:


2275. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

arcem, quae ad Tituliensem praeposituram olim attinebat, appulimus. Nec in hoc tractu quoque, qui terra XX. fere et IIII. milliaria, aquis paulo minus quam duplum facere perhibetur, multa vidimus loca, quod compendia rimati fluminis, inter ínsulas tantum sylvis obsitas et solitudine horridas cursum tenuimus navigationis, periclitati alioqui saepius, dum per angustiores quosdam meatus fluminis, vorticosis meandris foedos, et arborum


2276. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

significat. Proximo Karon, quod damnum. Tertio Giengies, quod uniones. Quarto hic proventus obolaris, quem filler vocant. Quum igitur III illi a Strigoniensi archiepiscopo convivio fuissent aliquando excepti, et mutuo inter sese de magnitudine opum familiariter concertarent, Stephanus forte Bathoreus prior per extenuationem damnosi nominis tantas sibi opes esse diceret, ut ex damno etiam redditus illi maximi provenirent, subjunxit N. Orzagus, suas vero


2277. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ambaeque hisdem pollebant dotibus atque eodem situ, sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae. Hinc oppidum Kamoncz attigimus, frequens olim habitatoribus et sacerdotibus, et litterariis ludis celebratum, unumque inter alia, quae in Syrmio habuerunt existimationem non postremam, sive opes et ubertatem loci respicias sive oppidanorum nitorem et industriam. Centumquinquaginta domos lapideas extructas et decenti ordine positas, ne luteas easque


2278. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Petri et Zmiderovium opportuno loco ad arcendos Dacos positum sit, nunc etiam apparet, quum quicquid est planitiei, quae Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles existunt insignes et vicini inter se, alter Mezew-Somlio, alter Er-Somlio nuncupatus, hoc totum Varadino Petri et Zmiderovio velut sub oculis aut sub specula quapiam situm est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones


2279. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat, ubi etiam obiit clara et memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam, quae erat ante, quam a Turcis capta est, Francisci Zay collegae mei, dum fugientis nostri


2280. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam, quae erat ante, quam a Turcis capta est, Francisci Zay collegae mei, dum fugientis nostri exercitus qua frontem, qua latera, et demum omnes partes unus inter duces magno animo et periculo suo protegendo, identidem in hostium insultantium procurrit cuneos. Hoc pergentes tractu, Turcas quosdam assequimur, qui equos ac mulos plenis hominum corbibus pellebant oneratos, parsque eorum, qui


2281. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo densa sit, latronum tamen insidiis infamis est. Ubi autem fluvium coepissemus trajicere, alii Turcae occurrunt, inter quos unus erat caeteris habitu, vestituque amplior, et eos quinque Aegyptii, quos nunc Ciganos sive Cinganos appellamus, una eadem catena collo vincti et ordine tracti sequebantur, lamentabiles voces edentes et egestatem excusantes.


2282. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ex quadrato lapide quadrata construunt, eaque rotundis et plumbatis cubis cooperiunt forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum, hoc est, sanctuaria orienti sed meridiei opponunt, cocleas Africo, quae est plaga inter meridiem et occasum, easque ibidem XIII. numeravimus. Urbem autem hanc vetustam esse, et Ulpianum olim fuisse vocatam, vel ex Ptolomaei positione judico, quam in Dardania ponit, cujus Dardaniae nulla jam existit memoria. At


2283. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni quoque incolae hunc ipsum amnem et urbem Zophiam terminum ponunt inter Mysiam superiorem et inferiorem cum Thracia, quemadmodum et Ptolemaeus libro III. de situ harum provinciarum scribens, Izcarem vocant, ut jam diximus. Caeterum flumen Chrysio nostro Transsylvano, quem a Sebeso


2284. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

princeps incolas collocavit, neque in hoc solum loco, sed per totam eam viam qua Haemi juga transcenduntur. Et insuper passim locis magis infamibus vicinos pagos jussit custodiendi gratia excubias apponere, quas singuli pagani ordine inter sese partiuntur stipe e communi exhibita. Haec autem excubiae sic aguntur. Viae publicae locum in montibus deligunt eminentius imminentem, sic, ut et viam ipsam habeat sub oculis, et latissime quaque versus commode possit prospicere,


2285. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

altiores incidimus, per quos in summa enitentes conatu maximo tandem ad ardua, confragosa, et sylvestria prorsus evecti, aegre in cacumen et summa juga, die illa tota itinere continuato, pervenimus. Ubi duo pagi sunt uno milliari nostro inter se distantes, quorum priori Zuha Clyszura, Vetren posteriori Zuha Clyszura. Vetren. nomen est. Et in utroque extant quaedam vetustatis monimenta. In Zuha Clyszura primum in ipso pago porta eminet operis


2286. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hic fuisse claustra, quae ad repellendos hostium transgressus fuere communita, quemadmodum de Thermopylis, de portis Caspiis, Albanis, Zagri et similibus legitur apud geographos. Verum incolae nostri aevi, ignari bellorum veterum, quae inter Graecos, Thraces, Macedonas et Romanos succisivis temporibus per eas Europae partes viguerunt, ad sua tempora cunctas accommodant et trahunt ejusmodi vetustates. Unde et Clyszurae pagum Clyszuram


2287. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

duae collapsae, trabibus erant reparatae, et quacumque fuit integer, communi lapide stratus est, habetque a lateribus ex quadratis lapidibus ad umbilicum hominis erecta latera, quae a casu tutantur transeuntes, dum conferti concursu inter sese stiparentur, et praeterea ut esset locus innitendi iis, qui amnem caeteraque subjecta circum oculis prospectarent. In eo nulla visitur inscriptio. Caeterum opus turcicum est. Fluvius cui est


2288. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Strabo quoque Ptolomaeo vetustior, idem videtur sentire in VII. libro: Trans amnem, inquit, Strymonem usque ad Ponticum ostium et Haemum montem cuncta sunt Thracum, excepto littore, quod Graeci tenent. Nec dissentit Solinus, qui ait, inter Macedoniam et Thraciam Strymonem facere terminum, easque terras ab Haemo irrigare. Ad quam sententiam Lucas etiam Evangelista noster in Apostolorum Actis cap. XVI. accedit: Navigantes autem, inquit, a Troade recto cursu,


2289. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

aquis conspicuis in Vulturnum per Philippenses campos dirigit. Per quos late initio dextra ora viae publicae sive Trajanae praefatorum montium ima foecundando, exspatiatus, ad Philippopolim in eandem viam redit. Ibi deinde inter urbem et suburbium accepto ponte ligneo versus Haemum ad sinistram recedit, qua per majora ejus planitiei spatia egressus, et longe lateque divagatus, denuo in memoratam viam majore jam sui et nomine et existimatione revertitur ad


2290. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pontibus acceptis, priore ligneo, posteriore lapideo, et in via Callipolitana posito, mare demum supradictum illabitur. Hoc proinde cursu, quem ab Haemo ad mare obtinet, nescio an plura, verum majora recipit flumina, quam quae recipit inter montes. Duo primum dextro latere, et utrumque e montibus Basilicis decurrentem, Ztaram Richam, hoc est, antiquum flumen ad Philippopolim, et Ardam paulo infra Hadrianopolim. Laevo deinde quinque: Topolnizam citra oppidum Tatar


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.