Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inter

Your search found 6900 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2310-2341:


2310. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

DUDITHIUS LECTORI SALUTEM PLURIMAM DAT. Magnos viros in omni aetate, ac nunc quoque non leviter de scribenda historia video dissentire. neque vero ulla mihi, totam rem accurate perpendenti, aut in litteris, aut ad omnem vitae usum accommodatior inter eos disceptatio potuisse videtur excitari. nam, ut ex aliis hominum studiis ad privatas res sive honor, sive fructus emanet: nullam tamen artem, aut facultatem, si rem penitus inspiciamus, cum historia conferendam; nullam, quae se ad omnia vitae


2311. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

afferre iam diximus. perficiunt enim subtilitate, et acrimonia iudicii, ut nos quoque, si quando usus veniat, ab indicata quasi fovea declinantes, laudabilis industriae cursu ad propositam nobis in historia metam pervenire possimus. Has iudicandi partes inter Latinos non nulli sumpserunt: sed feliciores aliquanto ab hac etiam laude Graeci. quorum si nulla praeterea nunc exstarent summae doctrinae monumenta, quae miserabili vetustatis naufragio plurima periere, unius Dionysii Halicarnassei, ingenio simul


2312. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

nostrae, vel superioris aetatis hominum; non ut verba vitandi laboris gratia, singula singulis reddens, annumerarem, sed ut sententias ipsas appenderem. quod quidem institutum in aliis quoque eiusdem scriptoris libris, quos de arte rhetorica, deque apta inter se verborum collocatione scripsit, item in Longino, ac tribus postremis Diodori Siculi libris convertendis, quos omnes nunc in manibus habeo, servavi. quos quidem una cum vetustissimo quodam in quattuor Evangelia commentario Graeco, quem mihi ex


2313. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea


2314. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret, quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est, animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus


2315. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero


2316. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

licet in sermonibus occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero palam iactabantur caussae, quibus factum est ut foedera rumperentur, et bellum inter eos gereretur, huiusmodi erant. Epidamnus est urbs ad dextram sita navigantibus in Ionium sinum. incolunt autem ipsam, Illyrica natio, barbari Taulantii. Mox, quae ad Epidamnum, ad Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in


2317. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium


2318. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et maiores


2319. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

nisi necessitas cogeret, facile bella susciperent; et tunc domesticis etiam contentionibus distinerentur. interea Verum enimvero cum Athenienses opibus manifesto crescerent, initamque inter eos societatem laederent: tunc non iam esse ultra ferendum censuerunt, sed omni studio conandum, ut eorum potentiam, sumptis armis, si fieri posset, everterent. Oportebat autem illum, cum belli caussas indagare coepisset, eam quae vera esset,


2320. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte


2321. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de Atheniensium luxu, quo illorum maiores


2322. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum


2323. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita, aggrediamur: in


2324. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

propriam quandam dicendi formam, ab aliis non animadversam, primus in historiam induxit; in electione quidem verborum, cuique genti peculiarem, et obsoletam ac peregrinam dictionem, communi suoque tempore usitatae linguae anteponens; in iungendis autem, inter seque aptandis maioribus et minoribus particulis, grandem, austeram, nervosam, firmam, et litterarum asperitate aures ferientem compositionem, pro suavi, molli, et polita, nihilque in se asperitatis habente, consectatus est. In figuris autem


2325. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam quisque patriam facile relinqueret, persaepe migrationes fiebant: quippe cum nulla adhuc inter eos negotiatio esset, neque ullum citra formidinem vel terra vel mari commercium haberent; sed eo usque suis rebus uterentur, quatenus ad vitam exiliter traducendam satis esse existimarent; pecuniae copiam non habentes, neque terram serentes.


2326. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea quod neque progredi, neque inhiberi naves possent; sed frequentiores implicationes erant, ut quaeque, sive fugiendo, sive alteram


2327. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

milites, commissa pugna, in adversariorum naves insilire conabantur. fiebat autem locorum angustiis, ut, dum alterutri una ex parte hostes adorirentur, ipsi altera ex parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum


2328. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte gubernatoria, tum


2329. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

marte pugnabatur, omnia simul exaudire; lamentationes, clamores; victores, victos; et alia eiusmodi quae magno in periculo magnus exercitus multis modis clamare cogitur. His aequalia et iis eveniebant qui in navibus erant. Tandem Syracusam ac socii, cum inter eos diu pugnatum esset, Atheniensium classem in fugam vertunt; strenueque invecti, magno clamore et inhortatione terram versus persequuntur. tunc ex nautico exercitu, alia atque alia parte, quicumque in alto


2330. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

Id est; Quin etiam propinquitas sodalitio alienior erat, quod promptius sine excusatione auderet . Hoc in exemplo συγγενές et ἑταιρικόν commutata inter se sunt. illud autem ἀπροφασίστως τολμᾶν incertum est, ad συγγενές an ad ἑταιρικόν referri debeat. Nam, cum caussam afferat cur propinquos ac necessarios amicis iudicarent esse alieniores;


2331. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

ἄρα γένοιντο, ἀπορίᾳ πίστεως ἄλλης ἑκατέρῳ διδόμενοι ἐν τῷ παραχρῆμα ἴσχυον. Hoc est; iusiurandum siquod inter utrosque de amicitia fiebat, quod omni alia fide carerent, eo tempore vim obtinebat . His autem duriora etiam sunt quae sequuntur ἐν δὲ τῷ


2332. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent, ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant; non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua semper voluptate metientes.


2333. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

quod malorum esset immunis, ob invidiam occidebatur. ita propter seditiones omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent


2334. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent propensiores, omnes eo intendebant, ut cavere potius ne quid detrimenti caperent, quam credere cuiquam mallent. fiebat autem ut, qui consilio inferiores essent,


2335. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

Ad haec Meliorum proceres ita responderunt: Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest . Atque hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin omnes etiam soloecismos, qui vel in numeris, vel in casibus admittuntur, figuras dicendi vocet. Nam cum praeposuisset, ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν


2336. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

si dicatis Lacedaemoniorum vos esse coloniam, ac propterea in belli societatem nobiscum non coivisse, neque ullam nobis iniuriam fecisse, nobis persuasuros: sed ea ab utrisque dicenda iudicamus, quibus effici possit ut inter nos transigatur . Hoc sane idem est ac si dicat: Vos quidem, cum certo sciatis iniuria vos affici, necessitatem perferte, ac cedite. nos contra, cum non ignoremus iniuriam nos inferre imbecillitati vestrae, per vim erimus superiores. Haec enim


2337. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

sane ad Graecos, quorum quos a Persis liberaverant, m. auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in


2338. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

potentes iudicemur. Non enim, ut diligentibus nos, sed ut metuentibus imperemus, quaerimus. His iterum affectata quaedam et amara respondentes subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam iam spem superesse; inter agendum autem, adhuc melioris fortunae spem esse. Ad quae Atheniensis respondet quaedam ipsis labyrinthis intricatiora de spe, quae plerumque homines fallere soleat; ita ad verbum: ἐλπὶς δὲ κινδύνου


2339. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

Horum quidem verborum sententia perdifficilis; quam ne ii quidem, qui non mediocrem in huius viri scriptis usum habent, coniectura assequuntur. huc tamen eius oratio videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut iis aliquis imperet, quos subicere potest. Sunt et ista a primis illis diversa: quae quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere


2340. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem illis faciebat, id praesentem iam sensum habebat; utilitatis vero significatio adhuc aberat. Sed quemadmodum haec, neque quod ad res ipsas, neque quod ad verba attinet, laudo; ita ista, ut acute excogitata, et excellenter


2341. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus erit. quibus illud dici potest; cum multi essent Athenis et oratores, et philosophi, quo tempore bellum inter Peloponnenses atque Athenienses gerebatur, neminem tamen repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem, neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.